Skip to the text

Proœmium

DE OBEDIENTIA

SUPERIORIBUS PRÆSTANDA

OMNIS anima potestatibus sublimioribus subdita sit. Rom. XIII, 1. In verbis præmissis Apostolus per omnem animam, intelligit hominem omnem, seu universos fideles: quos hortatur ut potestatibus sublimioribus sint subjecti, id est, superioribus suis sponte et caritative ex obedientia vera subdantur. Et non dixit Apostolus singulariter, potestati sublimiori, sed pluraliter, « potestatibus sublimioribus », quoniam in Ecclesia militanti sunt multæ ac variæ potestates prælativæ sibi invicem subordinatæ: ita quod idem homo multos habet prælatos ac superiores ordine condecenti distinctos, quibus omnibus decenter et ordinate obedire tenetur. Ideo, quum dixisset Apostolus, Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit, addidissetque causam, subjungens, Non est enim potestas nisi a Deo; adjecit: Quæ autem a Deo sunt, ordinata sunt: hoc est, potestates sublimiores ecclesiasticæ et dignitates a Deo procedentes, sunt ab eodem in Ecclesia sapienter congruentique ordine institutæ, ita quod una est altior alia, altiorique potestati obtemperandum est magis.

Denique, de hac ordinatissima distinctione pulchriformique ordine et multiplici varietate ecclesiasticarum potestatum, auctoritatum aut dignitatum tam in militanti quam in triumphanti Ecclesia, profundissime tractat magnus Dionysius in libris suis de Angelica et Ecclesiastica hierarchiis. Etenim tertio de Angelica hierarchia capitulo: Hierarchia, inquit, est sancta rationalium personarum congregatio, per gradus et potestates atque officia ordinate distincta. Octavo quoque ejusdem libri capitulo: A Deo, ait, est institutum, ut inferiores per superiores suscipiant illuminationes divinas. Et rursus in eodem libro fatetur: Ordo hierarchiæ est, ut inferiores a suis superioribus purgentur, illuminentur et perficiantur, superiores vero purgent, illuminent atque perficiant subditos sibi. Sicque omnia sub uno Dominatore altissimo ordinate reguntur, dum unicuique præsidenti secundum mensuram, gradum et exigentiam suæ prælationis aut eminentiæ obeditur. Propter quod hortatur Apostolus: Omnia honeste et secundum ordinem fiant in vobis.1

Hinc super Angelicam hierarchiam magister Hugo de S. Victore disseruit: Dionysius Areopagita ex philosopho christianus effectus theologus, divinæ dispositionis ordinem in rerum omnium gubernatione demonstrat, quomodo rationalem creaturam fecit Deus suæ potestatis ac dominationis participem, constituens principatus et potestates ac magistratus sacros in angelis atque in hominibus. Et hæc est rationalis creaturæ celsitudo ac dignitas admiranda, qua dominatur ac præsidet in operibus sui factoris, accepta virtute ab ipso, et tenens potestatem cum illo.

Hinc quoque dominus Petrus de Alliaco in libro de Ecclesiastica potestate effatur:

Christus Ecclesiam suam instituit statibus, officiis gradibusque diversis hierarchice distinctam, juxta illud Apostoli: Unicuique nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi.2 Idcirco varietas officiorum, graduum, statuum ac dignitatum in Ecclesia, non est principaliter ex institutione Ecclesiæ, nec ex alicujus puri hominis auctoritate processit: unde nec eam destituere potest. Præfata autem varietas ad sui decorem ordinemque requirit, quod inter auctoritates et potestates Ecclesiæ regitivas sit hierarchica subordinatio, et quod inter eas sit una suprema, cui præ ceteris obedire oportet.

DE OBEDIENTIA

SUPERIORIBUS PRÆSTANDA¹

Footnotes

  1. I Cor. xiv, 40. ↩

  2. Ephes. iv, 7. ↩

Chapter 1 of 11