Skip to the text

Articulus 5

DE TITULO ET AUCTORE, AC VARIA TRANSLATIONE LIBRI PSALMORUM.

NUNC de titulo libri Psalmorum videndum est. Est igitur titulus talis : Incipit liber Hymnorum, seu Soliloquiorum Prophetæ de Christo. Hic titulus a catholicis doctoribus diversimode valde exponitur. Id tamen in quo omnes concordant, primo tangendum est. Dicitur igitur liber iste, liber Hymnorum, quoniam hymnus est laus Dei cum cantico. Canticum vero est exsultatio mentis de bonis æternis concepta, in vocem prorumpens. Quoniam itaque liber iste docet nos Deum laudare cum exsultatione habita de æternis non solum corde, sed etiam voce, idcirco congrue dicitur liber Hymnorum. Sunt vero hi hymni in Hebræo metrice scripti : quod in translatione servari difficile fuisset. — Additur autem in titulo : Seu Soliloquiorum : et hoc ideo, quoniam David ex sola Spiritus Sancti inspiratione, ac intellectuali revelatione, sine omni exteriori adminiculo, psalmos edidit ; sicque inter ipsum et Spiritum Sanctum, quasi quoddam soliloquium fuisse videtur. Vel ideo, quonniam liber iste de solo Christo principaliter tractat et loquitur. Vel ideo, quia devota mens psalmos decantando, cum Deo quoddam soliloquium habet : quod utique tanto suavius, affectuosius, ardentius, atque sincerius est, quanto anima virtutem ac sensum psalmorum profundius clariusque cognoscit et sapit. — Sequitur autem in titulo : Prophetæ. Omnes namque concordant in hoc, quod universi psalmi ex divina inspiratione conscripti sunt ab aliquo Prophetarum. Sed an ab uno dumtaxat, vel certe a pluribus, de hoc varia exstat opinio, sicut infra patebit. — Sequitur quoque in titulo : De Christo. Ecce materia seu subjectum libri Psalmorum. Est enim de Christo, non utique de sola Christi persona, sed de toto Christo, hoc est de ipso et ad eum pertinentibus, nempe de Sponso et Sponsa, seu capite et mystico corpore. Interdum enim agit de capite, id est de ipso Christo secundum se ; interdum de corpore ejus, id est Ecclesia. Interdum vero agit de Christo secundum utrumque. Denique, de Christo secundum se agit tripliciter. Primo secundum ejus divinitatem, ut ibi :1 Ego hodie genui te. Secundo, quoad ejus humanitatem, ut ibi :2 Ego sum vermis. Tertio transumptive, sicut dum Christus utitur voce membrorum, ut ibi :3 Deus, tu scis insipientiam meam.

Nunc considerandum est, in quo doctores dissentiant exponendo titulum istum.

Primo ergo discordant in hoc quod dicitur, Incipit liber. Quidam enim dicunt quinque esse libros Psalmorum, propter quinque distinctiones quæ fiunt in libro isto per Fiat, fiat. Alii autem asserunt unum tantummodo esse librum, quoniam postea dicitur, In capite libri scriptum est de me.4 Et in Actibus Apostolorum dicitur, Sicut scriptum est in libro Psalmorum.5 Non dicitur, In libris; sed, In libro. Verumtamen videtur, salvo meliori judicio, quod utraque positio posset verificari, ut videlicet dicatur unus liber totalis, et plures libri partiales, quemadmodum et liber Regum unus vocatur, qui tamen in quatuor libros partitur. Liber quoque duodecim Prophetarum dicitur unus, quem constat dividi posse in duodecim libros partiales, præsertim quum Nahum propheta, cujus vaticinium pene brevissimum est, in prophetiæ suæ exordio dicat, Liber visionis Nahum.

Secundo discordant circa hoc quod dicitur, Prophetæ, videlicet in auctore psalmorum. Quidam enim affirmant omnes psalmos a David compositos, nempe Augustinus, Cassiodorus, Glossator, et alii multi. Alii vero contra tenent oppositum, puta Hieronymus, Hilarius, Chrysostomus, quos sequitur Nicolaus de Lyra, asserentes Hebræorum doctores affirmare multos esse auctores psalmorum. Quid autem horum sit verius, certitudinaliter discernere nequeo.

Verumtamen sicut Gregorius primo libro Moralium super Job, supervacuum esse testatur multum inquirere quis fuerit auctor libri Job, quando certissimum est librum ipsum a Spiritu Sancto, sicut a principali auctore editum; sic etiam modo videtur supervacuum curiose scrutari, aut multum contendere, an solus David ediderit psalmos, quum utique planum sit omnes psalmos revelatione Spiritus Sancti esse conscriptos. Nihilo minus probabilius veriusque opinor, a solo David librum Psalmorum esse compositum. Alias namque verum non appareret, omnes psalmos ex anagogica Spiritus Sancti revelatione, id est sine omni exteriori adminiculo imaginariarum formarum, et corporalium specierum sensibiliumque signorum, fuisse revelatos ac editos. Vel certe David dici non poterit eximius Prophetarum, tanquam qui solus anagogica et non symbolica revelatione prophetavit. Præterea, quæ a Deo sunt, ordinata sunt. Quum ergo, ut pene omnes concorditer adstruunt, Esdras Spiritu Sancto revelante ac disponente, psalmos reparaverit, ac in unum collegerit, non videtur quod tam diversorum auctorum seu Prophetarum psalmos tam confuse misceret, ac inordinate disponeret, nunc unius, nuncque alterius psalmum describens: quasi liber iste esset rapiarius quidam, sive quoddam ex dictis diversorum collectum. Et mirum videtur, cur psalmos David non redegerit in librum specialem, quum certum sit, majorem partem psalmorum ab ipso compositam, præsertim quum in reparatione aliorum Prophetarum, talem formam servaverit. Quamvis enim duodecim Prophetarum vaticinia in unum collegerit librum, singulorum tamen scripta seorsum posuit, cuilibetque Prophetæ specialem ac partialem deputans librum, non obstante quod nonnulli eorum in materia multum concordent, et aliqui valde breves sint. Attamen, si non solus David edidit psalmos, tunc utique ista commixtio psalmorum non est inordinata dicenda, neque confusa, sed ex certa ratione facta: quam quia invenire non valeo, id quod modo dixi, probabilius puto, quamvis nihil determinative affirmo.

Advertendum autem est, quod S. Hieronymus ter transtulit librum Psalmorum. Primo, secundum Septuaginta interpretes: quod appellatur Psalterium Romanum, quoniam Ecclesia sancti Petri utitur eo. Secundo, ad instantiam Paulæ et Eustochii fecit aliam translationem, non multum a prima differentem, licet Hebraico magis vicinam: et dicitur Psalterium Gallicanum, quia Damasus Papa ad preces

Hieronymi fecit illud in ecclesiis Gallicanis cantari; et ista translatio apud Latinos communior est. Tertio, transtulit librum hunc pure juxta Hebraicum, ad instantiam cujusdam sancti episcopi nomine Sophronii, qui cum Judæis frequenter disputabat. Unde indiguit textu per omnia simili

A Psalterio, quod in Hebræo habetur: nam illud solum a Judæis recipitur.

Intentio vero libri Psalmorum est, Christi mysteria pandere, sicque genus humanum in veteri Adam lapsum ac deformatum, in novo homine Christo erigere, reformare, ac beatificare.

Footnotes

  1. Ps. ii, 7. ↩

  2. Ps. xxi, 7. ↩

  3. Ps. LXVIII, 6. ↩

  4. Ps. xxxix, 8. ↩

  5. Act. 1, 20. ↩

Chapter 7 of 244