Skip to the text

Articulus 9

Quod unusquisque præsidens debeat tanto esse in omni virtute perfectior quanto in prælatione est altior.

QUANTÆ difficultatis sit ut unusquisque animam propriam salvet, constat ex eo quod Salvator et Judex noster fatetur : Arcta est via quæ ducit ad vitam, et pauci inveniunt eam.1 Si ergo homo ad sui ipsius custodiam atque ad operandum propriam salutem, tam incessanter indiget supernaturali auxilio Dei, et gratiosa directione Spiritus Sancti, imo et actuali motione ipsius in omni meritorio actu ; constat quod quanto pluribus præest, et quanto aliquis præsidens ad spiritualiorem conversationem tenetur, tanto majori pietatis divinæ subsidio stabiliorique virtutum constantia, abundantiori illuminatione ac discretione indiget. Denique, quum juxta apostolicum documentum, unusquisque debeat sui ipsius operari salutem cum metu, timore atque tremore :2 nonne unumquemque qui præest necesse est tanto timoratiorem, sollicitiorem ac custoditiorem consistere, quanto pluribus præsidet, et quanto pro pluribus daturus est rationem Judici metuendo, et quo magis sibi instat periculum? Rursus, quum tanta sit diversitas hominum in naturalibus inclinationibus, moribus, assuefactionibus ac studiis : nonne qui pluribus præest, et tam diversorum suppositorum constitutus est custos, judex, mediator ac medicus, magister ac rector, discretione eget præcipua, et gratiosissima æternæ Sapientiæ directione continua, ut universis ac singulis secundum eorum capacitatem et commoditatem queat prospicere, providere, mederi, succurrere, correptionem atque correctionem, consolationem et informationem impendere ? Vere (ut ait Gregorius) ars est artium regimen animarum.

Præterea, quum Deus superbis resistat, humilibus vero det gratiam3, certum est quod quanto in aliquo est major prælatio, tanto plus ei necessaria est profundior immobiliorque humilitas, ut indesinenter suspiret et recurrat ad Deum, et ejus jugiter ferventissime invocet opem, atque pro grege sibi commisso instantius oret, nec unquam inaniter glorietur, nec cornua sibi assumat, nec subditorum quempiam aspernetur, imo omnibus eis exsistat humilior, mitior, patientior, et in omni virtute perfectior, ut non tantum verbo et lingua, sed opere quoque et veritate sibi commissos ædificet, instruat et præcedat.

De hac materia multa in suis libris atque epistolis scribit divinus atque illustrissimus Dionysius. Etenim asserit, quod in omni divino officio non est audendum aliis fieri ducem, nisi quis secundum omnem virtutem deiformissimus (id est Deo simillimus) exsistat.45 Et denuo docet, quod aliorum rectorem oportet tanta sapientia decorari, tanta divinorum charismatum exuberantia adimpleri, atque in omni virtute tam perfectum exsistere, ut de plenitudine sua subditis suis valeat communicare, influere, dispertiri.

Denique de hac re in Decreto multa habentur. Siquidem Symmachus Papa testatur : Vilissimus computandus est, nisi præcellat scientia et ætate (id est probitate vitæ et maturitate virtutum), qui præstantior est honore.6 Sanctus quoque Bernardus scribit beato Papæ Eugenio : Absque virtutibus tanto es deformior, quanto in dignitate sublimior. Hinc loquitur Gratianus : Pro gradu sui officii, oportet quemquam esse meliorem. Et denuo :7 Revera qui ad hoc eliguntur ut ceteris præsint, sicut præordinantur dignitate, ita præeminere debent et sanctitate.

Insuper, super Leviticum ait gloriosus Hieronymus : Sciant omnes et certi sint, quoniam qui præstantior est ex omni plebe, qui doctior, qui sanctior, qui omni virtute eminentior, ille eligatur, ille promoveatur, ut in eo omnes animæ sint congregatæ virtutes, vigilantque in eo et intensæ sint, et nihil sapientiæ desit in eis, sed adsit omnis collectio spiritualium sensuum, omnis congregatio cogitationum sanctarum, et quid sit sacerdos, quid officium suum, intra cordis sui sacrarium conferat et advertat. — De his copiose scribit in suo Pastorali Gregorius.

Ex his omnibus innotescit quantæ præsumptionis ac temeritatis sit ad aliorum regimen adspirare, prælationem appetere. Væ ergo ambitiosis, væ stultis prælatis, qui divinæ districtionis judicium non pensantes, de sua præsidentia intumescunt, qui proprium quærunt honorem, qui temporalia commoda magis quam animarum salutem sectantur. Ideo recte ait Chrysostomus : Quis est qui cupit præesse, nisi qui non timet judicium Dei ?

Footnotes

  1. atth.vii, ↩

  2. Philipp. II, 12. ↩

  3. Jacob.IV, 6. ↩

  4. Jacob. c. 1, v. ↩

  5. De Eccl. hier. c. III. ↩

  6. Decret. p. II, caus. 1, q. 1, c. 45. * sanctitate ↩

  7. Jacob. c. 44. ↩

Chapter 10 of 11