Skip to the text

Articulus 9

Quod prava consuetudo sit prorsus ac protinus exstirpanda, non in auctoritatem assumenda, vel pro argumento alleganda.

SICUT primo articulo tetigi, urbs de qua ibi mentio facta est, pro suarum defensione abusionum in processione et deportatione corporis Sancti cujusdam, consuetudinem suam allegat. Ut ergo veritatem agnoscant atque a suis resipiscant erroribus qui hujuscemodi argumento utuntur, respondebo nunc eis diffuse ex his quæ in Decreto, distinctione 8, habentur.

Nempe, ut recitatur ibidem, Nicolaus Papa sic ait : Mala consuetudo non minus quam perniciosa corruptela est abscindenda :12 quæ nisi cito radicitus evellatur, in jus privilegii ab impiis assumitur; incipiuntque prævaricationes et variæ præsumptiones celerrime non repressæ, pro legibus venerari et more privilegiorum perpetuo celebrari. Insuper, Augustinus in libro de Unico Baptismo : Veritate (inquit) manifestata, cedat consuetudo mox veritati. Quis enim dubitet consuetudinem veritati cedere oportere?3 Et rursus in libro eodem : Nemo consuetudinem rationi et veritati præponat. Hinc quoque Gregorius Papa VII scribit : Si consuetudinem forsan opponas, adverte quod Dominus dicit, Ego sum veritas;45 non dicit, Ego sum consuetudo, sed, veritas. Et certe (ut B. Cypriani utamur sententia) quælibet consuetudo, quantumcumque antiqua et divulgata, veritati est postponenda, et usus veritati contrarius, est protinus abolendus. Hinc rursus in libro de Baptismo parvulorum loquitur Augustinus : Qui contempta veritate præsumit consuetudinem sequi, aut contra proximos invidus est et malignus, quibus revelata est veritas, aut contra Deum ingratus est, cujus revelatione docetur Ecclesia. Itemque : Frustra qui ratione vincuntur, consuetudinem nobis objiciunt, quasi consuetudo major sit veritate, aut in spiritualibus non sit sequendum quod melius esse constat. Porro, si consuetudini veritas suffragatur, nihil oportet ea firmius retineri. Nam bona consuetudo vim legis sortitur. Hinc ait et Cyprianus martyr, doctor et præsul : Consuetudo quæ apud quosdam irrepserat, impedire non debet quominus prævaleat veritas.6 Nam consuetudo sine veritate seu æquitate et ratione, vetustas erroris est :7 propter quod relicto errore, veritatem sequamur.

Quum ergo nunc tam multipliciter sit probatum, quod abusiones, insolentiæ et dissolutiones quæ in processionibus fiunt, sint prorsus illicitæ, et juri naturali, divino ac positivo contrariæ, ac graviter offensivæ Dei atque Sanctorum ; nulla consuetudine defendantur aut excusentur, sed penitus dimittantur. Imo multa fuerunt primo rationabiliter instituta, quæ tamen interim exstiterunt prohibita propter abusiones eis paulatim admixtas. Consueverunt enim in profestis vigiliæ celebrari ; sed propter mala quæ tunc admiscebantur, Ecclesia vigilias in jejunia commutavit. Sic quoque torneamenta et hastiludia fuerunt primo ex causa rationabili instituta, ut scilicet militares se in bellicis rebus exercitarent, quatenus tempore opportuno ad defensionem reipublicæ essent magis idonei ; sed propter abusiones exercitiis illis postea admixtas, Ecclesia prohibuit ea, ut in Decretalibus et in Summa Durandi et Summa confessorum habetur.

Postremo, quod prava consuetudo non solum sit relinquenda, sed etiam maxime vitiosa et summe periculosa, probatur ex verbis Augustini dicentis : Moles imposita sepulcro, ipsa est vis dura consuetudinis, qua premitur anima, ut nec respirare nec resurgere de facili queat.8910 Peccata namque, quamvis magna atque horrenda, tamen quum in consuetudinem venerint, parva ac nulla esse videntur. Ideo consuetudinem vincere gravis est pugna, quoniam consuetudo quasi altera est natura.

Footnotes

  1. Decret. p. 1 dist. 8, c. 2. ↩

  2. Ibid. c. 4. ↩

  3. Ibid. c. 4. ↩

  4. Joann. XIV, 6. ↩

  5. Joann. c. 3. ↩

  6. Decret. p. 1, dist. 8, c. 6. ↩

  7. Joann. c. 8. ↩

  8. Ps. LXV, 5. ↩

  9. Rom. XI, 33. ↩

  10. Rom. c. 7. ↩

Chapter 10 of 11