Skip to the text

Articulus 8

Declaratio ex diversis considerationibus in Scriptura fundatis, quod processiones præfatis abusionibus insolentiisque fœdatæ, Deo et Sanctis displiceant.

DE induratis et perversis Judæis loquitur Deus Isaiæ: Appropinquat populus iste ore suo, et labiis suis glorificat me; cor autem ejus longe est a me. Hanc autem auctoritatem Christus de Scribis et Pharisæis allegans: Hypocritæ (inquit), bene prophetavit de vobis Isaias, dicens: Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me; in vanum autem colunt me. Si ergo Deus locutus est verba ista de indevotis et aversis Judæis, nonne ipse justissimus judex idem dicturus est de indevotis, dissolutis et carnalibus Christianis qui in processionibus deportationibusque sacrorum prædictis abusionibus ac vitiis involvuntur, præsertim de his qui suis fabulationibus, potationibus, insolentiis et evagationibus cordis et sensuum ita intenti sunt, quod nec labiis Deum honorant, sed ore, lingua, visu, auditu et corde obsequuntur diabolo, sicque contra doctrinam Apostoli membra sua exhibent arma iniquitatis peccato?

Insuper, in Isaia loquitur Deus populo Judæorum: Quo mihi multitudinem victimarum vestrarum? Ne offeratis ultra sacrificium frustra: incensum abominatio est mihi; solennitates vestras odivit anima (id est mens) mea. In his verbis Deus excelsus testatur sibi displicere festa et sacrificia Judæorum; et hoc propter peccata eorum. Nam præallegatis verbis adjungit:1 Iniqui sunt cœtus vestri. Eadem ratione juste contemnit processiones, orationes et cantus Christianorum qui eis admiscent præfatas abusiones mortiferas.

Præterea, per Malachiam ait Dominus Judæis carnalibus: Dispergam super vultum vestrum stercus solennitatum vestrarum, et assumet vos secum.2 Circa quod dicunt expositores, quod verba hæc spiritualiter intelligantur de Christianis qui diebus solennibus committunt peccata carnalia, gulæ sive luxuriæ et insolentiis vanitatibusque intenti: quorum solennia Dominus detestatur ut stercora; et immunda opera quæ in suis committunt solenniis, projicit et dispergit super vultus eorum, quoniam ea publice imponit atque improperat ipsis.

Insuper, per Amos loquitur Deus vitiosis Judæis: Odi et projeci festivitates vestras, et non capiam odorem cœtuum vestrorum; aufer a me tumultum carminum tuorum, et cantica lyræ tuæ non exaudiam.3 Omnia ista loquitur Deus etiam contra indevotos et vitiosos Christianos, quorum festa, orationes, cantus et musicorum consonantiam instrumentorum perhibet sibi esse ingrata propter eorum peccata.

Sic et Michæas propheta, quum insufficientiam exteriorum observantiarum et hostiarum manifestasset, volens docere quid ab hominibus Deus requirat et approbet, mox adjecit: Indicabo tibi, homo, quid sit bonum, aut quid Dominus requirat a te:4 facere judicium et justitiam, et diligere misericordiam, ac sollicitum ambulare cum Deo tuo. Hoc ergo advertant ac impleant qui processiones Deo et Sanctis acceptas cupiunt exercere; timeantque quod in Ecclesiastico legitur:56 Væ dissolutis corde; et quod loquitur Christus: Væ vobis qui ridetis;7 et, Væ vobis qui saturati estis.8

Adhuc autem per Isaiam loquitur Deus : Ecce in die jejunii vestri invenitur voluntas vestra.9 Per quæ verba insinuat sibi displicere eorum jejunia qui contra præcepta divina propriam voluntatem sequuntur. Conformiter displicet Deo illorum processio qui in ea præfatis abusionibus inquinantur. Quod si jejunia et sacrificia, orationes et cantus, quæ ex suo genere bona sunt et effectus virtutum, despiciuntur a Deo propter vitia eis admixta : quanto magis inordinatæ potationes, insolentiæ, dissolutiones, loquacitates, et consimilia sæpe prætacta, quæ ex genere suo sunt mala, displicent Deo, potissime diebus solennibus, et in processionibus deportationibusque sacrorum? Peccata quippe ex loco, tempore et circumstantiis aliis aggravantur. Hinc quoque per Zachariam loquitur Deus Judæis :10 Quum plangeretis et jejunaretis per hos septuaginta annos, numquid jejunium jejunastis mihi? quasi dicat : Jejunia vestra et lacrimæ tempore captivitatis vestræ in Babylone mihi grata non erant, quoniam non abstinuistis a vitiis. Multa consimilia ex Jeremia, Ezechiele, aliisque Prophetis ac Scripturis, possem adducere, sed brevitati studendum est.

Præterea, quamvis unaquæque communitas debeat suum patronum et reliquias sanctas quas habet quotidie venerari, hoc tamen singulariter agere debet in die solennis processionis et deportationis reliquiarum suarum. Idcirco præfatas abusiones tunc maxime debet vitare, et in processione taliter se habere quatenus finem propter quem fit ipsa processio, puta remissionem et gratiæ incrementum, valeat adipisci, ac suo patrono gratum impendere famulatum, honorificentiamque condignam ac puram, quoniam juxta exigentiam finis disponenda sunt media : imo deinceps totum diem illum debet in laudibus Dei virtuosisque actibus intuitu et amore sui patroni expendere, crapulam omnem vitare, choreas et similes vanitates abjicere, nec sine urgente necessitate in ipsa processione potare, quum et Salomon protestetur :11 Omnia tempus habent. Unumquodque etenim opus fieri debet tempore opportuno et congruo loco. Unde et Apostolus Corinthios qui in ecclesia comederunt et biberunt, increpans, ait :12 Numquid domos non habetis ad comedendum et bibendum? aut ecclesiam Dei contemnitis, et confunditis eos qui non habent?

Footnotes

  1. 1b. 1, 13. ↩

  2. Malach. ii, 3. ↩

  3. Amos v, 21, 23. ↩

  4. Mich. vi, 8. ↩

  5. Eccl. 11, 15. ↩

    1. xxix, 13. 2. 1, 6, 7. 3. 1, 11, 13.
    ↩
  6. Luc. vi, 25. ↩

  7. Luc. vi, 25. ↩

  8. Is. LVIII, 3. ↩

  9. Zach. VII, 5. ↩

  10. Eccle. VI, 1 ↩

  11. 1 Cor. VI, 22 ↩

Chapter 9 of 11