Articulus 1
De materia et causa motiva compilationis hujus tractatuli.
VIR cujus in fine præinducti prologi memini, inter cetera scripsit mihi : Est quoddam oppidum satis famosum, per cujus gyrum corpus cujusdam Sancti defertur processionaliter semel in anno, sed cum tantis insolentiis, potationibus, aliisque defectibus, ut formidandum sit Deum omnipotentem inde non parum exacerbari. Ideo commodum esset quod consulatus dicti oppidi ratione et Scriptura instrueretur, talem abusum Deo ac suo Sancto ac patrono non esse acceptum : et ita sollicite providerent de processione honesta, devota ac ordinata. Restat igitur mihi refugium ad tuam personam, quam peto ut amore Jesu et vulnerum ejus, ex quibus nostra profluxit redemptio, velis aliqua mihi conscribere, per quæ quidam vir religiosus ac bonus consulatum prætactæ urbis sic valeat informare, quod cives solitas abusiones in annua illa processione dimittant. Quas (ut metuitur) non dimittent faciliter, nisi valde rationabiliter per scripta authentica informentur : quoniam dicunt, quod ex modo processionis suæ urbs eorum ditetur, eo quod populus illo die ibi manens, cogitur sic et sic manducare ac bibere, atque similia exercere. Secundo allegant consuetudinem. Isto attento, oportet probare quod urbs illa inde non ditatur, sed propter peccata quæ ibi in die tam celebri fiunt, potius depauperatur. Secundo, quod Sanctus cujus corpus defertur, dehonoratur, et Deus gloriosus offenditur. Peto ergo ut absque mora mittas mihi materiam istam tam scholastice rationabiliterque discussam, quod præfatus religiosus consulatum urbis præfatæ sic possit instruere ut emendatio subsequatur.
Hæc est recitatio, hæc supplicatio viri prænominati. Itaque, juxta ipsius conceptum et postulationem, quod Dominus ipse donaverit, scribam.
Chapter 2 of 11