Skip to the text

Articulus 1

Recitatio scripti doctoris præfati.

MOVET doctor ille hanc quæstionem : Utrum in aliquo monasterio feminarum liceat recipere aliquam feminam noviciam, ultra numerum personarum quæ de bonis monasterii commode sine penuria possunt sustentari, et a persona recipienda, oblatis gratis spiritualibus, exigere temporalia. Et arguitur quod non liceat ultra præfatum numerum aliquam recipere, per Constitutionem Periculoso, Bonifacii VIII, in qua hoc prohibetur, videlicet ultra numerum talem recipere aliquam.1 Quod autem non liceat exigere temporalia, arguitur per Constitutionem Ne in vinea Domini, Urbani V, inhibentis duo præmissa sub magnis et formidabilibus pœnis.2 — In oppositum et affirmatione arguitur sic. Nam, secundum Philosophum in Ethicis, ἐπιείκεια necessaria est in legibus humanis, in quibus magis attendendum est ad causam quæ movet legislatorem quam ad verba legis. Unde Hilarius quarto de Trinitate ait : Non sermoni res, sed rei debet sermo esse subjectus. Intentio autem prædictarum Constitutionum, primæ videlicet, videtur esse, ne graventur monasteria per nimiam et immoderatam personarum receptionem, et tandem deficientibus temporalibus, deficiant spiritualia, quæ sine eis subsistere nequeunt : et ita, si aliqua habens et comportans sufficientiam temporalem pro victu, vestitu aliisque vitæ necessariis, recipiatur, non læditur intentio legislatoris, sed cum ea ampliatur salus animarum. Secundæ autem Constitutionis intentio esse videtur, ne exigatur aliquod temporale a persona recipienda tanquam pretium religionis : quod esset manifeste simoniacum ; secus autem est, si exigatur aliquod temporale ex aliis causa et intentione, scilicet pro necessaria sustentatione personæ recipiendæ, cui monasterium de suis bonis non sufficit providere.

Pro responsione ad præmissam quæstionem sunt ea quæ infra scribuntur. Nam, secundum Thomam in Scripto super quartum Sententiarum, distinctione vicesima quinta, quæstione tertia, articulo secundo, quæstiuncula secunda, in responsione ad septimum argumentum sic dicitur: Quando possessiones alicujus religiosi loci non sufficiunt ad sustentandum plures, tunc potest exigi aliquid ab eo qui in loco illo Deo vult servire, non quasi pretium religionis, sed ut habeat monasterium unde ei valeat providere; et ideo non committitur simonia. Si autem sine gravamine Ecclesiæ recipi potest, simonia est aliquid pro receptione exigere. Idem quoque Thomas in secunda secundæ, quæstione centesima, articulo tertio, in responsione ad quartum argumentum sic dicit: Pro ingressu monasterii non licet aliquid exigere vel recipere quasi pretium: licet tamen, si monasterium sit adeo tenue quod non sufficiat ad tot personas nutriendas, gratis quidem ingressum monasterii exhibere, sed accipere aliquid pro victu personæ quæ in monasterio fuerit recipienda, si ad hoc monasterii non sufficiunt opes. Et addit Doctor sanctus: Similiter licitum est, si propter devotionem quam aliquis ad monasterium ostendit largas eleemosynas faciendo, facilius in monasterio recipiatur; sicut etiam econverso licet aliquem provocare ad devotionem monasterii per temporalia beneficia, ut ex hoc inclinetur ad monasterii ingressum: licet non sit licitum ex pacto aliquid dare vel recipere pro ingressu monasterii. Hæc ille in forma. — Item de eodem sic dicitur in Summa confessorum, libro primo, titulo primo, quæstione quadragesima nona: Quid de his qui in monasteriis recipiuntur intentione temporalis utilitatis? Responsio secundum Udalricum, paragrapho De monasteriis: Si monasterium est tanta paupertate depressum, quod redditus ejus vix aut non sufficiunt præsentibus, non solum possunt habere intentionem accipiendi temporalia a persona recipienda, sed etiam, gratis exhibitis spiritualibus, requirere temporalia quæ sufficiant illius sustentationi; et possunt determinatam exprimere quantitatem,et pacisci de hoc quod illa summa detur, si habeat unde valeat sustentari. Et concordat Raimundus paragrapho quartodecimo, Pone quod aliquis, cum glossa sua, quæ dicit: Credo quod licet exprimere nomina et quantitatem oblatorum. Et glossa addit: Credo etiam similiter, quod si hujusmodi recipiendus dicat, vel aliquis pro eo, Dabo singulis annis pro expensis meis centum solidos vel sex libras denariorum quamdiu vixero, non est illicitum, quando non sufficit monasterium. Hæc ibi.

Ad vitandum igitur periculum inobedientiæ, propter præmissam Constitutionem apostolicam, et etiam propter labem simoniacæ pravitatis, tutum et cautum videtur quod bona temporalia et redditus monasterii debite et discrete æstimentur ad certum numerum personarum quæ ex eis commode et sine penuria possunt sustentari in victu, vestitu et aliis vitæ necessariis, ultra quem numerum non recipiatur aliqua persona de bonis monasterii sustentanda. Si vero augeantur vel minuantur bona monasterii, etiam proportionaliter augeatur vel minuatur numerus personarum recipiendarum. Et in tali monasterio vacante præbenda vel loco sufficienter dotato pro sustentatione unius personæ, licet possit recipi ad talem præbendam vel locum vacantem persona in temporalibus dives, apta religioni, cui divitiæ obesse non debent, dummodo hoc fiat sincere, videlicet intuitu Dei et idoneitatis personæ, et non ex pacto vel intentione de temporalibus bonis apportandis ac recipiendis, in quo committeretur simonia tacita vel expressa; tamen tutius magisque pium et exemplare esset recipere personam pauperem, æque vel magis idoneam religioni, sustentandam de bonis ex pietate oblatis, et dimittere personam divitem, quæ sibi ipsi de propriis bonis salubrius provideret de necessaria sustentatione quam caperet de eleemosyna Cru-

Decret. p II, caus. 1, q. 2, c. 8.

Ibid. q. 7, c. 27. cifixi, juxta illud Prosperi in libro de Vita contemplativa : Non est meum dicere quale peccatum, cibos pauperum præsumendo, committant qui Ecclesiam, quam juvare de propriis facultatibus debuerunt, suis expensis insuper gravant. Insuper, quia cessante causa cessat effectus, si sola causa exigendi aliquod temporale in receptione personarum ad monasteria, est necessaria sustentatio personæ recipiendæ, ad quam non sufficiunt monasterii opes; videtur quod assignata, data et certificata una quota temporalium bonorum necessaria et sufficiente pro hujusmodi sustentatione de bonis personæ recipiendæ, non licet ab ea aliquid ultra exigere, quia hoc utique fieret ex alia causa, utputa tanquam pretium Ordinis aut ingressionis religionis : in quo simonia committeretur. Dispositio ergo aliorum bonorum temporalium quæ persona recipienda forsitan habet ultra prædictam competentem sustentationem, relinquenda est arbitrio suæ liberæ voluntatis, ita quod nequaquam exigantur, nec persona recipienda propter illa recipiatur aut dimittatur quovis modo : alioqui, juxta tenorem Constitutionis dictæ Urbani V, committeretur peccatum simoniæ, et incurreretur sententia excommunicationis vel suspensionis, sicut in receptione ad præbendam non vacantem, etc., a quibus quis, extra articulum mortis, absolvi non potest nisi a summo Pontifice. Nec mirum, quoniam inter ecclesiastica crimina simoniaca hæresis obtinet primum locum, ut patet in Decreto : quia etiam in primo suo auctore Simone mago ex mala radice infidelitatis pullulavit. Quam hæresim ei Petrus improperavit, dicens : quoniam donum Dei existimasti pecunia possideri.3

Demum in eadem Summa confessorum, libro primo, titulo primo, quæstione quinquagesima, habetur : Quid de his qui locant filias suas in monasteriis, et parum vel nihil dant de bonis suis? Responsio secundum Udalricum, paragrapho Quum ergo : Licet credam per contrariam consuetudinem juri derogatum, ita quod parentes filiis vel filiabus suis locandis in monasteriis non teneantur ex integro dare partem suam hereditariam, tamen tenentur monasterio dare tantum quod non oneretur ex præsentia illarum personarum, et aliter non credo eos esse in statu salutis. Hoc ibi. Pro quorum majori declaratione, advertendum quod lex naturalis mutari non potest humana auctoritate. Unde dicitur in Decreto, distinctione 5 : Naturale jus ab exordio rationalis creaturæ non variatur tempore, sed immutabile permanet.4 Lex vero humana et positiva, hominis auctoritate lata, potest mutari, dispensari, aut penitus tolli per expressam revocationem, aut tacitam dissimulationem, quando scilicet passim agitur contra legem, et legislator non reclamando nec retinendo permittit fieri : tunc enim lex ipso facto præsumitur tacite revocata sive abolita, nec amplius ligat. Est autem de jure naturali, quod parentes provideant suis prolibus de vitæ necessariis, quum generaliter omnia animalia, etiam sæva et venenosa, naturali instinctu hoc faciant suis fetibus, quibus non deficiunt quamdiu fetus indigent. Est autem de jure positivo et humano, parentibus succedere proles in tota hereditate, vel parte ejus dimidia, tertia vel quarta : cui juri videtur derogatum per contrariam consuetudinem quoad proles professas in aliqua approbata religione. His fundamentis videntur inniti dicta Udalrici. Ex quibus satis colligi potest responsio ad quæstionem præmissam, et solutio argumentorum hinc inde. — Ecce istud est scriptum prætacti doctoris.

Footnotes

  1. Sext.lib. III, tit. 16, c. 1. ↩

  2. Extrav.lib. V, tit. 1, c. 1. ↩

  3. Act. VIII, 20. ↩

  4. Gratian. ↩

Chapter 21 of 30