Articulus 5
Qualiter quidam in processionibus et deportationibus sacrorum superstitiose et vitiose se habent.
RELIGIO uno modo pro latria sumitur; sicque religio seu latria est virtus moralis quæ Deo cultum et cærimoniam exhibet. Et consistit hæc virtus in medio inter duo vitiosa extrema, quorum unum religioni opponitur per excessum: non quod Deo major queat honorificentia exhiberi quam dignus est, sed quia Deus indebito modo ab hominibus colitur, ita quod in ejus honore et cultu aliqua fiunt quæ ejus venerationi et evangelicæ legi ac veræ religioni contraria sunt; et hoc vitiosum extremum superstitio appellatur. Istud est de mente S. Thomæ in secunda secundæ, quæstione nonagesima secunda; et idem asserunt Raimundus aliique doctores concorditer.1
Constat autem omni intelligenti Scripturas, quod quamvis in omni actu humano vitandæ sint universæ insolentiæ, levitates, dissolutiones, pompatici gestus et ornatus ad libidinem provocantes, superfluæ quoque et inordinatæ potationes ac curiositates inanes, maxime tamen vitanda et abominanda sunt omnia ista in cultu divino, in processionibus sanctis, in deportationibus reliquiarum et sanctarum imaginum et ceterorum sacrorum, potissime in deportatione superdignissimi Sacramenti. Idcirco qui præfatas insolentias, levitates, dissolutiones, gestus, ornatus, potationes, curiositates, processionibus suis deportationibusque sacrorum admiscent, et per talia aut per quædam eorum arbitrantur aut dicunt se colere Deum aut honorare Sanctos ipsius aut sacra, superstitiose se habent : quod est valde periculosum, quoniam superstitio ex suo genere est peccatum mortale, tanquam contraria primo divino præcepto, quo dicitur, Unum cole Deum :2 prout in libro de Fide et legibus plenius docet profundus ille doctor Guillelmus Parisiensis.
Insuper, præallegato loco asserit Thomas : Aliquid dicitur superfluum dupliciter. Primo, secundum quantitatem absolutam :3 sicque in divino cultu non potest esse superfluum, quoniam quidquid boni egerimus aut facere possumus, minus est eo quod Creatori debemus. Secundo dicitur aliquid superfluum secundum quantitatem proportionis, utputa quod non est proprio fini proportionatum. Finis autem cultus divini est, ut homo se ipsum Deo totaliter tradat et offerat, subjiciendo se ei perfecte mente et corpore : quod fit dum se ipsum et cuncta quæ habet ac agit refert ad gloriam Dei, corpus suum domando et animam humiliando, ac Deum glorificando. Porro quidquid ad Dei gloriam et honorem non pertinet, neque ad hoc quod anima Deo subdatur suoque corpori dominetur : hoc totum est superstitiosum atque in cultu Dei superfluum, quoniam ad interiorem Dei cultum non pertinet, sicut et Augustinus in libro de Vera religione testatur. Hæc Thomas. Quum ergo præfatæ insolentiæ, dissolutiones, pompatici apparatus, inordinatæ potationes et consimiles abusiones nequaquam pertineant ad hoc, quod homo corpus suum perfecte subjiciat animæ, et animam Deo, ipsumque Deum omnipotentem cum debita reverentia colat, sed omnino his bonis repugnent; luce clarius innotescit, quod eas exercere in processionibus deportationibusque sacrorum, ab Ecclesia ordinatis ac institutis ad honorem et gloriam Dei atque Sanctorum, superstitiosum et superfluum et penitus vitiosum ac abusivum exsistat : propter quod a processionibus et deportationibus sacrorum prorsus sunt excludendæ.
Footnotes
Chapter 6 of 11