Skip to the text

Articulus 10

Quid sentiendum sit de hoc, quod communitas illa præfata dicit urbem suam ditari ac prosperari ex processione sua insolentiis, potationibus ac dissolutionibus assueta.

INCOMPREHENSIBILIA et imperscrutabilia sunt Omnipotentis judicia, ut testatur Apostolus. Propter quod ait Propheta : Venite et videte opera Dei terribilis in consiliis super filios hominum.

Denique, sicut ait Gregorius, quamvis admiranda sint Dei judicia, quum in sæculo isto electis et justis contingunt adversa, et reprobis ac perversis hominibus prospera ; mirabiliora tamen et incomprehensibiliora sunt judicia ejus, dum electis et bonis hominibus in hac vita eveniunt prospera, perversis vero impiisque adversa. Deus etenim in hoc mundo electos suos per adversa exercet et purgat, atque a multis præservat peccatis ; reprobos vero nunc prosperari permittit, ditari et jucundari, quoniam hæc est pars hereditasque eorum, qui paulo post æternaliter punientur. Denique, peccata electorum Deus in vita hac punit frequenter per temporalia damna infirmitatesque corporis, et per inflictiones persecutionum atque injuriarum. Reprobos vero solet Deus in vita hac præmiare pro bonis quæ operantur. Nam quamvis bona ex genere non agant ex caritate, propter quod nec meritoria sunt vitæ æternæ: tamen, quoniam aliquo modo bona sunt, sicut dum eleemosynas faciunt, jejunant, orant Missamque audiunt, vel ex fide informi, vel ex timore servili, vel ex consuetudine quadam; idcirco Deus pro bonis hujusmodi largitur eis aliquid præmii in præsenti, videlicet prosperitatem, divitias aut honores, vitamve longiorem ac sanitatem. Sicque opera bona quæ essent æternæ salutis meritoria si fierent ex caritate et vera devotione, privantur tanta beatitudine propter peccata eis admixta, et temporalem mercedem sortiuntur dumtaxat. Hinc, teste Gregorio, viri virtuosi ac sapientes in prosperis magis formidant; et dum se quandoque peccasse reminiscuntur, nec tamen pro suis peccatis se adversa pertulisse recordantur, immensa formidine concutiuntur et pavida suspicione turbantur, ne forte in hac vita pro suis operibus bonis remunerentur, atque futuris reserventur suppliciis.

Itaque, si urbs illa experitur, putat aut dicit se temporaliter prosperari et locupletari merito suæ processionis et deportationis corporis sui Sancti, non obstante quod tot abusiones, insolentias, potationes et dissolutiones illi processioni ac deportationi immisceat; valde habet vereri, et expavescere merito debet ne forte suæ processionis ac deportationis meritum sortiatur in vita præsenti, caritura retributione gloriæ æternæ, eo quod processio illa sit admixta tot malis, propter quæ nec Deo, nec Sancto cujus corpus defertur, placet, ita ut sit meritoria gratiæ in præsenti, et gloriæ in futuro: hoc, inquam, civitas illa habet timere. Idcirco nequaquam blandiatur sibi de locupletatione terrena, nec inde argumentetur quod processio illa rite agatur, vel sic fieri debeat, aut Deo et Sancto ejus complaceat. Hoc quippe non solum ad insipientiam, imo et ad infidelitatem quamdam spectaret. Ex hoc equidem Romani adhuc gentiles putabant idololatriam suam esse justam et vere salubrem, quia multos obtinebant triumphos, et tandem monarchiam adepti sunt: quod diis suis et idolis adscripserunt. Sic quoque nunc usque Turcæ ac Sarraceni argumentantur suam superstitionem ac impiissimi atque spurcissimi Mahometi legem esse veram religionem, quoniam multas acquirunt victorias contra Christianos, et possident Terram sanctam. Non enim intelligunt, quod sicut in veteri Testamento Deus æternus et gloriosus castigavit filios Israel per Chaldæos Assyriosque idololatras, ita in novo Testamento corripit Christianos per Turcas et Sarracenos.1

Verumtamen, an civitas illa in hoc veraciter sentiat, quod dicit se ditari per talem processionem, an potius in tali æstimatione fallatur, certum non habeo. Siquidem esse potest ut ad tam erroneam inducatur a diabolo opinionem, quatenus amore suæ ditationis incorrigibiliter in suis abusionibus perseveret; et forsan sic, imo et amplius ditaretur, si processionem talem non faceret. Præterea, quidquid sit de hoc, istud omnino pie credendum est, quod si processionem et deportationem corporis sui Sancti cum debita devotione, maturitate, sobrietate et ordinatione perageret, multo felicius præmiaretur a Deo, et prosperitatem etiam temporalem fortassis sortiretur majorem: quoniam Deus interdum confert suis electis temporalem quoque prosperitatem in sæculo isto, potissime politiis boni regiminis.

Verumtamen intuitu et amore temporalis ac terrenæ remunerationis non est Deo principaliter serviendum, nec omittenda est abusionum et superstitionum correctio ex timore temporalis adversitatis aut damni, quum dicat Hieronymus: Latro est, et domum Dei convertit in speluncam latronum, qui lucra de religione sectatur;2 cultusque ejus non tam cultus est Dei, quam negotiationis occasio. Postremo, si alicui vitia sua derelinquenti et emendanti adversa occurrant præ solito, non debet ex hoc pusillanimis fieri, aut de bono dolere incepto, neque ad pristina peccata reverti, sed potius Deo gratias agere et gloriari in Domino, quod jam plus solito paterne visitatur et castigatur ab eo, qui quos amat, arguit et castigat;3 qui et de reprobis protestatur: Dimisi eos secundum desideria cordis eorum; ibunt in adinventionibus suis.4

Itaque, juxta doctrinam Sanctorum nunc introductam fiant ubique processiones et reliquiarum venerationes, omni insolentia et abusione exclusis. Ad laudem et gloriam Omnipotentis, qui est super omnia Deus sublimis et benedictus.5 Amen.

FINIS TRACTATULI DE MODO AGENDI PROCESSIONES,

SANCTORUMQUE VENERATIONE.

Footnotes

  1. IV Reg. III. ↩

  2. Matth. XXI. 13. ↩

  3. IV Reg. XVII. ↩

  4. Ps. lxxx, 13. ↩

  5. Apoc. m, 19. ↩

Chapter 11 of 11