Articulus 6
Contra prætactas abusiones, inordinationes et insolentias, ex corpore Juris.
PRÆTEREA, in Decreto, de Consecratione, distinctione 3, dicitur ex concilio Toletano :1 Irreligiosa consuetudo est quam vulgus in Sanctorum solennitatibus agere consuevit, quia turpibus saltationibus vacat, et religiosorum divinis Officiis perstrepit; ideo hoc ab universis provinciis depellatur. Quum ergo per prætactas insolentias, dissolutiones, potationes, curiositates, et inordinationes consimiles, hi qui talia agunt, non solum se ipsos a Deo elongent, sed et devotorum orationes ac salubres meditationes impediant, et religiosorum ac spiritualium hominum in processione Deum laudantium sacris perstrepant atque molestiam ingerant, constat quod omnino vitandæ sint et vitiosæ consistant.
Insuper, Papa Martinus ait, et habetur in Decreto : Non liceat in christiana religione iniquas agere observantias Calendarum, nec lauro aut viridibus ramis cingere domos;2 omnis enim observatio ista est paganorum. Ex quibus verbis elicitur quod sit contra præcepta Ecclesiæ, populum christianum in suis processionibus et observantiis conformari paganis. Quum ergo pagani idololatræ in processionibus et cærimoniis suis utantur insolentiis, potationibus, dissolutionibus, pompis exornationibusque præfatis, constat eas a processionibus et sacris fidelium prorsus esse eliminandas. Nempe, ut ait Apostolus, Quæ pars fideli cum infideli ? aut quis consensus templo Dei cum idolis ? aut quæ societas luci ad tenebras ? Qui iterum ait : Ab omni specie mala abstinete vos.3 Prætacta autem non solum apparentiam, sed et existentiam habent mali.
Hinc quoque sexto Decretalium loquitur Bonifacius Papa : Domum Dei condecet sanctitudo, ut cujus in pace factus est locus, ejus cultus sit cum debita veneratione pacificus. Sit itaque ad ecclesias humilis et devotus ingressus, cessent confabulationes, et quæcumque alia quæ divinum possunt turbare officium aut Dei majestatem offendere, ne ubi peccatorum est venia postulanda, ibi peccandi detur occasio, aut peccata contingant. Quum itaque institutæ sint processiones et deportationes sacrorum ad Dei et Sanctorum honorem, atque ad veniam peccatorum ac gratiam impetrandam, præinductæ insolentiæ, dissolutiones, vanitates et potationes sunt separandæ ab eis.4 — Postremo in Decretalibus est jussio specialis ne talia ludicra in divinis agantur.
Footnotes
Chapter 7 of 11