Articulus 9
EXPOSITIO EJUSDEM PRIMI PSALMI SECUNDUM ALLEGORICUM INTELLECTUM, VIDELICET DE CHRISTO.
SICUT ostensum est, allegorice sacra Scriptura exponitur, dum ea quæ in lege et Prophetis et Psalmis scripta sunt, de Christo exponuntur: quod intelligendum est de illis Scripturis, quæ de Christo ad litteram non exponuntur. Hic ergo psalmus, qui litteraliter de quolibet viro justo et impiis in communi intelligi potest, de Christo allegorice multum convenienter exponitur.
Ait enim: Beatus vir, videlicet Christus, qui a primo instanti suæ conceptionis in Virgine matre, fuit vir perfectus atque beatus: perfectus quidem non ratione ætatis, sed propter plenitudinem gratiæ, eminentiamque virtutum, ac sapientiæ perfectionem: in quibus omnibus perfecta creata est anima Christi; nec profecit in istis quantum ad habitum, sed quantum ad exercitium. Unde scriptum est:1 Novum creabit Dominus super terram: Mulier circumdabit virum, id est, Virgo præelecta in utero habebit puerum ætate, sed virum perfectione. Fuit etiam Christus ab exordio maternæ conceptionis beatus, propter perfectissimam Divinitatis fruitionem, et clarissimam ejus beatificamque visionem: quia tam clare, tamque beate vidit anima Christi Deum a primo creationis suæ momento, sicut et modo; nec unquam profecit in essentiali præmio Beatorum. Quoniam enim humanæ naturæ Christi, a primo suæ creationis exordio, datum est esse unitum Verbo personali seu hypostatica unione, hoc est subsistere in eodem esse personali, in quo Unigenitus Dei æternaliter subsistit, quum sit assumpta ad esse increatum Filii Dei; multo clarius patet, quod animæ Christi a sui principio concessa est beatifica Dei visio, prout Damascenus testatur et Thomas. Minus est enim Deum beatifice contemplari, quam ei personaliter uniri.2 Sic ergo est Christus beatus vir. Dicitur quoque vir, quoniam a vera fortitudine nunquam defecit, sed in omnibus virtuosissime egit.
Beatus itaque vir, scilicet Christus, qui non abiit in consilio impiorum: quia tentatori præcipitium et sui adorationem consulenti non acquievit, neque Scribarum ac Pharisæorum malignis consiliis favit;3 sed consilio, quod est unum septem donorum Spiritus Sancti, plenissimus fuit.4 Et in via peccatorum non stetit: quia ab omni peccato immunissimus fuit. Detrahibiles enim defectus non assumpsit, sed naturales atque pœnales, ut sunt fames, sitis, timor, dolor et mors. Et in cathedra pestilentiæ non sedit. Nulli enim malum exemplum præbuit, neque perversa dogmata protulit, quamvis Judæi frequenter scandalizabantur ex verbis et actibus ejus:5 tale enim scandalum non erat nisi ex malignitate vel infirmitate ipsorum. Porro vita Christi, totius sanctitatis ac perfectionis exemplar fuit; et omnis ejus actio, nostra instructio est, sicut et ipsemet ait: Ego sum lux mundi; qui sequitur me, non ambulat in tenebris.6 Christus quoque saluberrimam mundo doctrinam advexit, legalibusque præceptis evangelica consilia, universæ perfectionis plenitudinem continentia, addidit. Non enim venit solvere legem, sed adimplere.7
Tanguntur hic tria, per quæ Christus a protoplasto parente distinguitur. Adam namque in consilium impiorum abiit, quando serpentis et Evæ instigationi consensit. Et in via peccatorum stetit, dum de prohibiti ligni fructu comedit. Et in cathedra pestilentiæ sedit, quum proprium crimen excusavit, illudque in mulierem, imo Creatorem quodammodo retorquere sategit: Mulier, inquiens, quam dedisti mihi sociam, dedit mihi de ligno, et comedi.8 Horum autem nullum in Christo fuisse jam patuit.
Sed in lege Domini voluntas ejus. Hoc Christo singulariter et perfectissime convenit. Nam ipse solus præceptum caritatis divinæ perfecte implevit in hac vita, et multo perfectius quam aliquis Beatorum in patria ipsum potuerit adimplere. Nam toto corde, tota mente, ex omni fortitudine, et tota anima semper actualiter ferebatur in Deum, ipsum contemplando, diligendo, honorando, atque in omnibus sibi obediendo, quemadmodum in Evangelio ipsemet de Patre loquens, testatur: Quia quæ placita sunt ei, facio semper.9 Et denuo: Ego, ait, non quæro gloriam meam, sed honorifico Patrem meum.10 Et ergo passioni jam proximus, dixit ad Patrem: Non quod ego volo, sed quod tu.11 Id quoque quod sequitur, solus Christus ut homo in hac vita perfecte actualiterque implevit: Et in lege ejus meditabitur die ac nocte, id est omni tempore et omni momento. Intellectualis enim operatio Christi, impediri non potuit nec interrumpi per somnum vel actum exteriorem, aut per sensitivum appetitum, neque per aliquid aliud. Sed omnia quæ in ipso fuerunt, ordinatissima erant, semperque inferius deservivit superiori, et secundum illius movebatur imperium. Sic itaque anima Christi meditabatur divina sine interruptione. Nam et omnia quæ sunt, fuerunt, et erunt, et præsertim ea quæ ad mysterium humanæ redemptionis pertinent, cognovit et semper actualiter vidit in Verbo, sicut et modo.
Et erit tanquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo. Hic designatur Christi fecunditas atque utilitas per comparationem ad lignum, juxta aquarum fluenta plantatum. Tale enim lignum tempore suo floret, et fructus producit, sicque delectabile est intuenti, utile manducanti, honestum possidenti. Ita Christus, qui est speciosus forma præ filiis hominum, in quem desiderant angeli prospicere, delectabilis est ipsum sinceriter contemplanti, utilis spiritualiter manducanti, honestissimum quoque bonum, ipsum per caritatem et gratiam possidenti.1213 Quemadmodum etiam arbor fertilis copiosum fructum producit, et plurimos reficit, sic Christus multum fructum attulit, dum pretiosissimo suo sanguine genus humanum redemit, totque poma produxit, quot animas electorum sua morte salvatvit. Unde ad passionem jam transiens, et crucem sibi bajulans, semetipsum viridi ligno comparavit, dum mulieribus ipsum plangentibus dixit: Nolite flere super me; sed super vos ipsas flete et super filios vestros: quia si in viridi ligno hæc faciunt, in arido quid fiet?14
Potest quoque istud exponi de ligno vitæ in paradiso plantato, cui idcirco Christus comparatur, quoniam sicut homo semper vixisset, si de ligno illo edere potuisset, ita qui Christum digne manducat, non morietur in æternum.1516 Potest etiam per lignum intelligi ipsa sapientia, de qua Salomon ait, quod sit lignum vitæ omnibus apprehendentibus eam.1718 Christus vero est sapientia Dei Patris. Sapientia autem juxta decursus aquarum plantata, est unigenitus Dei Filius, veraciter incarnatus, et inter homines peccatores, qui comparantur fluentibus aquis, sine macula conversatus.19 Secundum hunc igitur sensum innuitur incarnatio Verbi Dei; et hæc vox, Tanquam, non solum dicit similitudinem, sed etiam exprimit veritatem, quoniam hoc modo ipsemet Christus est ipsum lignum juxta aquarum decursus plantatum.
Et folium ejus non defluet, quia Christi sermo, prædicatio atque oratio non erunt inanes, neque peribunt, nec cassabuntur; sed fructificabunt in cordibus electorum, et verificabuntur in finem, quemadmodum ipsemet ait: Cœlum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt. Et omnia quæcumque faciet, prosperabuntur. Omnis operatio Christi meritoria fuit: imo quidquid cogitavit, dixit et fecit, in quantum viator, meritorium exstitit. Unde semper actualiter meruit. Sed quia ipse etiam ut homo, habens humanitatem Verbo unitam, perfectissimus comprehensor fuit, quantum ad superiorem animæ partem, idcirco sibi ipsi de præmio essentiali nil meruit, nec in illo unquam profecit. Nihilo minus tota vita ejus essentialis præmii meritoria fuit: quoniam quidquid cogitavit, dixit et fecit, ex excellentissimo divinæ caritatis fervore processit. Cui ergo essentiale præmium meruit, nisi membris suis seu corpori mystico, quod est Ecclesia? Nobis igitur tota vita Christi meritoria fuit. Sicque omnia quæcumque Christus fecit, prosperabuntur, id est, ad æternam vitam proficient prædestinatis, quibus per sacramenta Ecclesiæ, et fidem ac caritatem meritum Christi applicatur, et cooperatur ad felicitatem æternam. Hoc est quod per Isaiam Dominus ait: Egredietur de ore meo justitiæ verbum; et non revertetur ad me vacuum, sed faciet quæcumque volui, et prosperabitur in his ad quæ misi illud.
Consequenter agit Scriptura de his qui Christo non uniuntur, nec ejus vestigia imitantur. Ait namque: Non sic impii, non sic. Nullus Sanctorum potest Christo esse æqualis, sed similis. Nam Christus, in quantum Deus, omnes in infinitum excedit in omni perfectione; sed ut homo, etiam major ac dignior, Deoque carior est, quam tota universitas electorum, angelorum simul ac hominum. Non enim ad mensuram dat Deus spiritum homini Christo. Boni ergo fideles, qui Christum regem fideliter assequuntur, quemadmodum scriptum est, Qui se dicit in Christo manere, debet sicut ille ambulavit, et ipse ambulare: hi tales Christo in prædictis bonis aliquo modo assimilantur, non abeundo in consilio impiorum, nec stando in via peccatorum, nec sedendo in cathedra pestiferorum, sed in lege Domini voluntas eorum. Sed impii non sic. Ipsi enim nullo modo sunt similes Christo, similitudine virtutis et gratiæ, nec amantur ab ipso secundum præsentem justitiam amore caritatis gratifico, quum similitudo sit causa amoris; imo perfecto odio odit eos. Propterea quales sint, statim ostenditur. Sed tanquam pulvis quem projicit ventus a facie terræ. Quemadmodum enim ventus projicit pulverem de loco suo: sic sermo Christi projiciet impios de superficie terræ, de congregatione justorum, de societate Sanctorum, quando separabit agnos ab hœdis; quando purgabit aream suam, mittens triticum in horreum suum, et paleas inexstinguibili igne comburens; quando dicturus est his qui a sinistris erunt, verbum illud asperrimum, Ite, maledicti, in ignem æternum.
Ideo non resurgunt impii in judicio: quia a Christo divisi sunt, et omni gratia destituti, idcirco non resurgunt in judicio. Quod intelligi potest tam de judicio discretionis, quo boni se ipsos dijudicant, (de quo Propheta, Indicabo tibi, o homo, quid sit bonum, utique facere judicium; et Job, Judicium eligamus, et inter nos videamus quid sit melius; et, Numquid qui non amat judicium, sanari potest?) quam de judicio beatæ remunerationis, ut supra proximo articulo explanatum est. Neque peccatores in consilio justorum resurgent. Consilium proprie appellatur inquisitio rationis de agendis vel omittendis. Justo-
Joann. III, 34.
1 Joann. II, 6.
Ps. cxxxviii, 22.
Matth. xxv, 33. Luc. III, 17.
Matth. xxv, 41.
5
Mich. VI, 8.
Job XXXIV, 4. Ibid. 17.
Matth. XXIV, 35.
Is. LV, 11.
4 rum ergo consilium est, ut Deum præ omnibus diligant, ut ei reverenter deserviant, ut in caritate et gratia ejus quotidie crescent, atque de perpetratis malis digne pœniteant. In tali autem consilio impii non resurgunt, sed manent in fœcibus vitiorum et sordibus passionum. Non audiunt Paulum clamantem:20 Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis.21 Et iterum: Quæ sursum sunt sapite.
Quoniam novit Dominus viam justorum: id est, ea quæ nunc de differentia impiorum atque justorum prædicta sunt, veritatem habent: quoniam Dominus Jesus Christus, qui est Rex regum et Dominus dominantium, Judex quoque vivorum et mortuorum, novit viam justorum, id est, acceptam habet operationem bonorum, quorum utique et capilli capitis numerati sunt.222324 Et iter impiorum peribit. Non enim ad ultimum finem, qui est Deus benedictus, pervenient.
Footnotes
-
Jer. XXXI, 22. ↩
-
Damasc. lib. III; Thom. 3, q. 10. ↩
-
Matth. IV, 6, 7, 9, 10. ↩
-
Is. XI, 2. ↩
-
Matth. XV, 12. ↩
-
Joann. viii, 12. ↩
-
Matth. v, 17. ↩
-
Gen. iii, 12. ↩
-
Joann. viii, 29. ↩
-
Ibid. 49, 50. ↩
-
Matth. xxvi, 39. ↩
-
1 Petr. 1, 12. ↩
-
Ps. XLIV, 3. ↩
-
Luc. xxiii, 28, 31. ↩
-
Joann. vi, 52. ↩
-
Gen. ii, 9. ↩
-
1 Cor. i, 24. ↩
-
Prov. iii, 18. ↩
-
Baruch iii, 38. ↩
-
Ephes. v, 14. ↩
-
Coloss. III, 2. ↩
-
Luc. XX, 7. ↩
-
Hebr. XX, 23. ↩
-
Apoc. XIX, 16. ↩
Chapter 11 of 244