Articulus 2
Quod processiones Ecclesiæ ex veteri Testamento ortum sumpsisse videntur.
POPULO ac patribus veteris Testamenti omnia in figura contigerunt, ut ait Apostolus :1 quod in libro de Mysteriis diffuse probat Ambrosius, docens qualiter multa in evangelica lege serventur ex traditione et præfiguratione Mosaicæ legis.
¹ Ex editione Coloniensi Joannis Soteris, 1532.
Denique, sicut doctores aliqui super quartum Sententiarum conscribunt, et Henricus de Gandavo in Quodlibetis suis insinuat, annus jubilæus qui in Ecclesia Christi servatur, qui est annus plenariæ remissionis, ex veteri lege sumpsit exordium, vel potius præfigurationem. Fuit enim in veteri lege annus quidam quinquagesimus, qui vocabatur annus jubilæus, annus videlicet propitiationis et remissionis, in quo populus Israeliticus multa temporalia beneficia consequebatur :2 quia relevabantur a debitis persolvendis, et liberabantur a servitutibus pristinis, atque ad possessiones quas vendiderant, revertebantur. De quo anno scriptum est in Levitico. Sicque per omnia illa præfigurabatur annus jubilæus Ecclesiæ, in quo populus christianus spiritualia beneficia copiosissima a Deo consequitur.
Denique, quod nunc ubique in claustris atque collegiis Ecclesiæ Dei sunt duo chori psallentium, ex opposito stantes et Deum alternatim laudantes, sumpsit originem ex hoc, quod (ut primo Paralipomenon legitur) sanctus et devotissimus David rex statuit in domo Dei duos psallentium choros.3
Conformiter, quod in Ecclesia Christi fiunt processiones, et corpus Christi, imago Virginis gloriosæ, corpora quoque Sanctorum, reliquiæ atque imagines eorumdem processionaliter circumferuntur, ex ritu et observantia veteris Testamenti traxit institutionem præfigurationemque habuit, et causam saltem partialem, quamvis non totalem, inde suscepit.4 Legitur enim in libro Josue, quemadmodum Deo præcipiente, sacerdotes Levitici generis circumduxerunt arcam Dei per circuitum urbis nomine Jericho, per sex dies quotidie semel, et septimo die septies. Deinde legitur primo Paralipomenon et secundo Regum, qualiter David cum sacerdotibus ac populo Israel duxit arcam Dei de Gabaa usque in domum Obededom, et post tres menses de domo Obededom in civitatem56
Jerusalem. Porro tertio Regum describitur qualiter Salomon rex transtulit arcam de tabernaculo David in templum quod ipse Salomon ædificavit.7 Insuper, prætacta observantia Ecclesiæ præfigurata est per deportationem tabernaculi Moysis, et eorum quæ in tabernaculo illo erant, utputa mensæ, candelabri, tabularum altaris, arcæ, vasorumque sanctuarii, ut in Numerorum libro legitur.8
Præterea, processiones Ecclesiæ ex aliis quoque causis sunt institutæ : quia in primitiva Ecclesia, dum quinta feria celebris fuit sicut dies dominica, fiebat communiter processio feriis quintis, in commemorationem processionis qua Christus eduxit Apostolos et exsistentes cum eis de cœnaculo Jerusalem in Bethaniam, et deinceps coram ipsis ascendit cum Sanctis in cœlum, ut in Luca et in Actibus Apostolorum habetur.910 Consequenter, S. Gregorius et alii sancti Patres præsules propter diversas causas instituerunt quasdam processiones. Postremo, etiam ante Gregorium fuerunt a sanctis Patribus processiones aliquæ institutæ, ad removendum et exstirpandum errorem ac ritum gentilium et idololatrarum, qui ante conversionem suam ad Christum, fecerunt diis et idolis suis quasdam processiones : ideo ordinavit Ecclesia, ut quod ante superstitiose egerunt, jam conversi religiose ad Dei atque Sanctorum honorem peragerent, prout in Aurea legenda Sanctorum narratur.
Footnotes
Chapter 3 of 11