Skip to the text

Articulus 4

Quod religiosæ personæ eo ipso quo alicui personæ recipi cupienti spiritualia primo gratis exhibent, obligent se ad sustentandum eamdem personam quamdiu cum ipsis est, ideoque contradictionem includat, quod quidam religiosi dicunt se prius gratis spiritualia exhibere, et tamen ante absolutam receptionem per- sonæ, ad annualem probationem exigunt aliquid temporale, sine cujus solutione seu exhibitione nolunt personam ad habitum ac probationem noviciatus, imo nec ad professionem suscipere, quamvis aliunde apta sit Ordini.

SCRUTANDUM est primo, quid sit prius exhibere spiritualia gratis, et qualiter intelligendum sit quod quidam doctores satis authentici dicunt, aliquid temporale exigi posse a recipienda persona quando claustrum tam indigens est, dummodo spiritualia prius gratis exhibeantur.

Itaque spiritualia gratis exhibere personæ recipiendæ, est ei ea offerre et propter Deum liberaliter communicare seu dare, quæ ipsa persona recipienda ad religionem postulat sibi propter Deum pure liberaliterque conferri. Hæc autem sunt, receptio ejus ad vitam spiritualem monasticam, participatio societatis religiosæ, communio charismatum claustri, incorporatioque conventus. Et quamvis in his sunt nomina multa, res tamen aut simpliciter aut pro magna parte est una. Dum ergo conventus, id est superior cum residuo monasticæ seu religiosæ communitatis, gratis hæc exhibet personæ recipi postulanti, eo ipso quo ei gratis ista communicat et impendit, obligat se ad procurandum seu corporaliter educandum personam eamdem quamdiu apud se retinet eam. De ratione quippe conversationis religiosæ monasticæ est vita communis et sancta paupertas, ne in conversatione hujusmodi quis habeat proprium quidquam. Ad hoc autem ulterius sequitur, ut superior congregationis talis gerat communem omnium curam, et communitati provideat in necessariis vitæ, et ita sit omnium una mensa, quemadmodum sanctus pater Hieronymus in sua Regula apertissime scribit, et infra tangetur.

Præterea, persona ad Ordinem suscipi petens, intendit et quærit se ipsam relinquere, propriam voluntatem abnegare, sui ipsius curam et sollicitudinem quantum ad necessitudines corporales exuere, perfectionisque ingredi viam, et juxta evangelicorum Christi consiliorum tenorem et intentionem se totam superioris curæ et gubernationi committere: ita ut a terrena sollicitudine, a provisione quoque propria exonerata, libera mente serviat Deo; sicque sub obedientia salutari militet Omnipotenti, ut suum velle et nolle in manu pendeat præsidentis. Et quamvis ad ista voto solenni non obliget se nisi in professione, nihilo minus (juxta prætacta) ista aggredi cupit, attentare et exercere intendit, et ea sibi gratis propter Deum communicari efflagitat, quando ad religionem suscipi deprecatur. Dum ergo superior cum conventu communicant ei ista gratis et absolute, sinceriter propter Deum, accipiunt eam ad suam curam et provisionem, tanquam sui mystici corporis membrum; atque hoc ipso quo faciunt hoc, adstringunt se ad providendum ei de necessariis vitæ corporeæ quamdiu cum ipsis consistit. Itaque spiritualibus istis gratis primo exhibitis, non possunt ab ea aliquid temporale exigere per modum debiti persolvendum aut exhibendum, nec tanquam pretium religionis, nec tanquam sustentaculum vitæ, ad quod ei exhibendum jam se ipsos obligaverunt: idcirco salva conscientia non possunt eam de cetero refutare, neque ab annua probatione, neque a professione, sive aliquid temporale adducat et conferat, sive non, nisi aliunde rationabilem ad hoc habeant causam.

Insuper, ingressus religionis est mors civilis. Idcirco enim ad religionem quis intrat, ut de cetero quoad ea quæ mundi sunt et corporalis provisionis ac propriæ voluntatis, sibi ipsi sit mortuus, seu mori quotidie discat et assuescat. Qui igitur quempiam suscipit ad religionem tanquam superior seu conventus, incorporat eum sibi, seque adstringit ad gubernationem et provisionem ipsius.

Ex quibus, quantum capere queo, sequuntur duo. Primum est, quod hi qui dicunt se primum gratis spiritualia exhibere personæ recipiendæ, et tamen vel an te ipsius receptionem vel in ea aut post eam exigunt aliquid temporale, aut (quod pejus et inexcusabilius, imo et exsecrabilius exstat) faciunt pactum et conditionem seu conventionem de hujusmodi dando, seu etiam, adjiciendo iniquitatem iniquitati, quærunt super hoc certificationem aut testes vel fidejussores, sive (ut verbis utar beatissimi Jeremiæ) stipulationes et rata et signa forinsecus1, ita ut nisi temporalia illa solvantur, nolint personam cui spiritualia gratis exhibuerunt, ut dicunt, ad habitum religionis, noviciatum ac probationem annualem suscipere, vel susceptam, ad professionem, quamvis aliunde sit apta, admittere: sequitur, inquam, ex præinductis, quod istæ personæ religiosæ, si tamen vere religiosæ, ignorent quid sit spiritualia prius et gratis exhibere, nec propriam vocem intelligant; aut si habitualiter sciunt hoc, tamen non advertunt, aut actualiter perpendere renuunt negliguntque hoc ipsum, nec sciunt aut non pensant quid sit conversatio monastica et communis. Secundo sequitur ex prædictis, quod intentio authenticorum doctorum dicentium post gratuitam et præviam spiritualium exhibitionem temporale quid exigi posse a persona recipienda si claustrum sit egens, ista exsistat, quod exactio illa solummodo fiat post puram et absolutam personæ receptionem ad religionem, ita quod repellenda non erit, quamvis nil tale adduxerit. Nec aliter verba illorum queunt salvari: quod in priori de ista materia tractatulo, ex decretis et canonibus generalium conciliorum et summorum Pontificum scholasticorumque doctorum, imo et ex Scriptura canonica evidenter multipliciterque probavi.

Footnotes

  1. Jer. xxxii, 11. ↩

Chapter 24 of 30