Skip to the text

Articulus 4

De veneratione Sanctorum reliquiis exhibenda, præsertim dum processionaliter circumferuntur.

QUEMADMODUM dominus Petrus de Aliaco cardinalis in libro de Ecclesiastica potestate fatetur, veritas catholicæ fidei inter duos errores extremos medium tenet, sicut et virtus moralis inter duo vitia extrema quædam exstat medietas.1234 Sic in proposito circa venerationem reliquiarum sanctarum sunt duo errores extremi. Quidam namque hæretici, ut impius Eunomius, et post eum Vigilantius, vel potius Dormitantius, asseruerunt nullam reverentiam Sanctorum reliquiis impendendam. Alii circa reliquiarum honorationem superstitiose se habent, arbitrantes se eis honorem impendere per ea quæ Sanctis omnibus penitus displicent, ut sunt insolentiæ, carnalitates, pompositates, curiosi ornatus, inordinatæ potationes, ac variæ dissolutiones: quæ omnia contrariantur legi naturali atque divinæ. Inter hos ita errantes, veri Christifideles habent se medio modo: quoniam ipsas venerandas reliquias cum ingenti devotione et omni alacritate, spirituali quoque jucunditate, laudibusque et canticis divinis, amplectuntur, circumferunt, prosequuntur, suscipiunt et honorant, tanquam corpora quæ olim fuerunt sanctuaria et templa in quibus habitavit Spiritus Sanctus, ac instrumenta virtutum, per quæ Sancti olim virtuose sunt operati, et tanquam proxime pertinentes ad animas sanctas.

Denique et animæ sanctæ quæ nunc Deo beatifice perfruuntur, suas amant, honorant visitantque reliquias, et gratissimum sibi esse ostendunt quod eorum reliquiæ honorantur decenter; magna quoque ac varia beneficia impetrant et impendunt locis et urbibus atque hominibus, in quibus et a quibus eorum reliquiæ reverenter locantur, debite honorantur, ac devote circumferuntur. Insuper, Deus altissimus per copiosa et præclara miracula Sanctorum reliquias ornat, veneratur, extollit. De hoc S. Hieronymus in libro suo contra Vigilantium hæreticum, Tertullianus quoque, vir eruditissimus, in libro contra sceleratum Eunomium, plenius conscripserunt.

Præterea Damascenus libro quarto disseruit: Honorandi sunt Sancti ut amici et filii atque heredes Dei, et tanquam ejus ministri. Honor enim qui ministris impenditur, signum est bonæ voluntatis ac venerationis ad Dominum. Sancti fuerunt promptuaria Dei et pura ejus cœnacula, animataque templa et tabernacula Spiritus Sancti. Per quorum reliquias tanquam per fontes salutares, Christus omnium dominator irrigavit nos multiformibus beneficiis.5 Ex quibus reliquiis nobis emanat unguentum boni odoris. Et de hoc nullus dubitet.6 Si enim Deo jubente, aqua fluxit filiis Israel ex rupe et petra, et Samsoni ex maxilla asini, nequaquam incredibile est ex Sanctorum reliquiis emanare unguentum boni odoris sitientibus gratiam Dei et virtutes Sanctorum.7 Per ipsas reliquias feliciter suscitandas dæmones abiguntur, infirmi curantur, cæci vident, leprosi mundantur, tentationes atque tristitiæ dissolvuntur. Hæc Damascenus.

Ecce qualiter honorandæ sunt Sanctorum reliquiæ, cum vera religione et sancta devotione, per opera virtuosa.

Footnotes

  1. II Reg. vi, 6, 7. ↩

  2. III Reg. viii. ↩

  3. I Cor. x, 11; ↩

  4. Hebr. x, 1. ↩

  5. Erod. xvi, 6; ↩

  6. Num. x, 11. ↩

  7. Judic. iv, 19. ↩

Chapter 5 of 11