Proœmium
PECUNIA tua tecum sit in perditionem : quoniam donum Dei existimasti pecunia possideri. Act. VIII, 20.
Ista sunt verba sacratissimi principis Apostolorum : qui quantum in se ipso saluberrimam consecraverit paupertatem in victu atque vestitu, in omnium quoque terrenarum carentia divitiarum, in omni demum contemptu pecuniarum, sanctus et dilectissimus ejus discipulus ac successor, re et nomine Clemens, in suo Itinerario protestatur. Imo ipsemet gloriosissimus Petrus hoc pandit :1 Argentum (inquiens) et aurum non est mihi.
Denique, quid hoc mirum de Petro, quum Dominus et Salvator plus aliquid fassus sit de se ipso, dicendo, Filius hominis non habet ubi caput reclinet?2 Qui rursus exclamat : Quam difficile, qui pecunias habent, intrabunt in regnum Dei!3 Et quamvis Unigenitus Dei per omnem Evangelii textum universorum avaritiam vehementer reprobet et condemnet, illam tamen ecclesiasticorum cupiditatem teterrimam qua spiritualia pro temporalibus exhibentur, aut temporalia pro spiritualibus offeruntur seu exponuntur, vehementissime increpavit atque exhorruit, non verbis dumtaxat, sed item flagellis. Siquidem in prædicationis suæ exordio, et circa finem ejusdem, ementes et vendentes ejecit de templo, in quo et nummulariorum effudit pecunias, vendentiumque columbas evertit et destituit cathedras.45 Hoc recolens, plenus, summus et generalis ejus vicarius, impiissimo Simoni mago omnium talium mercatorum principi maledicto locutus est terribiliter verba pro themate nunc assumpta, quum potestatem dandi Spiritum Sanctum voluisset obtinere pecunia : Pecunia (inquiens) tua tecum sit in perditionem : quoniam donum Dei existimasti pecunia possideri. Quæ utique verba unicuique spiritualia pro temporalibus exhibenti, postulanti aut comparanti poterunt dici. Talis nempe simoniacus est, et pessima avaritiæ specie inquinatus : quæ in religiosis tanto detestabilior intolerabiliorque consistit, quanto præ ceteris ad sectandum Christi spontaneam paupertatem se voto solenni fortius et indispensabilius adstrinxerunt.
Verumtamen, quia in hac re quædam religiosæ personæ notam incurrunt diffamiæ, imo (si tamen eis persuaderi posset) periculose se gerunt, et quædam quidem aperte ac impudenter, quædam vero sub quadam coloratione et quasi prudenter ; hinc nuper collegi tractatulum de simonia vitanda in personarum receptione ad religionem. Sed quoniam quidam adhuc aliter sentiunt, scribunt et practicant, quam in opusculo illo ex dictis sanctorum Patrum, generalium conciliorum, summorum Pontificum, authenticorum quoque et scholasticorum doctorum, imo (quod maximum est) ex Scriptura canonica comprobavi et scripsi sentiendum agendumque esse; hinc prætacti scriptis libelli hæc addere cogor, ad hoc ipsum impellente me caritate, qua et pro omnipotentis Dei honore zelari et pro animarum salute affici teneor. Nec quispiam ita cæcatus sit mente, ut non potius quid dicatur quam quis dicat perpendat. Nemo tam induratus sit corde, ut corripientem dura cervice contemnat, ut patefacienti ei sua pericula indignetur, ut ceteris suis culpis crimen quoque detractionis adjiciat.6 Qui enim abjicit disciplinam, despicit animam suam;7 qui autem acquiescit increpationibus, possessor est cordis.
Postremo, ad ista adjicienda specialiter sum inductus, quoniam quidam venerabilis doctor quoddam breve edidit scriptum, quod (salva tanti reverentia viri) videtur nonnullis occasionem præstare erroris et incorrigibilitatis.8 Propter quod circa scriptum illud, per modum scholasticæ inquisitionis, sine incauta assertione, intendo ex dictis sanctorum catholicorumque Patrum conscribere aliqua ex quibus veritas elucescat.9 Neque prætacti doctoris auctoritati atque honori in aliquo derogare intendo : siquidem doctor ille mihi specialiter est amandus et honorandus, quem sancta vita et ætas reddit famosum. Non ergo præsumptioni adscribatur quod ex caritate veritatisque zelo peragitur. Vulgare et omnibus notum est illud Philosophi : Duobus exsistentibus amicis, sanctum est veritatem præhonorare : contra quam nec amico nec patri neque magistro licet deferre. Præterea, sancti viri veritatis manifestationem magis quam proprium quærunt honorem. Hinc præstantissimus apostolici chori vertex ægre non sumpsit, quod Paulus eo inferior, ei in faciem restitit. Imo ne hoc quidem impatienter suscepit, quod Paulus resistentiam illam ejusque justam causam omni sæculo patefecit : In faciem (inquiens) restiti ei, quia reprehensibilis erat.10 Hinc spero quod doctor prætactus tantæ sit probitatis, quod non solum non ægre, imo et gratanter accipiet, si quis ei vere sufficienter ostenderit, quod in aliquo a veritatis deflexerit calle, præsertim in materia tam necessaria ad salutem.
Footnotes
Chapter 20 of 30