Articulus 7
DE INTENTIONE ET FORMA PROCEDENDI PRÆSENTIS EDITIONIS.
QUAMVIS autem sacra Scriptura jam a sanctis et magnis ac orthodoxis doctoribus plenissime videatur exposita, præsertim liber Psalmorum, nullusque possit David perfecte exponere, nisi Spiritus Sanctus qui per David locutus est animam ejus copiose illustraverit, docuerit atque perfecerit; nihilo minus in Dei bonitate vehementer confidens, conabor quod proprias vires prorsus excedit, nempe ipsum Psalterium utcumque elucidare, spe præmii quod Sapientia pollicetur, dicens :1 Qui elucidant me, vitam æternam habebunt. Et iterum : Qui multos erudiunt ad justitiam, fulgebunt quasi stellæ in perpetuas æternitates.2 Quod de iis intelligere congruit, quorum vita seu conversatio doctrinæ concordat.3 Peccatori autem dixit Deus : Quare tu enarras justitias meas? Imo sicut B. Thomas super quartum Sententiarum ostendit, qui non implet quod alios docet, eo ipso quo sibi docendi onus assumit, mortaliter peccat :4 quoniam quantum in se est, intentionem sacræ Scripturæ evacuat. Porro cujus vita ad docendum idonea est, profecto aureolam promeretur, etiam si nunquam ore populo prædicet, sed sacram Scripturam exponendo, seu de theologia codices componendo, universis qui eos legerint, ad eruditionem loquatur.
Sed ne quis opus istud omnino superfluum putet, intendo speciali quodam modo librum Psalmorum exponere : sic tamen speciali, ut dictis Sanctorum concordet, nec proprio sensui credam. Intendo ergo Psalterium secundum multiplicem intellectum, prout Dominus dederit, explanare : videlicet litteraliter, allegorice, tropologice et anagogice, quantum textus ipse permittit, et mihi possibile fuerit, ejusdem litteræ nunc plures, nunc pauciores expositiones tangendo, prout materia exigit. Postremo, quemadmodum a Superioribus meis mihi injunctum est, propono stili colorem, loquendi difficultatem, et impertinentes subtilitates vitare, et plano ac simplici modo procedere.
Quod ut digne ac fructuose exsequi possim, ad superbenedictæ et supergloriosissimæ Trinitatis honorem, omniumque legentium ac audientium utilitatem, totis præcordiis oro et invoco benignitatem Spiritus Sancti copiosam et incessantem : quia sicut in libro Job habetur, Spiritus est in hominibus, et inspiratio Omnipotentis dat intelligentiam.5 Nam de Spiritu Sancto loquens Christus discipulis : Paracletus, ait, Spiritus Sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia, et suggeret vobis omnia quæcumque dixero vobis.6
NOTA HUJUS EDITIONIS AD ART. VIII ET SEQ. : Numeri versiculorum textu inclusi, in editionibus Coloniæ reperiuntur; qui autem in marginibus ad lectoris utilitatem adduntur, Vulgatæ editionis sunt.
Footnotes
Chapter 9 of 244