Skip to the text

Articulus 3

De potestate et jurisdictione generalis Ministri Fratrum de tertia Regula super Fratres Ordinis sui.

QUAMVIS ex dictis in præcedenti articulo possit trahi solutio ad quæstionem principalem in primo articulo introductam, tamen pro clariori solutione pleniorique intellectu hujus materiæ, descendendum est ad particularia magis.

Itaque in bulla plumbea Sedis apostolicæ Fratres de tertia Regula concernente, inter cetera continetur : Generalis Minister, seu deputatus vel deputati ab eo aut majori parte ipsorum, habeant plenariam potestatem quæcumque justa et honesta ac religioni prædictæ convenientia et utilia statuendi et ordinandi;1 etiam inobedientes et delinquentes Fratres, juxta criminum et excessuum per eos pro tempore commissorum exigentiam, et instituta ac ordinationes a generali capitulo ordinata atque ordinanda, corrigere, incarcerare et punire; et in abstinentiis et jejuniis et austeritatibus ceterisque observantiis in prædicta Regula contentis, ex legitima causa, quum expedire viderint, dispensare; ac Fratres prædictos et eorum domus et loca visitare, corrigere, punire et reformare; necnon omnia et singula in præmissis et circa ea necessaria seu quomodolibet opportuna, facere et exsequi. Nec alius quisquam possit beneficium visitationis hujusmodi exhibere, non obstante quod in eorum Regula continetur, quod Visitatorem habeant sacerdotem qui alicujus approbatæ religionis exsistat. Quodque Fratres prædicti ad observandum præmissa sub pœna excommunicationis et aliis pœnis cogi ac compelli possint, contradictores per censuram ecclesiasticam, appellatione postposita, compescendo, advocato ad hoc, si opus fuerit, auxilio brachii sæcularis, in perpetuum statuere, decernere et ordinare.

Item in eadem bulla continetur : Generalis Minister, quoties opus fuerit, ipsos Fratres per se, vel per alium aut alios, ad id per eum deputandum seu deputandos, quibuscumque dicti Ordinis Fratribus et eorum familiaribus seu servitoribus, eorum confessionibus diligenter auditis, in omnibus, præterquam Sedi apostolicæ reservatis casibus, debitam absolutionem possit impendere et injungere pœnitentiam salutarem. At ipsos Fratres, familiares et servitores a votis minoribus possit absolvere, necnon quoscumque prædictum Ordinem profiteri volentes, ad professionem hujusmodi recipere; etiam quædam indulta seu concessiones per felicis recordationis Eugenium Papam IV, prædecessorem nostrum, circa tria vota specialia, valeat habere; ac illi omnes obedire perpetuo teneantur.

Footnotes

  1. *[Fratrum] ↩

Chapter 4 of 11