Articulus 5
Confirmatio prædictorum ex doctrinis sanctorum Patrum.
SEXTO Ecclesiasticæ hierarchiæ capitulo sacratissimus et theologicissimus Dionysius ritum monasticæ institutionis et consecrationis juxta morem primitivæ Ecclesiæ describens, testatur: Summus inter eos qui perficiuntur nec perficiunt, est ordo monachorum, generali virtute atque perfecta conversationis castimonia emundatus. Propter quod quidam Apostolorum monachos appellaverunt famulos, eo quod purum et assiduum Deo exhibeant famulatum. Alii eos esse monachos nominandos sanxerunt, a monade, id est unitate, ob singularem eorum vitam, qua per simplicium divinorum contemplationem et contrectationem, divinæ simplicitati et perfectioni Deo amabili conformantur. Quorum est omnibus sæcularibus conversationibus et sollicitudinibus renuntiare. Qui cruciformiter consignantur, id est, crucis signaculo benedicuntur, ad innuendum quod a cunctis carnalibus appetitibus debeant abstinere et propriam crucem ferre. In quibus et capillorum detonsio designat nudam ac mundam, non fictam conversationem, ad Dei conformitatem sinceriter sursumactam, ut Deo sint pure uniti, atque ab omni extrinseca circumvolutione et cura abstracti, libere vacent Deo. Circa quæ Albertus declarat quemadmodum monachorum sit a vita mundana et temporalium sollicitudine consistere alienos: qui ob hoc vitam assumunt monasticam, quatenus exonerati a multis, uni quod solum necessarium est, tanto intentius sinceriusque intendant quanto minus circa corporalia indigent occupari.1 Porro quæ de monachis hic dicuntur, clarum est de monialibus proportionaliter esse intelligenda.
Insuper, in Regula sua describit gloriosus Hieronymus: Attende diligenter, quæ præes, quam gravis sarcina tuis humeris imponatur, quæ de subditarum animabus atque corporibus, de verbis et moribus obligaris apud divinum examen reddere rationem. Diligenter attende quid tibi ab institutore regiminis injungatur. Sollicitudo enim omnium rerum monasterii ac Sororum in administratione et providentia tibi committitur, ut jam ceteris Sororibus dormientibus, te deceat crebro insomnes ducere noctes pro utilibus et necessariis domui providendis: idcirco tibi non tantus honor quantum onus imponitur. Ecce ex his innotescit, quod eo ipso quo alicui personæ spiritualia, puta communio, societas, incorporatio domus et Ordinis, gratis præstantur, ipsa persona religiosa quæ præsidet, personam illam ad suam curam, provisionem et gubernationem in spiritualibus corporalibusque assumit, atque eidem in illis providere tenetur quamdiu detinet eam; nec per modum pacti seu conditionis aut debiti aliquid ab ea potest exigere, ita quod possit eam rejicere, si temporale quod exigitur, non adducat.
Denique, in libro de Institutis sanctorum Patrum recitat Cassianus, qualiter abbas Pinuphius instruxerit Fratrem quem ad habitum et noviciatum religionis assumpsit:2 Abrenuntiatio, inquiens, nihil est aliud quam crucis ac mortificationis indicium: ideo noveris hodierno die te huic mundo et actibus ac desideriis ejus esse defunctum, teque, secundum Apostolum, esse mundo crucifixum, et tibi mundum.3 Considera igitur crucis conditiones, sub cujus sacramento te deinceps in hac luce conversari oportet, quoniam jam tu non vivis, sed vivit in te is qui pro te est crucifixus.4 Eo ergo habitu et figura qua pro nobis in patibulo ille fuit suspensus, nos quoque in hac vita necesse est degere. Quemadmodum itaque crucifixus non ad libitum suum sua potest membra movere, sic tu de cetero non agas nec movearis secundum propriam voluntatem, sed in superioris tui arbitrio atque regimine tutus consistas, cujus te curæ ac fidei commisisti.
Insuper, vir illuminatissimus Climacus ait: Se ipsum veraciter abnegans, non ultra amabit aut curabit pecunias, nec de possessionibus erit sollicitus;5 sed omnem suam habitudinem et affectionem omnem ad aliquid abjiciet, semper in cœlum adspiciet, ac suo superiori erit in cunctis prompte obediens. Obedientia autem est propriæ animæ consummata abnegatio per6 corpus manifeste monstrata. Et rursus, obedientia est proprii abnegatio corporis per animam ex voluntate ferventer ostensa.
Ecce qualiter, juxta concordem sanctorum et religiosorum Patrum doctrinam, receptio alicujus ad religionem est spiritualis et saluberrima mortificatio ejus morsque civilis, et abnegatio sui ipsius quantum ad corpus et animam, atque insertio in corpus fraternitatis. Ad quæ omnia directe inseparabiliterque consequitur, quod conventus recipiens personam ad hanc suorum spiritualium communionem, et incorporationem ac mysticam unitatem seu vitam monasticam, se adstringit ad corporalem hujusmodi personæ provisionem ac sustentationem juxta formam præhabitam.
Footnotes
Chapter 25 of 30