Articulus 7
Quam grave peccatum sit inobedientia.
MORTALE peccatum ex suo genere est omne illud quod repugnat caritati Dei aut proximi, vel quod directe contrariatur justitiæ.1 Et ex horum utroque ostenditur quod inobedientia sit mortale peccatum. Primo enim est contra caritatem: quoniam caritas Dei requirit ut præceptis ejus ac vicariorum ipsius obediatur, quum Joannes in sua Canonica protestetur:2 Hæc est caritas Dei, ut mandata ejus custodiamus.3 Et rursus apud Joannem ait Salvator: Si quis diligit me, sermonem meum servabit.4 Qui et suis vicariis apud Lucam protestatur: Qui vos spernit, me spernit. Unde et apostolus Paulus ad Thessalonicenses effatur:5 Qui hæc spernit, non hominem, sed Deum spernit. Insuper inobedientia contrariatur justitiæ, præsertim quum secundum Guillelmum Parisiensem aliosque doctores, obedientia sit pars justitiæ et respiciat debitum, quia præceptum ex sua vi rationem debiti facit. Unde et superioris violare præceptum, ex suo genere mortale est peccatum. Et istud est verum in omni Christiano.
Porro in religioso inobedientia non solum est mortale peccatum ex duplici ratione præfata, sed est ineffabiliter grave crimen, quum sit contra solenne votum, quod (secundum Thomam et alios) plus obligat quam juramentum, ita quod inobedientia religiosi est enormius vitium quam fractio juramenti. Propter quod Samuel ait: Melior est obedientia quam victima: quoniam quasi peccatum ariolandi est, repugnare; et quasi scelus idololatriæ, nolle acquiescere. Peccatum autem ariolandi est ipsa ariolatio, quæ est opus magicæ artis. Et circa hæc verba scribit Antisiodorensis in parte tertia Summæ suæ: Inobedientia comparatur idololatriæ, quoniam inobediens, in quantum talis, respuit cultum Dei, cui proprie debetur obedientia. Item, sicut idololatra servit creaturæ magis quam Creatori, sic inobediens magis acquiescit voluntati propriæ quam divinæ. Obedientia vero est melior quam victima. Primo, quia per obedientiam mactatur propria voluntas; per victimam, caro aliena. Secundo, quia per obedientiam homo offert se ipsum Deo; per victimam, aliquam rem ad extra. Tertio, quoniam interior actus obedientiæ est opus et sacrificium spirituale, victima autem est opus et sacrificium corporale. Quarto, quia obedientia incipit in vita et æternaliter durat in patria, victima autem est temporalis dumtaxat.
Denique, ut in secunda secundæ, quæstione centesima quinta, asserit Thomas, una inobedientia est gravior alia dupliciter. Primo, ex parte præcipientis: quia quo ipse præcipiens est major et altioris prælationis, eo gravior culpa est ei non obedire. Idcirco gravissimum est non obedire omnium Creatori, deinde non obedire summo Pontifici, et ita juxta gradum et ordinem prælaturæ. Deinceps secundo, ex parte præcepti. Quo enim præceptum magis est de intentione præcipientis, vel de bono eminentiori aut perfectiori, eo non obedire est magis culpabile. Vitiosius quoque est præcipientem contemnere quam præceptum ipsius.
Obedientiæ vero contrariatur abundantia proprii sensus atque mansio propriæ voluntatis. Inobedientia demum ex superbia et vana gloria solet oriri.
Postremo, inobedientia ingerit homini multa mala. Primo etenim homini Deum et omnem gratiam ejus aufert. Ideo in Numeris scriptum est: Anima quæ per superbiam aliquid commiserit, quoniam adversus Dominum rebellis fuit, peribit de populo suo: verbum enim Domini contempsit; idcirco delebitur. Secundo facit opera bona ex genere inaccepta Deo et vacua. Unde in Isaia filii inobedientiæ quærunt a Domino: Quare jejunavimus, et non adspexisti? Dominus eis respondet: Ecce in die jejunii vestri invenitur voluntas vestra. Tertio assimilat hominem ariolo atque idololatræ, sicut jam patuit. Quarto excommunicat hominem, quum ad
Thessalonicenses scribat Apostolus: Si quis non obedierit verbo nostro, per epistolam hunc notate, et non commisceamini cum illo. Quinto subjicit hominem multiplici maledictioni. Unde in Deuteronomio legitur: Si obedire nolueris, venient super te omnes maledictiones istæ: maledictus eris in civitate, maledictus in agro; maledictum horreum tuum, et maledictæ reliquiæ tuæ; maledictus fructus ventris tui, et maledictus fructus terræ tuæ. Sexto facit hominem spiritualiter furem, imo sacrilegum. Religiosus namque voluntatem suam, quam obtulit Deo in manu vicarii ejus, vitiose retrahit et resumit, et rem sacram male contrectat ac ea abutitur. Si ergo sacrilegum est furari calicem, quanto magis Domino voluntatem consecratam? Septimo facit hominem dignum morte temporali ac æternali, juxta quod in Deuteronomio fertur: Qui superbierit, nolens obedire sacerdotis imperio, morietur; itemque: Si genuerit homo filium contumacem, qui obedire contempserit, lapidibus
1 Reg. xv, 22, 23.
Num. x, 30, 31.
Is. LVIII, 3
II Thess. 14.
Deut. xxviii, 18.
Ibid. xvii, 12.
Ibid. xxi, 18, 21.6 obruetur. Octavo facit hominem confusibilem et aspernabilem. Unde in Osee legitur : Confundetur Israel in voluntate sua.7 Hinc apud religiosos honorabiles sunt obedientes et humiles, contemptibiles vero sunt inobedientes.
Footnotes
Chapter 8 of 11