Skip to the text

Articulus 2

DE SPECIEBUS PROPHETLÆ, ET QUOMODO PROPHETIA INFALLIBILITER IMPLEATUR.

SICUT denique gloriosissimus Apostolorum princeps in secunda sua Canonica ait, Non voluntate humana allata est aliquando prophetia;1 sed Spiritu Sancto inspirati, locuti sunt sancti Dei homines. Objectum enim prophetiæ est veritas supernaturalis, prout in divina cognitione consistit, ac naturalem rationem transcendit. Intellectus vero divinus futura ac prophetabilia dupliciter cognoscit, videlicet secundum se ipsa seu in se ipsis, prout scilicet sunt fienda a Deo. Secundo cognoscit ea in suis immediatis ac propriis causis, id est secundum ordinem quem habent ad eas. Prophetalis autem cognitio, est quædam expressio seu derivatio a divina scientia fluens, ac Prophetis infusa.

In quantum igitur Deus benedictus et sanctus cognoscit res primo modo, accipitur prophetia prædestinationis, quæ de necessitate semper impletur. — In quantum vero agnoscit res secundo modo, accipitur prophetia comminationis, quæ non semper impletur, nisi forte secundum secretam intelligentiam, ut de subversione Ninive, et morte Ezechiæ.23 In hac quippe prophetia annuntiatur aliquid secundum ordinem causæ ad suum effectum. Hic autem ordo, aliis ac fortioribus causis supervenientibus, impediri potest, præsertim dum divinæ voluntati, quæ est omnium rerum prima causa, placuerit. Et ideo talis prophetia non semper impletur, sicut nec prophetia promissionis, quemadmodum apud Jeremiam apertissime declaratur. Ibi enim Dominus ait: Repente loquar adversus gentem et regnum, ut eradicem et destruam illud; si pœnitentiam egerit gens illa a malo suo, agam et ego pœnitentiam.4 Et hoc ad prophetiam comminationis clarum est pertinere. De prophetia autem promissionis, mox subditur: Subito loquar de gente et regno, ut ædificem et plantem illud; si fecerit gens illa malum in oculis meis, agam et ego pœnitentiam super bono quod locutus sum, ut facerem eis.5 Unde hujuscemodi propheticæ annuntiationes semper intelligendæ sunt, nisi aliunde proveniat impedimentum, videlicet ex meritis sive demeritis hominum, aut alia simili causa. Hinc enim dicit Gregorius, quod Deus non mutat consilium, quamvis mutet sententiam. — Est autem et alia species prophetiæ, quæ dicitur prophetia præscientiæ, quæ est de rebus, secundum quod Deus prænoscit futura, prout per nostrum arbitrium adimplentur: et ista est bonorum atque malorum.

Quatuor sunt ergo species prophetiæ; verumtamen Glossa in principio libri Psalmorum, ponit duas dumtaxat species prophetiæ, videlicet præscientiæ et comminationis. Prophetia namque promissionis, sub prophetia comminationis comprehenditur, vel ad eam reducitur. Prophetia quoque prædestinationis, sub prophetia præscientiæ continetur, quia prædestinatio est pars præscientiæ. Dicitur enim præscientia, prænotio tam electorum, quam reproborum. Unde Apostolus interdum utitur nomine præscientiæ, quantum ad bonos, quemadmodum ad Romanos de Deo loquens:6 Quos, inquit, præscivit et prædestinavit conformes fieri imaginis Filii sui. Sed quoniam electorum prænotio proprium nomen habet, quod est prædestinatio; ideo præscientia communiter sumitur, quantum ad malos, ita quod præsciti dicuntur mali et reprobi. Dicit etiam Glossa prætacta, quod prophetia præscientiæ semper impletur.

Footnotes

  1. II Petr. i, 21. ↩

  2. Is. xxxviii, 1. ↩

  3. Jonæ III, 4. ↩

  4. Jer. xviii, 7, 8. ↩

  5. Ibid. 9, 10. ↩

  6. Rom. viii, 29. ↩

Chapter 4 of 244