Skip to the text

Articulus 4

DE QUADRUPLICI EXPOSITIONE SACRÆ SCRIPTURÆ, ET SEPTEM REGULIS AD INTELLIGENTIAM SCRIPTURARUM SANCTARUM VALDE UTILIBUS.

TOTA fere sacra Scriptura, seu theologicalis doctrina, sub quibusdam figuris ac similitudinibus mirabiliter est velata, quatenus veritas indignis et pravis hominibus occultetur, studiosis vero ac piis occasio bonæ exercitationis præstetur; et item, quoniam secundum Dionysium, impossibile est aliter nobis innotescere divinum radium, nisi varietate sacrorum velaminum anagogice circumvelatum. Unde Damascenus: Scire, inquit, oportet nos homines in hac grossa carne exsistentes, res divinas et immateriales non posse agnoscere, nisi quibusdam notis imaginibus et connaturalibus formis usi fuerimus. Et ideo Augustinus ait: Notitia proprietatum naturalium rerum, reserat nobis sanctarum abdita Scripturarum. Hinc ergo contingit, quod sacra Scriptura multis modis exponitur, eo quod non solum nomina significent res, sed etiam res una significet aliam. Nam res ipsæ comparantur ad intellectum divinum, sicut verba ad proferentem: quoniam ipse dixit, et facta sunt.

Sacratissima igitur theologia non solum attendit vocum significationes, sed etiam rerum proprietates.1

Quatuor itaque modis exponitur sacra Scriptura: videlicet litteraliter seu historice, et spiritualiter seu mystice. Sed mysticus intellectus est triplex, scilicet allegoricus, tropologicus seu moralis, et anagogicus. Historia enim docet quid sit factum, allegoria quid credendum, tropologia quid faciendum, anagogia quid sperandum. Historia autem est rei gestæ narratio. Sensus vero historicus seu litteralis, est fundamentum seu basis intellectuum aliorum: et ex eo solo valet argumentum ad fidei probationem, sicut in epistola contra Vincentium Donatistam asserit Augustinus.

Denique sensus allegoricus est, quando ex dicto vel facto alicujus personæ, aliud quid intelligitur pertinens ad Christum et corpus ejus mysticum, quod est Ecclesia: sicut dum ea quæ in veteri Testamento ad litteram sanctis patribus contigerunt, de Christo intelliguntur; vel ea quæ ad Synagogam spectabant, ad Ecclesiam referuntur. Omnia namque in figura contingebant illis, et scripta sunt ad nostram eruditionem.23 Sensus vero tropologicus est, quando ea quæ de Christo vel de Sanctis scribuntur et recitantur, ad nostram moralem informationem aptantur et exponuntur. Sensus autem anagogicus est, quando ex his quæ temporaliter facta sunt, ad contemplationem æternorum perducuntur; et ea quæ ad militantem Ecclesiam pertinent, ad statum triumphantis Ecclesiæ referuntur.

Horum autem solet poni exemplum in hac dictione, Jerusalem: quod quia commune est et pene omnibus notum, omitto; ponamque exemplum in integra oratione. Id enim quod de manna scriptum est, secundum litteralem sensum exponitur de cibo illo, quem Deus pluit filiis Israel in deserto.4 Allegorice vero exponitur de superdignissimo corporis et sanguinis Christi Sacramento. Manna enim figura fuit Sacramenti altaris. Tropologice quoque exponitur de spirituali nutritione, qua Deus quotidie servos suos fideles in præsenti exsilio interius alit, consolatur, ac roborat per caritatem et gratiam. Anagogice autem exponitur de felicissima illa refectione Beatorum in patria, ubi ipsa superessentialis Divinitas est Beatorum edulium per beatissimam fruitionem. Unde et scriptum est: Beatus qui manducabit panem in regno Dei. Et iterum:5 Inebriabuntur ab ubertate domus tuæ, et torrente voluptatis tuæ potabis eos.6

Porro septem sunt regulæ, quas Augustinus, Beda et Haymo referunt a Tichonio positas, per quas omnes ambiguitates contrarietatis litteralis explanantur et dissolvuntur. His enim regulis sanctarum Scripturarum series variatur, atque expositio immutatur. — Prima regula est, quod interdum de Christo et corpore ejus mystico fit sermo sub una invariataque voce, et ita fit transitus de uno in aliud, ac si de eodem fieret sermo. Tunc ergo considerandum est, quid uni, et quid alteri congruere possit. Christus namque vicissim in persona membrorum suorum aliquid loquitur, quasi de se ipso, ut ibi:7 Quare me dereliquisti longe a salute mea? Et iterum: Esurivi, et non dedistis mihi manducare.8 Et rursus:9 Saule, Saule, quid me persequeris? — Secunda regula est, quod sancta Scriptura aliquando simul loquitur de corpore Christi mystico quod vere ad Christum pertinet, et corpore mystico quod solo nomine ad ipsum spectat, ut sunt reprobi: sicut dum dicitur, Quum occideret eos, quærebant eum, et revertebantur, et diluculo veniebant ad eum.10 In tali enim locutione videtur Scriptura de eisdem loqui, quum tamen de diversis loquatur. Nam alii occidebantur, et alii quærentes Deum, revertebantur. — Tertia regula est, quod sacra Scriptura interdum sub eadem voce, aliquid pro suo tempore faciendum litteraliter indicat, et Spiritus nobis ex hoc alia suo tempore facienda insinuat: sicut in præceptis cærimonialibus veteris legis, quæ modo ad litteram mortifera essent, sed tempore legis utiliter observari volebant. Unde Apostolus:11 Littera, inquit, occidit, spiritus autem vivificat. — Quarta regula est, quod divina Scriptura nonnunquam quasi sub eadem voce ac pari sententia, transit de genere ad speciem, de toto ad partem, et econverso: talisque modus loquendi, in Prophetis est maxime generalis, ut quando sub comminatione unius gentis seu regni, intendunt Prophetæ prædicere ea quæ omnibus generaliter sunt futura. Sicut dum Isaias de Babylone et Tyro vaticinatur, intendit similia esse ventura omnibus eadem mala agentibus in communi. Unde et Christus in Evangelio ait: Quod vobis dico, omnibus dico.12 — Quinta regula est, quum totum per partem, vel partem per totum Scriptura designat, sicut de triduo dominicæ sepulturæ. Tales modi loquendi, per synecdochen excusantur. Ad hunc autem modum referuntur omnes numerorum ac temporum defectus atque excessus: sicut dum ponitur præteritum pro futuro, vel aliquid minus de integro numero: tunc namque quod modicum est, pro nihilo reputatur. — Sexta regula est de recapitulatione et anticipatione, ut quum Scriptura redit ad ea quæ præterierat, quatenus aliquid addat, vel convenientius recitet: quemadmodum in Genesi postquam commemoravit Scriptura filios Noe divisos per linguas et gentes, postmodum subdit, Et erat populus unus et labium unum :13 quod utique ante divisionem prædictum fuit. Simili modo, quod postea factum est, per anticipationem aliquando antea narratur. Talia ergo per hanc regulam verificantur et excusantur. — Septima regula est, de diabolo et corpore ejus, sicut dum ea quæ dæmonis sunt, reprobis adscribuntur, vel vice versa :14 ut in Isaia offendimus, quod sub persona regis Babylonis, fit sermo de Lucifero, qui caput est omnium malorum.15 Unde sic legitur :16 Quomodo cecidisti, Lucifer, qui mane oriebaris? Similiter in Ezechiele, sub persona regis Tyri, fit sermo de casu diaboli.17 Et Christus in Evangelio de Juda proditore dixit : Unus ex vobis diabolus est.

Hæc autem memoriter retinenda sunt, propter intelligentiam futurorum.

Footnotes

  1. Ps. cxlviii, 5. ↩

  2. Rom. xv, 4. ↩

  3. 1 Cor. x, 11. ↩

  4. Exod. XVI, 4 et seq. ↩

  5. Luc. XIV, 15. ↩

  6. Ps. XXXV, 9. ↩

  7. Ps. XXI, 2. ↩

  8. Matth. XXV, 42. ↩

  9. Act. IX, 4. ↩

  10. Ps. LXXVII, 34. ↩

  11. II Cor. III, 6. ↩

  12. Marc. XIII, 37. ↩

  13. Gen.xi, 1, 6. ↩

  14. Joann. vi, 71. ↩

  15. Is. xiv, 4 et seq. ↩

  16. Ibid. 12. ↩

  17. Ezech. xxviii, 12 et seq. ↩

Chapter 6 of 244