Skip to the text

Articulus 3

Qualiter epiikia in legibus humanis sit necessaria.

QUID sit epiikia, et cur ac qualiter in legibus actibusque humanis sit necessaria, quinto Ethicorum docet Philosophus. De qua re S. Thomas in secunda secundæ, quæstione centesima vicesima, tractat, Albertus quoque in diversis tractatibus; ceterique doctores in Summis suis satis concorditer scribunt. Est autem epiikia virtus moralis parsque justitiæ, per quam homo in observantiis legis positivæ humanæ et præceptorum ipsius moderanter se habet, magis respiciendo ad legislatoris intentionem quam ad tenorem superficiemque verborum. Itaque epiikia in legibus positivis humanis proprie locum habet, non autem in lege proprie naturali, aut in lege quæ divina proprie appellatur. Quocirca pensandum, quod jus et lex frequenter pro eodem sumuntur, et pariformiter dividuntur. Quemadmodum enim jus dividitur in jus æternum et increatum, in jus divinum, quod in novo ac veteri traditur Testamento, in jus naturale ac jus positivum; ita et lex in legem æternam, divinam, naturalem ac positivam partitur. Sed et membra divisionis istius dividuntur ulterius, sicut de his pulchre scribit Durandus in Summa sua in exordio libri secundi, et Thomas in prima secundæ, quæstione nonagesima prima, Alexander quoque de Hales, Bonaventura et alii super tertium Sententiarum.

Præterea dupliciter dicitur lex humana. Primo, quia humana auctoritate et excogitatione instituta, quæ proprie dicitur lex humana ac positiva: quæ si principis sæcularis auctoritate instituatur, lex sive jus civile vocatur; si autem auctoritate atque prudentia principis spiritualis, videlicet Papæ, jus canonicum appellatur. Secundo dicitur lex humana, quia per hominem data, quamvis a Deo sit revelata ac instituta: et ita lex veteris Testamenti frequenter lex Moysis lexque Mosaica nominatur. Sicque lex divina et humana identificantur realiter, quamvis distinguantur formaliter. Sicque loquendo de lege humana, epiikia regulariter locum non habet in lege humana.

Insuper, secundum doctores concorditer, lex vocatur humana et positiva, aut etiam naturalis sive divina, dupliciter: primo, pure, utputa quia totaliter talis est; secundo, permixtim seu quantum ad aliquid, ut dum in eadem lege aliquid continetur quod proprie spectat ad legem positivam humanam, et aliquid quod ad legem divinam naturalemve pertinet: ut si ponatur lex talis, Quoties filius parenti occurrerit, discooperiat caput aut genu curvet, in hac lege est aliquid de naturali lege, et item divina, puta quod filius reverentiam parenti exhibeat; et aliquid de lege positiva humana, videlicet ut hoc fiat caput nudando aut genu curvando, quod nec in novo neque in veteri exprimitur Testamento.

Hæc ad propositum applicando, dico quod in hujusmodi legibus humanis ac positivis epiikia ac dispensatio habent locum quantum ad id quod in eis est de jure positivo humano, non autem quantum ad id quod consistit in eis de jure proprie naturali aut immediate divino. Tale est jus illud, quod unus non habeat plura beneficia quorum unum ei secundum suum sufficit statum. Tale quoque est statutum Urbani Papæ præallegatum, secundum se totum acceptum.1 Nempe quod in eo jubetur, ut a petentibus religionis ingressum temporale nil exigatur, proprie spectat ad jus divinum, nec epiikiæ dispensationive subjacet, quum immediate fundetur in jure et lege Christi præcipientis: Gratis accepistis, gratis date. Tale est et illud S. Leonis Papæ: Spiritualia gratis donentur; et item: Gratia non vendatur. Porro, quantum ad id quod in bulla Urbani præhabita continetur, ut nec post receptionem ad ordinem monasticum absolutam aliquid exigatur, Constitutio illa ad jus positivum humanum pertinere censetur, et interpretationem epiikiæ admittit in casu quo intentio Constitutionis illius non cassatur, videlicet quando exactio illa absque scandalo et diffamatione sacræ religionis fieri valet. Hinc (ni fallor) argumentatio illa vigorem non obtinet: Epiikia in legibus humanis necessaria est: ergo non obstante forma verborum Constitutionis Urbani inductæ, licet a persona recipienda aliquid temporale exigere. Postremo, Constitutio illa Bonifacii Papæ de monialium reclusione, et ne ultra numerum qui de bonis monasterii sustentari potest, aliqua recipiatur, ad jus positivum potius pertinet quam præfatum Urbani decretum: ideo dispensationem magis admittit.

Footnotes

  1. art. præced. ↩

Chapter 23 of 30