Articulus 8
DE PRIMA (VIDELICET LITTERALI) EXPOSITIONE PSALMI PRIMI : BEATUS VIR QUI NON ABIIT.
Præfatio Auctoris de ratione tituli.
ESDRAS, scriba velox, qui et prophetico spiritu fulsit, libros canonicos veteris Testamenti a Babyloniis combustos, Spiritu Sancto revelante, dicitur reparasse, præter Pentateuchum, id est quinque libros Moysis, quos apud Samaritanos invenit. Ipse ergo Psalterium reparavit, et hunc primum psalmum per modum præfationis seu prologi, libro Psalmorum præmisit, sicut vulgariter dicitur. Unde nec psalmo huic titulum præsignavit, quum psalmus iste sit quasi titulus libri sequentis : quoniam continet summam atque materiam totius libri, tractatque de his in generali, de quibus in toto hoc libro tractatur in speciali.
DENIQUE psalmus iste ad litteram de quolibet homine virtuoso intelligi potest. Et quæ sequuntur de impiis et de vanitate atque tormentis ipsorum, de omnibus malis possunt exponi. Ait ergo auctor præsentis psalmi : (1) Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum. Consilium est actus prudentiæ. Sed sicut prudentia duplex est, scilicet vera et falsa ; ita consilium, aliud verum, aliud falsum. Verum consilium ad eos pertinet, qui diligenter inquirunt quibus viis ac mediis ad veram felicitatem pertingant. Falsum vero consilium horum est, qui vias excogitant quibus desideratam malitiam ad effectum perducant. Itaque ait : Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum. Dupliciter aliquis abit in consilio impiorum : primo, aliis malum consilium dando ; secundo, perverso consilio consentiendo seu acquiescendo. Igitur, Beatus vir qui non abiit, id est, a Deo non recessit, in consilio impiorum, per hoc quod aliis male ac false consuluit, vel aliorum fallaci consilio acquievit. Qui enim aliis male consulit, causa et princeps est omnium malorum quæ ex suo perverso consilio fiunt. Abit autem homo seu recedit a Deo in consilio impiorum : non loco, quoniam Deus ubique est, et omnia penetrat, omnibusque æque immediatus est, secundum Dionysium ; sed dissimilitudine, quoniam per consilium impiorum facit se homo dissimilem Deo, qui justus est, et iniqua consilia odit, gratiamque abeunti in consilio impiorum aufert, et pietatis suæ præsentiam nobis subtrahit. Per nihil enim abimus a Deo, nisi per id quo separamur et elongamur ab ipso. Nil vero separat nos a Domino Deo nostro, nisi vitia nostra, quemadmodum Isaias testatur : Peccata, inquiens, vestra diviserunt inter Deum vestrum et vos.1 Nihil quoque unit ac retinet nos in Deo, nisi virtutes, quarum est peccata auferre. Et ideo Isaias iterum ait : Hic est omnis fructus, ut deleatur iniquitas.2
Denique, quid est dicere, Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum, nisi, Beatus vir qui permansit in consilio piorum, tam aliis recte consulendo, quam aliorum recto consilio consentiendo ? Ideo enim in Proverbiis Salomon ait :3 Salus, ubi multa consilia. Et Tobias filium instruens :4 Consilium, inquit, semper a sapiente require. Præterea, quid aliud est, Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum, nisi, Infelix seu miser, qui abiit in consilio impiorum, vel male consulendo, vel male consulenti se conformando ? Hinc namque sacratissimus Isaias ex Dei persona fatur : Væ, filii desertores, ut faceretis consilium, et non ex me ;5 et ordiremini telam, et non per Spiritum meum.
Est autem homo beatus dupliciter, scilicet in spe, et in re. In spe vero est aliquis beatus dupliciter: primo, secundum dispositionem remotam seu potentialem, quemadmodum pueros bonæ indolis appellamus beatos; secundo, quantum ad dispositionem propinquam ac habitualem, sicut ait Salvator: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.6 Porro in re beatus est, qui Deo perfecte jam fruitur. Beatitudo ergo in spe, viatoribus competit, et de ea nunc loquimur.
Per id quoque quod ait, Beatus vir, non existimemus mulierem exclusam. Vir namque hoc loco vocatur, non a proprietate sexus, sed ratione virtutis: qui nec prosperis elevatur, nec adversis deprimitur; qui non est sicut arundo vento agitata, sed fixus in Domino, regia via incedit: qualis exstitit nobilis ille Josue, qui non declinavit a dextris vel sinistris a lege Moysis.7 Sed hoc modo exsistere virum, feminis etiam competit, illis utique quæ tales sunt, qualis est illa de qua Salomon ait:89 Mulierem fortem quis inveniet? Et iterum: Accinxit fortitudine lumbos suos. Annon hoc modo vir dici valet Virgo mater, de qua Dominus ad diabolum sub appellatione serpentis dixit, Inimicitias ponam inter te et mulierem, ipsa conteret caput tuum?10 Et hanc utique virilem Mulierem quædam viriles feminæ præcesserunt figurative: sicut sanctissima illa Esther, quæ in omni regali suo decore atque incomparabili excellentia temporali, nunquam lætata est;11 fortissima quoque illa Judith, quæ crudelissimum Holofernem tam viriliter interfecit.12
Et in via peccatorum non stetit. Ex malo consilio oritur operatio prava. Operatio autem via vocatur, quia per eam ad terminum pervenitur. Nam operatio bona ducit ad jucunditatem æternam, et operatio mala, ad sempiternam miseriam. Beatus ergo, qui in via peccatorum non stetit: qui in operatione iniqua non permansit, nec male agentibus acquievit; qui non gloriatur quum male fecerit, neque exsultat in rebus pessimis.13 De hac via ait Salomon: Est via quæ videtur homini bona;14 et novissima ejus deducunt ad mortem. Et rursus: Via impiorum tenebrosa;15 nesciunt ubi corruant. Quocontra de viis Domini scriptum est: Viæ ejus, viæ pulchræ;16 et omnès semitæ ejus pacificæ.17
Et in cathedra pestilentiæ non sedit. Pestilentia est morbus infectivus. Cathedra vero est sedes doctoris vel judicis. Unde in cathedra pestilentiæ sedere, est alios falsa doctrina, aut malo exemplo corrumpere vel scandalizare, et fratribus offendiculum ponere. Quod quam damnabile sit, Salvator manifestat: Qui scandalizaverit, inquiens, unum ex his pusillis, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo ejus, et demergatur in profundum maris.1819 Et iterum: Væ homini per quem scandalum venit.20 Unde et Apostolus: Non ergo judicemus amplius; sed hoc judicate potius, ne ponatis offendiculum fratribus vel scandalum.21 Ille utique, qui nec dicto nec facto aliis occasionem peccandi præbet, in cathedra pestilentiæ non sedet, et talis merito vocatur beatus.
Triplex autem peccatum in hoc primo versu tangitur, et vitandum docetur, videlicet peccatum iniquæ cogitationis, peccatum injustæ actionis, et peccatum perversæ instructionis. Primo quoque peccato adjungitur hoc verbum, Abiit, quod motum designat. Secundo vero adjungitur, Stetit; et tertio, Sedit: quæ ambo quietem designant. Sed major est quies seu fixio in sedente, quam stante: quoniam qui sola cogitatione peccat, faciliter revocatur; qui vero ad opus procedit, difficilius redit: sed qui jam habituatur in malo, et alios inficit, difficillime emendatur.
Denique, quia non sufficit mala non facere, sed oportet etiam bona peragere, sicut Salvator testatur, dicens, Omnis arbor quæ non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur;2223 propterea in versu sequenti ostendit, quid boni pertineat ad virum beatum, prædicta mala vitantem. Ait ergo: (2) Sed in lege Domini voluntas ejus: id est, desiderium cordis ejus et tota mentis suæ affectio tendit ad hoc, ut legem Dei adimpleat, et secundum altissimam Dei voluntatem, omnem suam conversationem gubernet.242526 Debemus enim divinis mandatis sponte et prompte, non coacte aut pigre, obtemperare, et ex filiali amore potius quam ex servili timore, cuncta implere, ut dicere Deo possimus : Domine, ante te omne desiderium meum. Hoc namque hortatur Paulus, dicens : Probetis quæ sit voluntas Dei bona, beneplacens, et perfecta. Et iterum : Non accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus, Abba (Pater). Hinc quoque David dixit : Tu autem, fili mi, scito Deum patris tui, et servi ei corde perfecto et animo voluntario. Sed quia voluntas de se cæca est, et amoris impetum, affectionisque impulsum sequi solet, idcirco rationis directione indiget, quatenus rationale obsequium Deo exhibeat.
Ps. xxxvii, 10.
Rom. xii, 2.
Ibid. vii, 15.
1 Par. xxviii, 9.
Rom. xii, 1.
Talem ergo rationis directionem ac discussionem ad virum beatum pertinere, consequenter declaratur, dum subditur : et in lege ejus meditabitur die ac nocte : examinando quid Deo complaceat, quid ei displiceat, quid præcepit, quid prohibuit, qualiter homo compendiosius proficere possit, quanta beneficia Deus hominibus præstitit, quanta bona in futuro promisit, quanta est cæcitas ingratorum, quanta tormenta reproborum. Ista atque similia fideliter contemplari, est in lege Domini meditari.
Sed quomodo hoc modo potest homo meditari in lege Domini die ac nocte? Nonne vicissim dormire, ac aliis necessitatis hujus miserabilis vitæ vacare oportet? Et respondendum, quod homo justus in lege Domini meditari debet die ac nocte, non quod quolibet horæ spatio, singulisque momentis, possit actualem habere divinæ legis memoriam, vel incessabiliter speculari divina; sed quia quolibet tempore debito ac opportuno facit hoc. Sic quippe semper dicitur aliquis aliquid facere, quoniam nunquam negligit id facere quando debet : quemadmodum dicimus, Iste semper scribit, Iste semper frequentat ecclesiam. Secundum hunc sensum dicit Apostolus : Sine intermissione orate. Et Moyses : Erunt verba Domini in corde tuo, et narrabis ea filiis tuis ; meditaberis in eis sedens in domo tua, et ambulans in itinere, et dormiens atque consurgens. Aliter etiam dici potest, quod aliquis dicitur orare et meditari dupliciter : primo, quoniam actus tales exercet ; secundo, quia secundum actus tales operatur et vivit : sicque incessanter die ac nocte in lege Domini meditatur et orat, qui totam vitam suam secundum tenorem præceptorum divinæ legis gubernat, quemadmodum docet Apostolus : Omne, inquiens, quodcumque facitis in verbo aut opere, omnia in nomine Domini Jesu Christi facite.
I Thess. v, 17.
Deut. vi, 6, 7.
B
Coloss. iii, 17.
Porro, quia connaturale est nobis, ut ex similitudine sensibilium rerum ad spiritualium rerum notitiam perducamur, idcirco in versu sequenti comparat Scriptura sacra justitiam viri beati ligno juxta aquas plantato. Vel comparat virum beatum ac justum ligno hujusmodi, ratione justitiæ, ita quod virtus justitiæ quæ est spirituale bonum, est causa formalis comparationis istius. Ideo subditur : (5) Et erit tanquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo. Lignum juxta decursus aquarum seu aquas fluentes plantatum, convenienti tempore floret, et fructum producit, quoniam radix ejus ex fluentibus aquis attrahit alimentum, videlicet humorem.
Rom. i, 20.
C Unde in Evangelio Christus dicit, quod semen natum aruit, quia non habebat humorem. Sic est homo virtuosus. Quia enim in Deo confidit, et ei adhæret, manens in Christo, sicut palmes in vite, ideo rorem gratiæ Dei et humorem conservationis a Spiritu Sancto sortitur, proficiens de virtute in virtutem, et crescens in caritate de die in diem.
Luc. vii, 6.
Ps. lxxxiii, 8.
(4) Et propterea folium ejus non defluet : id est, sermo ejus a rectitudine legis divinæ non cadit, quoniam implet illud
Apostoli:27 Sermo vester semper in gratia sale sit conditus, id est discretione ornatus. Non enim est procax ad loquendum, sed moderatur labia sua. Et omnia quæcumque faciet, prosperabuntur. Scimus enim (teste Apostolo) quoniam diligentibus Deum, omnia cooperantur in bonum. Omnia itaque quæ faciet homo, prædicto modo beatus ac justus, prosperabuntur, id est, omnes operationes suæ proficient sibi ad veram beatitudinem, seu vitam æternam. Nam et mala quæ fortasse committit, occasionaliter cooperantur sibi in bonum, eo quod cautior surgat, custoditior fiat, humilius pœniteat, imo et ardentius diligat: quoniam teste Salvatore, Cui plus dimittitur, plus diligit. Propter quod et Apostolus ait: Ubi abundavit delictum, superabundat et gratia. Ideo etiam de viro electo inferius dicitur: Quum ceciderit, non collidetur, quia Dominus supponit manum suam.
Considerandum vero, quod sermo comparatus est folio, et operatio fructui.282930 Sicut enim floritio arboris inutilis est et inanis, quando fructus nullus subsequitur; sic pulcher sermo atque magna seu decora verborum prolatio vana est, dum vita verbis non consonat. Ideo enim Dominus maledixit ficulneæ folia habenti, non fructus.
Consequenter in isto psalmo agitur de vanitate impiorum, et differentia eorum a justis, dum subditur:31 (5) Non sic impii, non sic: id est, ita non erit de impiis sicut de justis prædictum est. Nam non possunt comparari ligno juxta decursus aquarum plantato, sed arido ligno et sterili palmiti, membroque a capite separato. Non enim habent radicem cordis fixam in Deo, nec Christo per gratiam uniuntur, nec stabili fundamento innituntur: propterea pulveri comparantur, sicut subjungitur. Sed tanquam pulvis quem projicit ventus a facie terræ: id est, tales sunt impii sicut pulvis a vento jactatus. Sicut enim pulvis omni vento circumfertur, sic impii variis passionibus commoventur, et a recta ratione discedunt; nec Deo stabili mente adhærent, sed propter amorem rerum temporalium a divina dilectione recedunt, creaturas Creatori præponentes. Quid vero ex hoc consequatur, sequens versus explanat.
(6) Ideo non resurgunt impii in judicio. Hoc dupliciter intelligi potest: Primo, de judicio discretionis, quo quotidie homines justi et vere pœnitentes se ipsos examinant, et conscientias suas discernunt, atque omne vitiosum quod in se inveniunt, dijudicant, reprobant, damnant, deflent, et vindicant, sicut scriptum est:32 Scrutemur vias nostras, et quæramus, et revertamur ad Dominum; levemus corda nostra cum manibus ad Deum in cœlos.33 De hoc salubri judicio ait Apostolus: Quod si nosmetipsos dijudicaremus, non utique judicaremur.34 Hoc modo judicantes se ipsos, adversa æquanimiter ferunt, illud dicentes: Et nos ergo non ulciscamur nos pro his quæ patimur; sed reputantes peccatis nostris hæc ipsa supplicia minora esse, flagella Domini (quasi servi qui corripimur) ad emendationem nostram evenisse credamus.35 Secundo, intelligitur de futuro extremo judicio, in quo impii non resurgent, quantum ad beatam immortalitatem atque felicem mutationem, sed quantum ad damnationem majorem. Omnes enim (ut ait Apostolus) resurgemus, sed non omnes immutabimur. Sed prima expositio magis concordat verbis sequentibus.36 Additur enim: neque peccatores in consilio justorum. Consilium justorum est, ut præterita mala corrigant et deplangant, atque de cetero ad cavendum futura solliciti ac timorati exsistant. Huic consilio non se conformant peccatores, et ideo a vitiis suis non resurgunt in consilio justorum, consilio justorum acquiescendo, et dignos pœnitentiæ fructus agendo. Postremo ostenditur causa prædictæ distinctionis inter justos et impios. (7) Quoniam novit Dominus viam justorum, id est, quoniam Deus notitia approbationis novit atque acceptat viam, id est operationem seu vitam justorum. Idcirco impii separabuntur a bonis secundum modum prædictum, et opera impiorum non prosperabuntur, id est, ad veram beatitudinem non perducentur, nec felicem exitum sortientur. Et ideo subditur: et iter impiorum peribit, id est, vita, actio et delectatio eorum destruentur, quia post temporales delicias habebunt æternam tristitiam. Unde in die novissimo, dum viderint se errasse, sero pœnitebunt, et dicent: Erravimus a via veritatis, et lassati sumus in via iniquitatis et perditionis.37
Footnotes
-
Is. LIX, 2. ↩
-
Is. XXVII, 9. ↩
-
Prov. XI, 14. ↩
-
Tob. IV, 19. ↩
-
Is. XXX, 1. ↩
-
Matth. v, 8. ↩
-
Josue i, 7; xi, 15. ↩
-
Ibid. 17. ↩
-
Prov. xxxi, 10. ↩
-
Gen. m, 15. ↩
-
Esther xiv, 18. ↩
-
Judith xm, 10. ↩
-
Prov. m, 14. ↩
-
Prov. xiv, 12. ↩
-
Prov. iv, 19. ↩
-
Prov. m, 17. ↩
-
Prov. iii, 17. ↩
-
Matth. xviii, 6. ↩
-
Matth. xviii, 6. ↩
-
Ibid. 7. ↩
-
Rom. xiv, 13. ↩
-
Matth. m, 10; vu, 19. ↩
-
Matth. iii, 10; vii, 19. ↩
-
Prov. iii, 14. ↩
-
Judith xiii, 10. ↩
-
Gen. iii, 15. ↩
-
Coloss. IV, 6. ↩
-
Luc. VII, 47. ↩
-
Rom. V, 20. ↩
-
Ps. XXXVI, 24. ↩
-
Marc. XI, 13, 14. ↩
-
1 Cor. XV, 51. ↩
-
Thren. III, 40, 41. ↩
-
1 Cor. XI, 31. ↩
-
Judith VIII, 26, 27. ↩
-
Matth. III, 8. ↩
-
Sap. v, 6, 7. ↩
Chapter 10 of 244