Articulus 2
An fideles et religiosi pluribus potestatibus coordinatis subjecti, teneantur in omnibus obedire magis potestati seu prælato superiori, quam inferiori proprio ac immediato prælato.
SICUT religiosi subduntur tam immediato suo prælato, puta Abbati vel Priori seu ministro, quam Visitatoribus suis, et etiam generali totius Ordinis sui prælato religioso, ut Cistercienses Abbati Cistercii, et Cartusienses Priori Majoris Cartusiæ, religiosi quoque non exempti subjecti sunt episcopo; sic sæculares, laici aut clerici, subditi sunt suo decano aut plebano, atque episcopo aut archiepiscopo. Conformiter Fratres de tertia Regula subduntur proprio suo ministro, et Visitatoribus suis, et item generali suo Ministro. Porro laici sæculares, quantum ad regimen spirituale, subduntur spirituali-
¹ Ex editione Coloniensi s. t. n., 1534. bus suis prælatis, ut tactum est. Quantum vero ad regimen civile, subduntur sæcularibus potestatibus diversis ac subordinatis : quemadmodum idem vir sæcularis subjectus est rectoribus civitatis seu domicello aut domino suæ villæ, et ballivo quoque, et principi militiæ, ac duci seu regi aut comiti, et etiam Imperatori. Universi autem et singuli fideles, tam spirituales quam sæculares, subjecti sunt summo Pontifici, in quo continetur plenitudo utriusque potestatis.
Quæritur primo in generali, utrum fideles qui pluribus potestatibus sunt subjecti, teneantur in omnibus obedire magis potestati superiori quam inferiori.
Et videtur quod imo. Primo, quia potestas superior inferiorem includit et ei aliquid superaddit. Idcirco communiter dicitur, quod quidquid potest potestas inferior, potest et potestas superior. — Secundo, quoniam Augustinus ait in sermone: Si quid jusserit curator, numquid faciendum est, si sit contra proconsulem? Rursus, si proconsul quid jubeat contra Imperatorem, non est obediendum proconsuli. Ergo oportet in omnibus magis obedire potestati superiori. Hæc quoque verba allegantur circa finem secundi Sententiarum, atque in Glossa super illud ad Romanos :1 Qui autem resistunt, damnationem sibi acquirunt. — Tertio, quoniam dominus Guillelmus Antisiodorensis affirmat in tertia parte Summæ suæ : Regula est, quod dum duo sunt superiores, et præcipiunt contraria, majori superiori obediendum est.
In contrarium arguitur primo sic : Abbates non exempti, episcopis sunt subjecti; tamen monachi obligantur in multis magis obedire suo abbati quam præsuli : ergo non semper est magis parendum potestati superiori. — Secundo, quoniam subditi episcoporum tenentur in multis casibus magis parere suis episcopis quam archiepiscopis, quum tamen archiepiscopi sint episcopis superiores. — Tertio, quia potestas spiritualis est altior potestate sæculari; et tamen, si princeps terræ præcipiat subditis suis aliqua ad suam jurisdictionem pertinentia, spiritualis prælatus non potest subditos a tali præcepto absolvere : sicque in quibusdam magis obtemperandum est potestati sæculari quam spirituali. — Quarto, quoniam princeps militiæ est superior simplici patrifamilias : tamen filii in multis tenentur magis suo patri quam principi militiæ obedire, ut etiam nono Ethicorum ait Philosophus.
Ad hanc quæstionem respondet S. Thomas in ultima distinctione super secundum Sententiarum, dicendo quod potestas superior et inferior habent se dupliciter. Primo sic, quod potestas inferior in toto oritur a potestate superiori; et tunc tota virtus inferioris potestatis fundatur super potestatem superioris : idcirco in omnibus magis obediendum est superiori potestati quam inferiori. Et ita se habet potestas Dei ad omnem potestatem creatam. Sic quoque se habet potestas Imperatoris ad potestatem proconsulis; et item potestas summi Pontificis ad omnem spiritualem in Ecclesia potestatem, quia ab ipso Papa diversi gradus dignitatum ac potestatum in Ecclesia ordinantur ac disponuntur : unde potestas Papæ est quoddam fundamentum Ecclesiæ. Idcirco omnis fidelis, etiam monachus, magis tenetur obedire summo Pontifici quam alicui prælato inferiori. — Secundo potestas inferior et superior ita se habent, quod ambæ oriuntur ex una quadam potestate eminentiori, quæ unam earum alteri subdit secundum quod vult. Et tunc una non est superior altera nisi in his in quibus ab eminentiori potestate superponitur alteri. Idcirco in illis in quibus sic superponitur alteri, magis obediendum est ei quam alteri illi inferiori. Et ita se habent potestates episcopi et archiepiscopi, descendentes a potestate domini Papæ. Sic quoque se habent potestates episcopi et abbatis, et consimilium inferiorum præsidentium ita ad invicem dispositorum.
Huic distinctioni S. Thomæ concordat Durandus de S. Portiano super secundum Sententiarum.
Denique his consonat quod eadem distinctione ait Bonaventura : Dupliciter (inquiens) contingit loqui de potestate inferiori et superiori. Aut ita, quod potestas inferior taliter fluit a superiori sicut potestas proconsulis ab Imperatore. Et tunc amplius standum est præcepto superioris quam inferioris in omnibus licitis. Aut illæ potestates ita se habent, quod ambæ fluunt a quadam superiori. Et tunc tertia illa potestas superior plenam habet auctoritatem super utramque. Unde respectu Papæ, qui plenam habet potestatem in tota Ecclesia, generaliter verum est quod magis standum est et obediendum præcepto superioris quam inferioris. Hæc Bonaventura.
Præterea ex his patet argumentorum contra hoc inductorum solutio. Ad primum namque dicendum est, quod potestas absolute superior, a qua omnino fluit inferior, inferiorem perfecte includit, et potest quidquid potest inferior; in aliis non oportet. — Ad secundum jam patuit solutio : quoniam Augustinus loquitur de potestatibus quarum una omnino dependet et fluit ab alia, et in talibus magis obeditur in omnibus potestati superiori. — Ad tertium respondetur, quod regula illa intelligenda est in casibus illis in quibus superior præsidens superpositus est præsidenti inferiori, vel quando tota auctoritas inferioris a superioris auctoritate fluit aut oritur.
Postremo, quamvis argumenta ad aliam partem inducta, non sint contra solutionem præinductæ quæstionis jam habitæ, tamen pro eorum declaratione addendum est, quod monachus magis obligatus est obedire abbati quam præsuli in his quæ concernunt statuta regulæ suæ. In his vero quæ ad ecclesiasticam pertinent disciplinam, magis tenetur obedire episcopo quam abbati : quia in illis abbas episcopo est subjectus. — Insuper, in his in quibus magis obediendum est episcopo quam archiepiscopo, archiepiscopus non est episcopo superior, sed solum in casibus a jure determinatis, in quibus subditi ab episcopo ad archiepiscopum habent recursum. — Sic et potestas spiritualis est super potestatem sæcularem in pertinentibus ad animarum salutem. Et princeps militiæ est super militem in bellicis rebus : nihilo minus miles ille in rebus familiaribus atque domesticis subjectus est et obedire tenetur parentibus.
Footnotes
-
Rom. xiii, 2. ↩
Chapter 3 of 11