Skip to the text

Articulus 1

De materia et motivo hujus tractatuli.

ROGAVIT me venerabilis et religiosus pater dominus Bartholomæus sacerdos, generalis Minister Fratrum de tertia Regula Ordinis S. Francisci in diœcesi Leodiensi, ut ei conscriberem qualiter et in quibus personæ Ordinis sui teneantur plus obedire suo generali Ministro, aut etiam Visitatoribus suis, quam propriis ministris suis: eo quod nonnulli Ordinis sui ministri, ex imperitia magis quam ex malitia, putent ac dicant sibi Fratres subjectos atque professos, magis sibi quam generali Ministro obedire debere. Ad quod opinandum forsitan inducuntur ex hoc quod Fratres eis commissi, eis directe et immediate obedientiam promiserunt; et obedientia illa essentialis est religioni eorum, ideo inseparabilis ab eisdem. Idcirco in præjudicium obedientiæ proprio ministro promissæ, non videntur obligari plus obedire generali Ministro quam ministro prælatoque proprio.

Itaque materia ista et ceteros religiosos concernit, videlicet qualiter et in quibus Fratres ac monachi magis sint obligati obedire Visitatoribus suis aut supremo Ordinis sui Patri, quam immediato prælato suo propriove Priori. Ideo intendo, quantum Fons sapientiæ, Dominus universitatis, conferre dignabitur, de hac ipsa materia diffuse quid scribere, ut possit et aliis religiosis de quæstione hac hæsitantibus deservire. Verumtamen, quia materia ista satis difficilis est atque subtilis, necesse est ad claram atque resolutam ejus discussionem, non solum sanctorum Patrum, sed scholasticorum quoque doctorum introducere scripta.

Chapter 2 of 11