Skip to the text

Proœmium

DE MODO AGENDI PROCESSIONES SANCTORUMQUE VENERATIONE

ZELUS domus tuæ comedit me. Ps. LXVIII, 10.

Verbum istud in Psalmo ad litteram de Christo conscriptum, tropologice potest intelligi de quolibet Christiano divini honoris affectu accenso, qui salute propria non contentus, omnium Creatorem ac Salvatorem ab omnibus cupit debite honorari, atque ad hoc pro viribus suis laborat : in primis quidem se ipsum exhibens fidelem ac fervidum Dei cultorem. Nam caritas incipit a se ipsa, id est a proprio suo subjecto ; estque ingratum Spiritui Sancto quidquid ei quisquam obtulerit, si id ad quod tenetur neglexerit, hoc est, si propriam non operetur salutem, quum et ipse Christus testetur : Quid proficit homo, si universum mundum lucretur, se ipsum autem perdat ? Deinde talis pro communi bono sollicitus, alios quoque optat ac satagit exhibere fideles ac fervidos Dei cultores, ita quod zelus domus Dei, id est fervens affectio reformationis et boni status Ecclesiæ, comedit eum, hoc est, interiora ejus in se assumit, transformat, præoccupat, in tantum ut hoc sancto zelo vincatur et quasi absorbeatur : quemadmodum fervens amator suo dicitur superari amore, dum aliud nequit cogitare, desiderare, diligere, quam quod tam singulariter amat. O quam felix, quam electus, quam carus est Deo, quem sic comedit zelus domus Dei, qui proximorum suorum sic cupit salutem, qui boni communis amore sic fervet, cujus mens in affectum omnis boni honesti tam inexstinguibiliter est conversa, ita ut nec precibus parcat, nec sumptibus neque laboribus, quatenus suam queat sanctam affectionem ad effectum perducere concupitum ! Denique, quamvis in his nequaquam quærat commoda sua, sed honorem Altissimi et communitatis salutem, attamen cooperantibus ei ita regratiatur quasi sua dumtaxat causa agatur.

Certe, ut ait Salvator, Spiritus ubi vult spirat. Nam sicut nonnulli qui ex officio, gradu aut ordine ad zelum obligantur præfatum, sua carnalitate, perversitate et negligentia ita cæcantur et obdurantur, quod dono ac gratia tam saluberrimi zeli prorsus privantur ; sic quidam simplices spirituales, imo aliqui boni sæculares, ex speciali miseratione gratiosoque munere Spiritus Sancti decorantur et inflammantur hoc zelo : quibus incomprehensibilis altitudo sapientiæ atque justitiæ Dei præparavit ac reservat copiosissimum præmium illud quod carnales, negligentes et intimorati prælati et præsules obtinerent, si sua efficaciter exsequerentur officia. Ideo tales boni spirituales sæcularesque viri in suo confortentur proposito, nec a zeli sui frigescant ardore, etiam si optato non valeant potiri effectu, quia inspector cordium Deus juxta sinceritatem et flammam affectus ac zeli eorum coronaturus est eos.1

Præterea, zelus iste, qui (teste S. Gregorio) sacrificium Deo acceptissimum est, ex Dei amore et proximorum caritate procedit.2 Etenim, quanto quis Deum intensius diligit, tanto ardentius cupit venerationem ipsius in omnibus. Propter quod sanctus asserit Augustinus: Ille plus diligit Deum, qui plures ad eum convertit, id est, convertere cupit aut converti desiderat, atque ad hoc pro suo posse laborat orando, sollicitando, prædicando, seu aliis modis. Conformiter, quanto aliquis proximos suos amat ferventius, tanto valentius eorum appetit et procurat pro posse salutem. Caritas quippe otiosa esse non valet: imo nulla forma, nulla virtus tam prompte ac delectabiliter agit ut caritas, præsertim quum et ipsa sit mater, motrix et auctor ceterarum virtutum. Procedit quoque zelus præfatus ex virtute justitiæ, qua quis fervide cupit unicuique quod suum est reddi, rectitudinemque salubrem in omnibus observari. Idcirco flagrantes hoc zelo merentur audire a Christo:3 Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur.

Inter hos tam divino zelo accensos, esse te gaudeo, o amande Amande, qui re et nomine es amandus, atque cum Daniele propheta, vir desideriorum rite vocari potes:4 qui quamvis sis sæcularis et uxoratus, copiosæque sobolis sollicitudine oneratus, nihilo minus toto corde spiritualibus desideriis æstuas, et zelo præfato te esse ignitum perseveranter ostendis per scripta, labores et sumptus, imo et aliis modis. Postremo, in urbe tua, in qua magistratum assidue geris, commune bonum politiæ tam fideliter quæris, procuras et auges, ut tota communitas te tanquam communem omnium patrem præcipue amet. Nec contentus es bono regimine politiæ oppidi tui in temporalibus, sed bonam ejus gubernationem in spiritualibus affectuosissime cupis et pro posse procuras; nec tantum pro tua urbe ferves hoc zelo, sed pro aliis quoque. Hinc humiliter parvitatem meam rogasti ut pro exstirpandis quibusdam abusionibus cujusdam alterius urbis aliquid scribam. Itaque tuæ religiosæ petitioni plenarie satisfacere cupiens, intendo de proposita materia diffusius, quantum Spiritus veritatis præstiterit, scribere, potissime quia materia ista non dumtaxat concernit urbem unam aut duas vel paucas, sed plurimas valde.

DE

MODO AGENDI PROCESSIONES SANCTORUMQUE VENERATIONE¹

Footnotes

  1. Prov. xxiv, 12. ↩

  2. Joann. iii, 8. ↩

  3. Matth. v, 6. ↩

  4. Dan. x, 11. ↩

Chapter 1 of 11