Skip to the text

Articulus 8

Solutio rationum quæ in scripto præfato inducuntur ad comprobandum quod a persona petente religionis ingressum possit temporale quid exigi, et super hoc pactio fieri et certa exprimi summa.

SICUT in primo recitavi opusculo, articulo nono, triplex exstat responsio doctorum in ista materia. Quoniam aliqui dicunt simpliciter aliquid posse exigi a recipienda aut recepta persona nondum professa, dum monasterium præ paupertate non sufficit personam illam nutrire ; et dicunt super hoc posse fieri pactum et conventionem, et prætaxari quantum datura sit, sic tamen ut spiritualia gratis in primis exhibeantur, nec temporale exigatur ut pretium rei spiritualis, sed ut necessarium quid ad sustentationem personæ. Hujus quoque opinionis est auctor scripti præhabiti. Alii vero respondent, quod nec paupertatis prætextu liceat exigere temporale a persona recipienda quovis modo, videlicet nec ante ejus receptionem, nec in ea, neque post eam, per modum debiti aut cum pacto : imo absolute affirmant nil exigi posse, secundum quod tenor Constitutionis Urbani Papæ prætendit. Tertii mediam tenent viam, dicentes quod postquam persona est absolute recepta ad religionem, possit aliquid exigi, dum monasterium indiget, sic tamen, ut sive aliquid detur a persona illa sive non, nihilo minus retineatur, nec repellatur ideo quod temporalia non apportat. Attamen addunt isti doctores, tutius esse ut nulla persona ita recipiatur, eo quod exactio habeat speciem mali, et frequenter pariat scandalum, et propter alias causas alibi tactas. Et hujus responsionis fautores sunt Bernardus, Ostiensis, Durandus, et alii plures.1 — Porro, quod prima illa opinio atque responsio stare non valeat, in primo tractatulo multipliciter est probatum, in isto quoque opusculo hucusque copiose et evidenter (quantum capere queo) ostensum.2 Nunc ergo solvenda sunt præfati scripti motiva, quæ tamen in alio solvi libello.3

Itaque, quod auctor scripti illius allegat ex S. Thoma super quartum, et in secunda secundæ, quæstione centesima, solvitur ex verbis ejusdem sancti Doctoris, qui in Quodlibetis suis sententialiter ait, quod talis exactio fieri debet forma honestatis servata, ita ut nihil exigatur ante pii officii seu spiritualis doni aut beneficii gratuitam exhibitionem, seu puram et absolutam donationem, ne pactum intervenire videatur. In his verbis Thomas insinuat qualiter præallegata ejus verba sint intelligenda, et prohibet ea aliter intelligi, utputa taliter qualiter in allegatione scripti illius allegantur. Nempe, dum aliquis doctor authenticus de eadem materia in diversis locis conscribit, pensandum est quid doctor ille ultimate absoluteque senserit. Quumque verba ipsius in uno loco inducta poterunt sic et sic exponi, trahi, intelligi, videndum est ad quem intellectum ipsemet doctor hujusmodi verba sua alibi redigat et coarctet; sicque in proposito circa verba S. Thomæ agendum est. His autem quæ Thomas in suis asserit

Quodlibetis, quæ in alio opusculo introduxi, nono articulo, per omnia consonant verba Ostiensis, Guillelmi, Gaufridi, et item Durandi.

Præterea, ad ea quæ ex Udalrico et Summa confessorum allegantur, est una responsio, utputa quod illa responsio quam assignant, stare non valet, nisi juxta moderamen quo referatur ad tempus sequens ipsam personæ absolutam atque gratuitam receptionem: imo et tunc stare vix potest, propter apostolica statuta præallegata. Infra tamen tangetur diffusius qualiter tunc aliquo modo possit salvari.

Footnotes

  1. lib. I, art. VI, VII. ↩

  2. art. x-xiii. ↩

  3. art. xiv. ↩

Chapter 28 of 30