Skip to the text

Articulus 6

DE VIRTUTE PSALMORUM, ET DE MODO ORANDI ATQUE PSALLENDI.

QUONIAM igitur psalmodia est quoddam soliloquium Spiritus Sancti cum pia devotaque anima, constat neminem posse virtutem psalmorum vere et experimentaliter cognoscere, nisi eum qui puro et stabilito ac libero animo, sacratissima psalmorum verba decantat, munda ac fixa mente Deo intendens, sensumque verborum cum ingenti attentione advertens, et velut ex proprio affectu ea formans atque pronuntians. Hoc enim (ut ait Basilius) est psallere sapienter, quatenus cum intellectuali dulcedine et interno sapore verba Spiritus Sancti promamus, cum omni reverentia et cordis custodia nosmetipsos ante Dei conspectum, qui vere ubilibet præsens est, statuendo, ac recolendo quod scriptum est: Meditatio cordis mei in conspectu tuo semper. Et iterum: Vivit Dominus, in cujus conspectu sto hodie. Illud quoque Jeremiæ: Maledictus homo qui facit opus Dei negligenter. Nam Spiritus Sanctus qui est ignis innocue ardens, ac ardentissima caritas, affectuosissima verba in psalmis deprompsit, omnique generi hominum convenientes sermones descripsit: nunc ea proponens quæ perfectos respiciunt, et ex magno caritatis fervore canenda sunt; nunc vero proponens quæ pœnitentes et imperfectos concernunt. Imo omni virtuoso affectui apta cantica exhibet. Interdum enim proponit quæ in persona Christi dicenda sunt, interdum quæ in persona Ecclesiæ, interdum quæ in persona peccatoris ac pœnitentis, interdum quæ in persona efficaciter proficientis, interdum quæ in persona perfecti et fervide diligentis, interdum quæ in persona justi et cum Deo æquitatem zelantis, interdum quæ in persona gratias agentis. Unde qui psalmos cum perfecta devotione cantare seu legere cupit, necessario indiget ut suum affectum sensui psalmorum conformet, omniumque prædictarum personarum similitudinem sibi assumat, prout psalmorum sententia exigit. Ait namque Dionysius tertio Cœlestis hierarchiæ capitulo, quod psalmi per modum divinæ laudis, includunt et continent quidquid sacra Pagina comprehendit.

Idcirco verissime dictum est, quod nullus mortalium potest vel mente concipere, vel verbis exprimere virtutem psalmorum. Omnium enim vitiorum eradicationem, omnium virtutum adeptionem, omnisque perfectionis plenitudinem docent; fidem illuminant, spem roborant, caritatem inflammant, humilitatem instruunt, mansuetudinem specialissime commendant, patientiam ceterasque virtutes erudiunt, mentem devote psallentis vehementer oblectant, omnem vitiosam sæculique tristitiam auferunt. Et qui in continua psalmorum decantatione lætatur, cœliformem atque angelicam vitam in hoc sæculo nequam ducit, carnales delectationes fasti-

Ps. xviii, 15.

III Reg. xviii, 1; IV

Reg. iii, 14.

Jer. XLVIII, 10. dit, vanos et infructuosos sermones, sæculares rumores ac temporis amissionem vehementer abhorret, ab humano colloquio separari satagit, cum Deo sermocinari conatur, omniumque gratiarum splendore incessabiliter adornatur. Insuper in psalmis ignitissimæ et affectuosissimæ orationes continentur, et jucundissima gratiarum actio, humillima peccatorum confessio, excellentissima Dei laudatio, omnis boni commendatio, omnis mali detestatio, et præclara ac sublimissima ad Deum mentis erectio. In psalmis quoque descripta sunt impiorum tormenta, electorum merces et gaudia, incipientium rudimenta, proficientium progressio, perfectorum plenitudo, vita activorum, speculatio contemplativorum.

De modo autem psallendi quid aptius potest doceri, quam quod devotissimus atque dulcissimus ille Bernardus inducit? Moneo, inquiens, vos, dilectissimi fratres, strenue laudibus interesse divinis, ut sicut reverenter, ita et alacriter Domino adsistatis, non pigri, non somnolenti, non oscitantes, non parcentes vocibus, non verba dimidia præscindentes, non integra transilientes, non fractis et remissis vocibus muliebre quiddam balbe de naribus resonantes;1 sed virili, ut dignum est, sono atque affectu voces Sancti Spiritus depromentes, nec aliud quam quod canitur cogitantes. Spiritus enim Sanctus gratum non habet, quidquid ei obtuleris, neglecto eo ad quod teneris. Nempe, ut ait Basilius, Deus orandus est atque laudandus, non vaga et huc illucque discurrente anima; sed in spiritu sollicito ac timorato adorare oportet, et ante orationem animam præparare, varias et impertinentes occupationes abjiciendo, ac aliquid salutare interioribus imprimendo, et magno serio inchoando, ne modicus error in principio, augeatur in prosecutione, magnusque fiat in fine.2

Sed sic orare et psallere, multa requirit, et sanctam conversationem efflagitat, quatenus homo ante orationem ita se habeat, ut possit per gratiam Dei in ipsa oratione ac laudis tempore, stabili mentis intuitu atque ardenti affectu Deo intendere, ac sensum perpendere, divinorum eloquiorum virtutem gustare. Omnino enim oportet aggravantem vitare tristitiam, resolventem odio habere lætitiam, inordinatum timorem, immoderatam sollicitudinem, omnemque irrefrenatam concupiscentiam, et irrationabilem animæ passionem expelle-re: et quanto poterimus animam nostram ab omnium inferiorum virium operationibus magis suspendere, et a sensibilium memoria et amore magis abstrahere; tanto poterimus divinis præconiis sanctisque precibus, affectuosius, dulcius atque salubrius intendere ac vacare. Spiritus enim est Deus, et eos qui adorant eum, in spiritu oportet adorare.3

Denique in cantu omnis curiositas, omnis dissolutio, omnis discordia, summe vitandæ sunt; et summopere satagendum, ne alicui placere intendamus, nisi Altissimo, in eo dumtaxat spiritualiter gloriantes, ab eo solo videri, audiri, ac præmiari optantes, sensui verborum semper et Deo magis quam cantui et modo cantandi intendentes, illud dictum B. Augustini pensando: Dum mihi contingit, ut me cantus magis quam res quæ canitur, moveat, pœna committere digna me profiteor, et tunc mallem non audire cantantem. Conemur ergo, ut id in mente nostra versetur, quod ore profertur. Et si quispiam tantæ scientiæ non est, ut Scripturas sanctas intelligat, et proinde psalmodiæ sensum mente considerare nequeat; vel certe si id quod canitur, quantum ad superficiem atque historicum sensum, tale sit, ut nullam vel modicam videatur devotionem includere, cujusmodi est illud, Etenim passer invenit sibi domum, et turtur nidum sibi, ubi ponat pullos suos:45 tunc studere debemus, ut mentem nostram cum cordiali affectu ad Deum levemus, pensantes nos ante Dei conspectum adstare, et summo universorum Dominatori ac Judici ministrare. Sicque divinam majestatem aut aliud aliquid divinum considerantes, poterimus cum magna devotione Deo adsistere.

Footnotes

  1. Super Cantica, serm. 47. ↩

  2. Eccl. xviii, 23. ↩

  3. Joann. IV, 24. ↩

  4. Ps. lxxxiii, 4. ↩

  5. Ps. lxxxiii, 4. ↩

Chapter 8 of 244