Skip to the text

Articulus 10

EXPLANATIO EJUSDEM PRIMI PSALMI JUXTA SENSUM TROPOLOGICUM.

RECORDANDUM est autem, quoniam, sicut ostensum est, tropologicus seu sensus moralis Scripturæ est, quando ea quæ de Christo vel de Sanctis scribuntur aut recitantur, ad singulorum moralem eruditionem trahuntur.1 Quæcumque enim de Christo capite nostro scripta sunt, ad nostram eruditionem scripta sunt. Nec solum quæ de Christo scribuntur, sed etiam quæ de Sanctis ejus leguntur, ad imitationem trahenda sunt, secundum Augustinum. Denique utilissimum est sacram Scripturam tropologice intelligere, quatenus sic Christum et Sanctos, sacram Scripturam commemorando seu proferendo, laudemus, ut ea quæ scripta sunt, ad propriam informationem trahamus: et sic imperfectum nostrum cognoscendo, salubriter doleamus, eorumque perfectionem quos laudamus, imitari studeamus.

Tropologica autem expositio hujus psalmi, non differt a prima ac litterali expositione, nisi quod sicut illa expositio docet quid factum sit, sic ista instruit quid sit faciendum. Et est sensus omnino idem, sed ad diversa refertur. Unde secundum istum sensum, scilicet tropologicum, dicit Scriptura, Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum: ut scilicet hortetur ac doceat unumquemque fidelem, ne malignis consiliis acquiescat, et ne stet in via peccatorum male agendo, et ne in cathedra pestilentiæ sedeat malum exemplum præbendo, seu falsam doctrinam introducendo. Sicque omnia quæ sequuntur legenda sunt, quatenus omnia convertat et trahat devotus quilibet ad animæ suæ spiritualem doctrinam. Nam si ea quæ dicit, legit vel audit, ad impiorum tormenta vel derelictionem pertinent: potest ex his sanctum timorem concipere, ne et ipse similia patiatur; aut gratiarum actionem et amoris inflammationem, quia miserante Deo a talibus præservatum se videt; seu bonam tristitiam, si se talia mala pro quibus torqueri ac deseri meruit, incidisse considerat. Si vero quæ dicit vel audit, ad perfectionem beatitudinemque justorum pertinent, potest ad imitandum succendi, et ad sperandum roborari.

Igitur secundum hunc sensum dicat devotus vel pœnitens seu alius quilibet: Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum: hocque dicendo, proponat nunquam malo consilio assentire; pœniteat quoque se unquam perversis consiliis acquievisse; et oret Deum ut in omnibus se dirigat ad inveniendum, et consentiendum sanis consiliis, sicut Tobias docet: Omni tempore benedic Deum, et pete ab eo ut viam tuam dirigat, et omnia consilia tua in ipso permaneant. Indigemus namque, ad hoc quod non abeamus in consilio impiorum, illuminari ac dirigi a Spiritu Sancto dono consilii, quemadmodum Sapiens dicit: Quis hominum potest scire consilium Dei?2 aut quis poterit cogitare quid velit Deus, nisi tu, Domine, dederis sapientiam, et miseris Spiritum tuum de cœlis?

Per hunc modum formare debet homo suum affectum in singulis quæ sequuntur, secundum exigentiam singulorum verborum: sicut quum dicit, et in via peccatorum non stetit, cogitet de cetero non peccare, et de operatione mala præterita doleat. Dum vero dicit, et in cathedra pestilentiæ non sedit, proponat nullum inficere, nullum scandalizare, ne perdat animam ejus pro quo Christus mori dignatus est.3 Simili modo quum dicit, Sed in lege Domini voluntas ejus, studeat omnes evagationes abjicere, affectum suum a caducis rebus abstrahere, et ad divinæ legis observantiam omne desiderium suum erigere. Et ut ista adimpleat, bene advertat, et pro viribus agere studeat quod sequitur, et in lege ejus meditabitur die ac nocte; hocque dicendo, omnes infructuosas et malas mentis suæ occupationes repellat, atque divinis meditationibus cor suum implere semper laboret, quemadmodum Dominus ait: Auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis.4

Porro dum psallit, Et erit tanquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum, oret, cordialiterque desideret, ut sit sicut arbor bona, quæ bonos fructus facit : quatenus bene vivendo, alios verbo et exemplo ædificet, et non tam loquendo quam operando informet, ut illud Salvatoris adimpleat: Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant bona facta vestra, et glorificent Patrem vestrum qui in cœlis est.5 Dum vero ait, Et folium ejus non defluet, proponat se semper loquendo modestum et cautum habere. Quumque adjungit, et omnia quæcumque faciet, prosperabuntur, cupiat in eorum consortio numerari, de quibus ait Apostolus: Scimus quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum.6

Ex his vero quæ sequuntur, Non sic impii, non sic, sollicitus fiat, ne ea quæ de impiis scripta sunt, sibi conveniant; sed in judicio discretionis a peccatis resurgat, et in consilio justorum permanere conetur.

Footnotes

  1. Rom. XV, 4. ↩

  2. Sap. ix, 13, 17. ↩

  3. Rom. xiv, 15. ↩

  4. Is. 1, 16. ↩

  5. Matth. v, 16. ↩

  6. Rom. viii, 28. ↩

Chapter 12 of 244