Admonitio Generalis, Ad animarum directores, de orationis statu
Admonendi theologi ac doctores, ac piarum animarum directores, ne motiva sive incentiva et incitamenta charitatis in praxi séparent : sed attendant verbis magni mandati charitatis, prout in Scripturis sacris continetur ejusque connexis. Neque in præcisionibus, subtilitatibus, argutiis christianam perfectionem reponant ; nec ambulent in magnis et mirabilibus super se : et Ecclesiae peregrinantis, et cum Davide et Paulo aliisque propheticis et apostolicis scriptoribus, ad patriam spirantis, orationes fréquentent. Devitent autem novas et extraordinarias locutiones, à piis licèt auctoribus nonnunquàm usurpatas, quibus indocti et pravi homines, his maxime temporibus, ad suam ipsorum aliorumque perditionem abusi sunt : ac formam habentes sanorum verborum, Sedisque apostolicæ praecepta retinentes, mysterium fidei sanctæque orationis, quoad fleri potest, planis ac simplicibus, et in Scripturà contentis, verbis atque sententiis tradant.
Non plus sapere quàm oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem. Rom. XII, 3.
Chapter 308 of 363