Articulus 7
Prædictorum affirmatio ex dictis præcipuorum doctorum.
DURANDUS, cujus Summa inter doctorum Summas videtur non mediocriter præfulgere, tractatu de Simonia, ex Decreto aliisque doctoribus compendiose collegit quot modis committatur simonia, et inter cetera ait : Simoniam committit, qui offert bona Ecclesiæ tali conditione vel pacto, ut ea retineat pro præbenda et in canonicum admittatur ; sed si aliquis pure offert, rogans postea simpliciter ut in canonicum recipiatur et bona sua sibi liceat retinere pro præbenda, et canonici pure consentiant, tunc non est simonia. Attamen, si ille qui talia dat, vult pro temporalibus adipisci spiritualia, et canonici eum aliter non susciperent, utrique simoniaci sunt apud Deum. Capitulo Tua nos. Talis tamen non tenetur renuntiare, quia simonia solum mentalis per pœnitentiam expiatur. — Ex his sic argui potest, sive a simili, sive per locum a majori : Suscipi ad monasticum ordinem, non est minus spirituale quam sumi ad canonicatum, imo spiritualius esse convincitur. Si ergo in præfato casu simonia committitur, non minus, sed potius plus committitur simonia, si aliqua persona tali conditione vel pacto offert temporalia sua claustro, ut sustentetur ex eis, et ad religiositatem seu societatem conventus admittatur, atque ex his quæ contulit claustro sustentetur, et religiosæ personæ ei in hoc pure consentiant.
Insuper ait Durandus : Simoniam committit, qui prandium exigit a canonico de novo recepto, non obstante tali consuetudine. Capitulo Jacobus. Quanto magis simoniam committit, qui a persona ad religionem suscipienda aut recepta exigit non prandium tantum aut vestes, sed grandem summam pecuniæ, aut sufficientiam temporalem pro sustentatione totius vitæ ipsius ?
Amplius ait : Simoniam committit, qui res ecclesiasticas emit, seu sub pacto et interventu pecuniæ obtinet. Talis namque Ecclesias seu spiritualia emere comprobatur. Nam si quis aliquid horum vendiderit sine quo alterum non provenit, neutrum invenditum derelinquit. Causa 1, quæstione 3, Salvator. Unde, secundum Ostiensem, si quis emit beneficii fructus ad tempus vitæ suæ a prælato qui habet jus instituendi aut conferendi, simoniacum est. — Ex hoc ita arguitur : Exhibitio spiritualium loci religiosi, et corporalis sustentatio personæ religiosæ, tam inseparabiliter sunt connexæ, quod unum eorum non provenit sine altero. Qui ergo aliquid dat aut requirit pro uno eorum per modum pretii aut cum pacto, comparat ambo, et nullum eorum exhibet gratis. Hujus rei confirmatio est, quod in eadem subjungitur Summa : Simoniam committit, qui beneficium confert cum pacto, et item qui emit præbendam. Præbenda autem quandoque vocatur jus spirituale percipiendi præbendam, id est ecclesiasticos redditus : quod emere, simoniacum est. Quandoque vocatur fructus præbendæ : et hoc emere, non est simoniacum, nisi forte quis emat fructus ab initio suæ ordinationis vel constitutionis in ipsa Ecclesia, ut eos habeat dum vixerit. Causa 1, quæstione 3, Si quis objecerit, ubi dicitur : Si quis horum alterum vendit sine quo alterum non provenit, neutrum invenditum derelinquit. Unde qui tunc emit res corporales, intelligitur emere spiritualia : quia tunc sunt ista annexa, ut qui privatur officio, privetur et illis. Causa 1, quæstione 3 in summa. — Ecce manifesta intenti probatio.
Præterea ait in Summa sua Durandus : Simoniam committit, qui eligit aliquem in canonicum sub conditione ut doceat pueros, quia in talibus conditio omnis debet cessare. Sed si præbenda vacante, canonici statuant quod tali præbendæ sit hoc
Decretal. lib. v, tit. 3, c. 34.
Decretal. lib. v, tit. 5, c. 4. onus annexum, tunc non est simonia. Hoc idem dicit Bernardus, extra de Magistris, Quia nonnullis. — Ex hoc ita arguitur : Si in præfato casu est simonia, multo plus dum a persona religionis ingressum petente pecunia aut quid tale exigitur, aut de dando initur pactum sive conditio, quum dare pecuniam multo plus sit temporale quam pueros informare.
Consequenter adjungit : Simoniam committit, qui ab intrantibus religionem aliquid exigit ex pacto : tamen, si monasterium est adeo tenue quod non potest sufficere, tunc potest necessitatem suam hoc modo exponere : Scias quod non possumus tibi providere ; paupertatem nostram tibi gratis offerimus : caute tamen facis, si tibi provideas, et tecum portes unde vivas. Sed si monasterium facit pactum, videlicet quod aliter non recipiat illum nisi aliquid apportet, simoniacum est. Causa 1, quæstione 2, Si quis. Illud autem temporale quod sine taxatione gratis offertur, recipi potest (capitulo Dilectus 2), et non cum taxatione : quia taxatio quædam venditio est, ff. de Jure dotium, Plerumque, paragrapho Si ante. Hoc Bernardus et Johannes, causa 1, quæstione 2, et Ostiensis eodem. — Ecce ex isto specialiter probo intentum, utputa quod non liceat a petente religionis ingressum aliquid exigere temporale, nec ante ejus receptionem, nec in ea, neque post eam, cum tali conditione vel pacto, quod alias non suscipietur, aut susceptus ad professionem non admittetur.3
Decretal. lib. v, tit. 3, c. 30.
Digest. lib. 23, tit. 3, I. 10, § 4.
Adhuc in eadem dicitur Summa : Quod si exiguntur ea quæ consueverunt dari in collationibus quorumdam spiritualium, ut in receptionibus ad religionem vel in canonicum, in consecrationibus episcoporum, benedictionibus abbatum, ordinationibus clericorum, et consimilibus ; responsio hujus : In omnibus his, si vel per exactionem judicii, vel extorsionem violentiæ, vel per pactum ante vel post, aliquid obtinetur, simonia est, nulla consuetudine contraria obstante. Extra, capitulo Sicut pro certo. Si vero sponte aliquid
Decretal. lib. v, tit. 3, c. 39. offeratur, non est simonia. Dicit quoque Guillelmus, quod si aliquis timens non recipi, dicat conventui aut præsidenti, Ego darem vobis terram meam, si velletis me recipere, et postea recipiatur, ita quod alias non fuisset receptus, simoniacum est.
Postremo in Summa hac quæritur : Quid de monasteriis in quibus nullum pactum interponitur ingredientibus, tamen est taxatum quid puella ingrediens dare debet ? Responsio secundum Ostiensem : Talis taxatio reprobatur, extra, capitulo Sicut pro certo, et capitulo In tantum, in fine. Et idem est ac si pactum interponatur de tali consuetudine servanda, quia simoniacum est. Extra, capitulo Veniens. Si autem absque omni conditione et compulsione datur gratis quod consuetum est, non committitur simonia.
Decretal. lib. v, tit. 3 c. 39, 36.
Ibid. c. 19.
Footnotes
Chapter 27 of 30