Articulus 2
Quod intentio duarum Constitutionum apostolicarum in præinducto scripto allegatarum, non est illa quam auctor scripti illius assignat.
REGULA est apud theologos et jureperitos, quod ejusdem sit legem interpretari cujus et condere, et rursus, quod inferioris non est in lege superioris epiikizare aut dispensare, nisi in quantum sibi a superiore evidenter committitur aut tacite permittitur. Hinc ad inferiores prælatos et doctores scholasticos non pertinet generalium conciliorum ac summorum Pontificum canones, decreta et leges passim interpretari et dispensare in illis : quamvis possint per modum simplicis declarationis seu magistralis instructionis circa talia loqui et scribere, quorum scripta in tantum sortiuntur auctoritatem, in quantum consonant formali intentioni veroque sensui decretorum, legum aut canonum universalium synodorum Pontificumque summorum : quorum formalis intentio atque intelligentia vera, quantum fieri potest, ex ipsis eorum verbis, sententiis et doctrinis hinc inde est colligenda ; contra quorum auctoritatem et determinationem nullus doctorum, quantumlibet sanctus et eruditus, suam præsumit defensare sententiam, ut dicitur in Decreto, et Thomas in secunda secundæ, quæstione undecima, docet. Guillelmus quoque Parisiensis in suo ait Sacramentali :1 Quæ sit intentio Ecclesiæ in opere auctorizationis et statutis, a Romana Ecclesia, id est summo Pontifice, cujus etiam auctoritate statuta sunt edita, oportet addiscere, quum ejus sit legem interpretari qui condidit. Hoc idem Bonaventura super quartum Sententiarum in pluribus locis testatur, et de isto infra plenius tangam.
Porro, ad cognoscendum quæ sit prætactarum Constitutionum apostolicarum intentio, non oportet nos laborare, quum ex ipsorum summorum Pontificum verbis præcedentibus et consequentibus id pateat evidenter. Siquidem Bonifacius Papa in Constitutione præallegata instituit et præcepit, ut universæ et singulæ moniales, cujuscumque sint Ordinis, sub perpetua in suis monasteriis clausura permaneant. Quod quum jussisset, adjecit : Sane ut hoc salutare statutum commodius valeat observari, districtius inhibemus ne in monasteriis Ordinum non mendicantium aliquæ recipiantur de cetero in Sorores, nisi quot poterunt de ipsorum monasteriorum bonis sive proventibus absque penuria sustentari ; si secus actum fuerit, irritum decernentes. Ex quibus verbis patenter probatur, summum Pontificem ideo præcepisse ne moniales ultra numerum prætactum personam recipiant, ne ob temporalium indigentiam cogantur suam exire clausuram, occasionemve habeant evagandi et quæstuandi per mundum. Nec in tota Constitutione illa papali fit mentio quod jusserit hoc ea intentione quæ in præinducto tangitur scripto, quamvis et illa possit assignari pro aliquali causa institutionis illius. Imo et hæc potius videtur fuisse intentio Constitutionis illius, ne occasione receptionis ultra numerum prætaxatum, moniales habeant causam seu incitamentum exigendi aliquid a persona recipi postulante, aut faciendi pactum cum ea de dando aliquod temporale ante absolutam receptionem ipsius ad Ordinem. Credendum est namque mentem summorum Pontificum in hac re fuisse unanimem. Idcirco, quum alii summi Pontifices, ut Innocentius et Urbanus, et aliquæ synodi generales, prohibere intenderint formaliterque prohibuerint hujusmodi exactionem et pactum, probabile satis est quod Bonifacius Papa in Constitutione præhabita sit eadem motus intentione. Hinc quoque quod in scripto illo adjungitur, Si persona aliqua habens et comportans sufficientiam temporalem pro victu, vestitu et aliis vitæ necessariis, recipiatur, non læditur intentio legislatoris : istud, inquam, non videtur ad propositum esse. Nec casus iste est contra materiale aut formale Constitutionis præfatæ : quia dum aliqua persona secum comportat et ante receptionem libere offert et exhibet sufficientiam temporalem pro se, tunc monasterium est sufficiens ad sustentationem ipsius, nec locum habet ibi Constitutio ista. Itaque constat Constitutionem hanc loqui de personis non comportantibus secum nec sponte offerentibus sufficientiam illam, et intendit ut tales non recipiantur in casu præhabito propter causas prædictas.
Præterea, quod intentio Constitutionis secundæ, puta Urbani Papæ, sit non solum prohibere aliquod temporale exigi a persona recipienda tanquam pretium religionis, sed etiam ex aliis causa et intentione, videlicet pro necessaria sustentatione personæ recipiendæ, potest ex tenore, contextu et progressu ipsius Constitutionis copiose et evidentissime demonstrari. In ea quippe sic dicitur : Multorum fide dignorum relatione didicimus, quod in nonnullis Ecclesiis, monasteriis, et aliis locis religiosis tam virorum quam mulierum, illa detestabilis et a canonibus reprobata servatur abusio, quod quum personæ aliquæ recipiuntur in eis ad observantiam regularem, personæ ipsæ temeritate præsumptuosa pastus seu prandia capitulis et conventibus facere, aut pecunias vel jocalia sive res alias ipsis Ecclesiis seu monasteriis ex statuto vel consuetudine, quæ corruptela potius est dicenda, tribuere compelluntur; ex quibus decori sanctæ Ecclesiæ et immaculatæ religionis detrahitur, et quamplures tam exsecratione hujus criminis quam expensarum onere a sanctæ religionis proposito retrahuntur, et in multorum mentibus fidelium scandalum generatur. His verbis Dominus apostolicus addit : Nos igitur huic morbo pestifero cupientes congruam adhibere medelam, etc. Ecce ex his apertissime elucescit, quod ipse Pontifex summus ad hujus Constitutionis editionem inductus sit ex hoc, quoniam ex præmemorata temporalium illorum exactione, decori (id est sanctitati et puritati) Ecclesiæ atque immaculatæ religionis detrahitur : ecce una causa. Et quamplures tam exsecratione hujus criminis quam expensarum onere a sanctæ religionis proposito retrahuntur : ecce causa secunda. Et in multorum mentibus fidelium scandalum generatur : ecce tertia causa. Ex his, inquam, tribus causis, est motus ad institutionem hujus præcepti. Ideo ejus fuit intentio, exstirpare tria mala prætacta ex abusiva atque sacrilega illa exactione et pactione sequentia, utputa : detractionem qua ecclesiastico statui et religionis decori detrahitur, retractionem qua multi a religionis proposito retrahuntur, et scandalum quod in multorum cordibus generatur. Certumque est tria hæc mala sequi ex præfata exactione, non solum dum temporale exigitur ut pretium religionis bonive spiritualis, sed item quando exigitur ut sustentaculum vitæ, præsertim quando hoc fit ante absolutam atque gratuitam susceptionem ad religionis ingressum : quod totum nunc experientia inexcusabiliter, imo et palpabiliter docet et pandit. Nec dubium quin exactio, pactio, seu temporalium exhibitio, ita gravat et a religione impedit pauperes, dum fit pro sustentaculo vitæ ipsorum, sicut si fiat pro spiritualium exhibitione. Et, proh dolor! quam multæ bonæ pauperculæ quotidie clamant, conqueruntur et dicunt se esse paratas ad religionis et vitæ reclusæ ingressum, sed non posse acquirere locum, eo quod jam undique temporalia exigantur! Similiter quædam puellæ et feminæ divites, Deum timentes religionemque ingredi cupientes, paratæ quoque ad comportandum pro se sufficientiam temporalem, ex consideratione usitatæ exactionis et pactionis religiosarum quarumdam retrahuntur ab ingressu ad eas.
Insuper, in præallegata Constitutione loquitur Papa : Nos igitur huic morbo pestifero cupientes congruam adhibere medelam, aliis pœnis in talia præsumentes inflictis in suo robore duraturis, pœnam adjicimus graviorem, universis et singulis religiosis ecclesiasticisque personis atque conventibus tenore præsentium auctoritate apostolica districtius inhibentes, ne a personis eorum religiones, Ecclesias vel monasteria ingredi volentibus, in earumdem personarum receptione, aut ante vel post illam, quoscumque pastus, prandia, cœnas, pecunias, jocalia aut res alias de cetero directe vel indirecte petere seu exigere quoquomodo præsumant, sed eas potius cum omnimoda puritate recipiant, ac in victu et vestitu sicut alias suæ congregationis personas sincera caritate pertractent, illa dumtaxat cum gratiarum actione licite recepturi, quæ personæ ingredientes pure et sponte et plena liberalitate, omni pactione cessante, dare voluerint. Ecce ex verbis his rursus luce clarius innotescit, quod Pontifex summus institutione ista prohibere intenderit pactionem et exactionem præfatam, non solum in quantum temporale exigitur ut pretium religionis aut boni spiritualis, sed item ne exigatur aliis intentione et causa, ut dictum est. Nam jubet ut personis quæ recipiuntur, in victu et vestitu sincera caritate provideatur sicut personis professis, absque omni petitione et exactione ac pactione facta directe aut indirecte seu ullo modo, atque ut conventuales illa dumtaxat licite a personis suscipiendis aut susceptis recipiant, quæ ipsæ personæ dare voluerint sponte, pure ac liberaliter, omni pactione cessante. Porro, quod nihil liceat exigi aut recipi ut pretium religionis, per se constat; nec propter hoc prohibendum oportuit Papam tot et tanta verba inducere. Nec aliquis sani judicii, si rite ista perpendat, potest ambigere quin dominus Papa intendebat in omni hac Constitutione, plus prohibere quam aliquod temporale per modum pretii rei spiritualis exigi. Nam et hoc potuisset uno verbo exprimere ac vetare. Quum ergo tam absolute et omnifarie prohibuerit exactionem et pactionem præfatam, patet propositum.
Interea advertendum, quod exactionem hujusmodi Pontifex summus vocat detestabilem abusionem, dicitque eam a sacris canonibus reprobatam, asserit quoque quod sit pestifer morbus et crimen, atque quod statutum seu consuetudo ex qua servatur aut fit, corruptela sit judicanda. Ex quibus omnibus etiam lucide reprobatur responsio scripti præhabiti, et quod practica ejus sit directe contraria intentioni apostolici hujus statuti ac rigorosi præcepti.
Postremo, si pauperes personæ religiosæ dicant se Constitutionem hanc apostolicam non posse implere, ut scilicet venientes et recipi cupientes, tam gratis et sine omni exactione ac pactione suscipiant, eisque ut sibi ipsis nil exigendo provideant; jam ex introductis in isto articulo habent consilium et responsum quid agere debeant, scilicet ut non recipiant ultra numerum quem prævalent sustentare, nec desiderio plures suscipiendi, exactiones et pactiones nefarias, scandalosas, iniquas committant. Nec in hujuscemodi augmentatione personarum sui conventus putent salutem consistere animarum, aut incrementum honorificentiæ cultus divini, sed potius perditionem animarum propriarum, et item personarum quas ita recipiunt, gravissimamque Deitatis offensam et scandalizationem plurimorum in lege.
Footnotes
-
Decret. p. II, caus. 24, q. 1, c. 12. art. 2 ad 3um. ↩
Chapter 22 of 30