Articulus 9
Declaratio quod istæ solutiones sint de mente S. Thomæ, ex verbis ejusdem ac aliorum doctorum.
SUPER quartum, distinctione vicesima quinta, loquitur Thomas: Facere pactionem de Missa celebranda, est simoniacum semper; et rursus: Nullo (inquit) modo licet pacisci pro anniversario celebrando. — Ergo a simili, nullo modo licitum est facere pactum de aliquo temporali dando cum persona religionis ingressum petente, ad hoc quod recipiatur, quum utrobique sit eadem ratio.
Insuper in Quodlibetis ait: Quum in dispensatione sacramentorum aut aliorum spiritualium aliqua recipiuntur, ut simonia vitetur, necesse est ut receptio illa fiat ex concessione juris divini aut humani, aut saltem piæ consuetudinis. — Quum ergo præallegata sint tot et tanta divina et humana generalium synodorum, summorum Pontificum sanctorumque Patrum decreta quibus prohibetur exactio temporalium a postulantibus religionis introitum, patet id esse illicitum.
Amplius, Thomas allegat Augustinum dicentem: Non solum Scriptura canonica, sed et Sanctorum gesta nobis in exemplum proponuntur. — Quum ergo nullus sanctorum Patrum qui religiones instituerunt, præfatam exactionem exercuisse, approbasse aut admisisse legatur, imo quum multi eorum reprobaverint et prohibuerint eam, quemadmodum in primo opusculo de sanctis Patribus auctoribus statutorum Ordinis Cartusiensis specialiter est ostensum, et infra ex verbis gloriosi deducetur Hieronymi; constat exactionem illam esse illicitam.
Insuper, in secunda secundæ, quæstione centesima, Thomas testatur: Vendere et emere in spiritualibus actibus quod spirituale est, simoniacum est. Sed suscipere aut dare aliquid pro sustentatione ministrantium spiritualia, secundum ordinationem Ecclesiæ et consuetudinem approbatam, licitum est: ita tamen quod desit emptionis et venditionis intentio, et quod ab invitis nil exigatur per spiritualium subtractionem, quæ gratis sunt exhibenda: hoc enim quamdam venditionis speciem haberet. — Vitiosa est ergo exactio qua a recipiendis seu receptis ad Ordinem sic temporalia exiguntur, quod nisi exhibuerint ea, ad habitum seu professionem religionis non admittentur.
Rursus scribit eodem loco: Illicita esset ordinatio, si in aliqua statueretur Ecclesia, quod non fieret processio in funere alicujus nisi solveret certam pecuniæ summam, quia per hoc præcluderetur via impendendi gratis officium pietatis aliquibus. — Quomodo ergo licitum est statutum quorumdam, quo statuerunt nullam recipere personam ad suam religionem nisi apportaverit quamdam aut prætaxatam temporalium quantitatem, per quod multi impediuntur a religionis ingressu?
Amplius, dominus Antisiodorensis ait in parte tertia Summæ suæ: Non est licitum dare temporalia pro Missis tricenariis. Unde prohibetur in synodo ne presbyteri aliquid exigant, et hoc propter speciem mali, et propter scandalum evitandum, ne scilicet videantur spiritualia vendere. Iterum ait: Non debent sacerdotes aliquid petere ante sepulturam, vel quia simonia esset, vel species mali; sed possunt post sepulturam. Hæc et consimilia scribit super quartum Sententiarum, distinctione vicesima quinta, dominus Bonaventura. Ex quibus evidenter monstratur quam impium sit, alicui personæ cum conditione, obligatione et pacto ingressum religionis præbere, et non sinceriter, pure et gratis ac absolute, seu simpliciter propter Deum.
Chapter 29 of 30