Articulus 3
AN DAVID FUIT EXCELLENTISSIMUS PROPHETARUM.
DIONYSIUS, primo Cœlestis hierarchiæ capitulo, duplicem tangit modum revelationis propheticæ, quæ sanctorum theologorum Prophetarumque mentibus est infusa. Interdum enim per sensibilia signa, demonstrata est veritas supernaturalis ac prophetalis; quandoque vero per solam mentis elevationem in divina pure contemplata, sine sensibilium tegumento formarum, et sine imaginariarum similitudine specierum. Prima autem harum revelationum, symbolica dicitur: quoniam symbolum est collatio sensibilium formarum, ad invisibilium demonstrationem. Secunda vero, anagogica nuncupatur. Anagoge namque est pura mentis ascensio ad divina.
Denique, secundum Augustinum, tribus modis causatur seu fit prophetalium formarum ostensio. Aliquando enim fit sola imaginaria visione, sine intellectuali revelatione: sicut in Nabuchodonosor, qui vidit statuam grandem; et in Balthasar filio ejus, qui vidit articulos;123 atque in Pharaone, qui vidit septem boves et septem spicas: et horum nullus erat propheta. Ad prophetiam enim exigitur primo alicujus revelandi ostensio; secundo, propositæ veritatis perceptio. Propter quod in Daniele scriptum est: Intelligentia opus est in visione. Et ideo Joseph et Daniel, qui prædictas visiones imaginarias intelligebant et exponebant, Prophetæ fuerunt. Interdum autem in prophetali revelatione simul infunduntur imaginaria visio et intellectualis perceptio: et hoc modo omnes Prophetæ duodecim, quorum libros habemus, prophetaverunt. Interdum vero infunditur prophetia secundum solam intellectualem illustrationem: et hic modus prophetandi est purior atque præstantior. Sic David prophetasse ab omnibus dicitur. Unde Glossa in exordio Psalterii asserit, quod alii Prophetæ per quasdam rerum imagines et integumenta verborum prophetaverunt, videlicet per somnia, et dicta, ac facta; David autem solus Spiritus Sancti instinctu, sine omni exteriori adminiculo, suam edidit prophetiam.
Fit autem prophetia quatuor modis:4 Primo, per facta, ut arca Noe significavit Ecclesiam, et per sartaginem ferream, inter Ezechielem et Jerusalem positam, designabatur devastatio urbis Jerusalem.5 Secundo, prophetia fit per verba seu dicta, sicut ad Abraham dictum est: In semine tuo benedicentur omnes tribus terræ. Tertio, per visiones, sicut Moyses vidit rubum ardere, nec tamen consumi. Quarto, per somnium. — Præterea quædam est prophetia de præterito, sicut Moysi prophetica revelatione innotuit creatio mundi. Unde quod ait, In principio creavit Deus cœlum et terram, prophetia est.6 Alia est prophetia de præsenti, sicut dum aliquis Spiritu Sancto revelante cognoscit, quid alius cogitat. Et sic Elisabeth de incarnatione Christi et ejus præsentia prophetavit: Unde (inquiens) hoc mihi, ut veniat Mater Domini mei ad me?7 Tamen ut dictum est, prophetia proprie dicta, non est nisi de futuro. — Et quia donum prophetiæ pertinet ad gratiam gratis datam, non ad gratiam gratum facientem; idcirco per malos etiam, spiritus prophetiæ aliquando loquitur, sicut per Balaam: qui quamvis ariolus et magus ac pessimus fuerit, pulcherrime tamen prophetavit, quemadmodum in libro Numerorum habetur.8
Est igitur quæstio, an David sit maximus Prophetarum. Et quod sit ceteris Prophetis, qui imaginarias aut corporales visiones habebant, sublimior, palam est ex præinductis. Sed de hoc maxime est quæstio, an sit major Propheta quam Moyses.
Hanc vero quæstionem S. Thomas inducit; eamque solvendo testatur, quod omnibus consideratis, simpliciterque loquendo, Moyses excellit in dono prophetiæ sanctum David, quamvis vel David, vel alii, quantum ad aliquid, possint excedere Moysen:9 quia videlicet de Christi mysteriis plenius sunt locuti, ut David; vel quia majora fecerunt miracula, ut Josue, ad cujus præceptum sol et luna steterunt immobiles in cœlo unius diei spatio.10 Quod vero Moyses, absolute loquendo, sit Propheta altissimus, probatur, quia ad prophetiam præcipue spectat visio tam imaginaria, quam intellectualis; item denuntiatio veritatis ostensæ, atque miraculorum ostensio. Moyses autem in omnibus his excellebat. Primo, quoad intellectualem visionem: quoniam secundum Augustinum, in hac vita vidit Deum per essentiam, sicut et Paulus in raptu, ut Augustinus duodecimo super Genesim ad litteram, et in libro de Videndo Deum, fatetur. Unde in libro Numerorum de Moyse dicitur: Palam et non per ænigmata Deum videt.11 Secundo, Moyses reliquos omnes præcellit, quantum ad imaginariam visionem, quam quasi ad libitum habuit, non solum audiendo et in somno, sed et videndo angelum colloquentem sibi, et vigilando. Et ideo in Exodo dicitur, quod loquebatur ei Dominus, id est angelus Domini, facie ad faciem, sicut loqui solet homo ad amicum suum. Tertio, Moyses excellit quoad denuntiationem, quoniam toti populo loquebatur, proponens ei legem. Quarto, excellit Moyses quoad miraculorum ostensionem, quia multa magna1213
D fecit miracula coram iniquis et populo universo.
Sed huic responsioni contradicit Nicolaus de Lyra, præsertim in hoc, quod Thomas idcirco præfert Moysen David in dono prophetiæ, quia vidit in præsenti vita Deum per essentiam, quoniam talis visio ad prophetiam nil pertinet. Verumtamen determinatio Thomæ conveniens est. Quamvis enim visio ista directe ad prophetiam non pertinet, tamen eo modo quo miraculorum operatio ad eam pertinere asseritur, ipsa quoque ad eam pertinere censetur. Unde in Deuteronomio scriptum est: Non surrexit ultra Propheta in Israel sicut Moyses, quem nosset Dominus facie ad faciem, in omnibus signis atque portentis quæ per eum fecit Dominus in terra Ægypti.14
Quod ergo David dicitur eximius Prophetarum, intelligendum est quantum ad hoc, quod de Christi mysteriis excellentius et evidentius prophetavit.
Footnotes
Chapter 5 of 244