Articulus 3
Declaratio ex his quæ in veteri Testamento facta leguntur, quam devote, ordinate ac reverenter fieri debeant processiones et deportationes sacrorum ac reliquiarum in Ecclesia Dei.
QUAM magnifice et præclare lex evangelica atque Ecclesia excedant in omni dignitate, perfectione et gratia Mosaicam legem ac Synagogam, beatissimus Paulus in suis docet Epistolis copiose. Ideo, quantum veritas transcendit figuram, et lux umbram, meridiesque diluculum, tantum excedunt et excedere debent ea quæ in evangelica fiunt lege et in militanti Ecclesia, illa quæ gerebantur in Synagoga ac lege Mosaica. Ut igitur innotescat quam devotissime ac decentissime fieri debeant processiones Ecclesiæ, et deportationes sacrorum quæ circumferuntur in eis, intueamur qualiter factæ sint processiones et deportationes sacrorum in veteri lege.
Itaque, cum quanta reverentia et ordinatione tabernaculum Moysis et contenta in illo deferebantur, diffuse describitur in Numerorum libro. Siquidem, juxta Dei præceptum, duodecim tribus Israel distinctis ordinibus per gyrum tabernaculi ordinatissime processerunt. Filii quoque Levi per tres partes divisi, portabant unusquisque quod sibi fuit commissum, atque sub pœna mortis fuerat eis jussum ne aliter agerent. Insuper, in Josue libro habetur quomodo filii Israel circumeundo urbem Jericho cum arca, non poterant aliquod verbum loqui, quoniam Deo jubente, Josue dixit ad eos : Non audietur vox vestra, nec ullus sermo egredietur ex ore vestro, donec dicam vobis. Per quod datur intelligi, quod corde Deo intento ac devotissime occupato arcam circumferebant. Amplius, in primo Paralipomenon libro et secundo Regum, describitur cum quanta devotione et spirituali jucunditate David rex et sacerdotes ac populus Israel arcam duxerunt, absque omni carnali potatione et fabulatione. Etenim tota virtute psallebant, et Deum ore ac musicis instrumentis laudabant, sacrificia quoque abundantissime offerebant : quod etiam Salomon rex, sacerdotes et populus Israel celeberrime peregerunt, deducendo arcam de tabernaculo (in quo eam posuerat David) in templum, ut tertio Regum fertur. Præterea, cum quanta devotione ac reverentia contrectanda ac honoranda sint sacra evangelicæ legis, constat ex eo, quod (ut primo Regum narratur) dum Bethsamitæ, qui erant ex filiis Israel, inspexerunt arcam Dei detectam, a Deo percussi sunt : occidit enim Deus septuaginta viros de populo et quinquaginta millia plebis propter illum arcæ adspectum, ut primo Regum inducitur.1 Similiter secundo Regum recitatur qualiter Oza Levita a Deo plagatus est et occisus, eo quod indecenter arcam Dei sustentare præsumpsit.
Si ergo in veteri lege populus Synagogæ cum tanta reverentia, sobrietate, devotione ac spirituali jucunditate arcam (quæ fuit res corporalis, inanimata et lignea) deportavit, et si tam dire a Deo plagati sunt qui circa arcam irreverenter se habuerunt : cum quanta devotione et honorificentia Dei, cum quanta sobrietate et cordis custodia ac spirituali lætitia, imo et filiali timore Dei, debet populus christianus suas agere processiones, et sacramenta Christi deferre, reliquiasque Sanctorum et alia sacra portare ? Quantam demum Dei offensam incurrunt, quam enormiter peccant, quam diram ultionem merentur, qui ita non agunt, sed in processionibus illis dissolute se habent, fabulando, ridendo, undique circumspiciendo incedunt, potationi et petulantiæ præstant locum, et insolenter, immorigerate ac vane se gerunt ? Nonne diabolo faciunt processionem, non Deo et Sanctis ejus ? Et si ore asserant se ad Dei et Sanctorum honorem processionem peragere, operibus tamen pandunt oppositum, sicut de talibus scribit Apostolus : Dicunt se nosse Deum, factis autem negant.2
Footnotes
Chapter 4 of 11