Skip to the text

Articulus 7

Reprobatio earumdem abusionum, ex verbis sanctorum Doctorum.

SANCTUS Hieronymus loquitur : Nihil irrationabilius quam sanctum martyrem velle honorare per crapulam, quem scimus Deo placuisse per abstinentiam. Conformiter dicere possumus : Nihil irrationabilius quam sanctum martyrem aut confessorem vel virginem sanctam, aut certe Virginem virginum, velle in processionibus aut deportationibus reliquiarum sive imaginum eorumdem venerari per insolentias, et curiosos ac provocativos ornatus, aut apparatus pomposos, seu potationes loco et tempori illi inconvenientes :1 quos Sanctos et Sanctas scimus Deo placuisse per pudicissimos gestus, per venustissimos mores, per sobrietatem, humilitatem et timoratissimam vitam. Penitus ergo displicent Deo et Sanctis ejus, hujusmodi dissolutiones et abusiones in processionibus et deportationibus reliquiarum sanctarum.

Præterea, B. Augustinus in libris de Civitate Dei multipliciter reprehendit et reprobat processiones et sacra gentilium, quia in eis fiebant ludi scenici et alia inhonesta ac libidinosa.23 Omnia ergo illa et eis similia a processionibus et sacris Christianorum sunt æternaliter sequestranda.4 — At vero S. Bernardus testatur : Ille Sanctos veraciter veneratur, qui eorum virtutes ac sancta opera imitatur ; qui vero amant et agunt quæ Sancti detestantur ac odiunt, illos non honorant, sed aspernantur. Ex quibus idem concluditur.

Denique, S. Thomas in secunda secundæ, quæstione nonagesima tertia, affirmat : Quidquid est contra institutionem Dei aut ordinationem Ecclesiæ, superstitiosum habendum est. Quum ergo sancti Patres, Deo inspirante, ordinaverint processiones et deportationes sacrorum cum præcipua devotione atque ingenti reverentia, cum orationibus et laudibus Dei esse agendas, certum relinquitur, superstitiosum esse ut contrario modo cum prædictis abusionibus, insolentiis, dissolutionibus, potationibus, loquacitatibus et lascivis exornationibus fiant.

Amplius, sicut præhabitum est, Damascenus fatetur illos ex Sanctorum reliquiis perfundi beneficiis Dei, qui sitiunt (id est, fervide cupiunt et devote exquirunt) meritis precibusque Sanctorum juvari, et eorum reliquias condecenter honorant. Ideo qui cum præinductis abusionibus agunt processionem et sancta circumferunt, iram Dei et Sanctorum, non gratiam aut veniam, sibi mercantur.5

Rursus, quum gloriosus dicat Hieronymus, Vir aut mulier suo vestitu aut ornatu quempiam ad libidinem provocans, peccat mortaliter; elucescit quam damnabile et periculosum exsistat, si feminæ aut puellæ, etiam viri vel adolescentes, ita se vestiant et exornent sicque in processione incedant ad vulnerandum se invicem mente, ac ceteros intuentes. Omnia itaque in processione fieri debent morigerate, humiliter ac devote, exclusa omni abusione.

Footnotes

  1. art. 11. ↩

  2. II Cor. vi, 15, 16, 14. ↩

  3. Sext. lib. III, lit. 23, c. 2. ↩

  4. Ps. xci, 5; lxxv, 3. ↩

  5. Sext. lib. III, tit. 23, c. 2. ↩

Chapter 8 of 11