Articulus 10
De discretione servanda in præcipiendo.
JAM dictum est articulo septimo quam enorme peccatum sit in religiosis inobedientia. Ideo ad evitandum tantæ impietatis periculum, religiosus prælatus non nisi ex bona deliberatione et rationabili causa debet subditis suis præcipere; et præsertim multiplicationem præceptorum non necessariorum debet vitare, sicut et Thomas in secunda secundæ, quæstione centesima quinta, fatetur. Nam et Seneca loquitur :1 Generosus est animus hominis, facilius ducitur quam trahitur. Unde et Paulus apostolus in epistola ad Philemonem : Fiduciam (inquit) habens imperandi tibi quod ad rem pertinet, propter caritatem magis obsecro.2 In epistola quoque ad Hebræos : Rogo (ait) vos, fratres, ut sufferratis verbum solatii.3 Denique, prout sancti Patres testantur, præcipere est quasi gladium extrahere : quod non est sine grandi et legitima causa agendum. Hinc qui ad præcipiendum est pronus ac præceps, laqueos tendit ruinæ subditis suis. Augustinus quoque vituperat eos qui ordinationes indiscrete multiplicant, et eas subditis portandas ac observandas imponunt, dicens quod tales evangelicæ legis libertatem quasi in Mosaicæ legis servitutem convertunt.
Moderamen ergo servandum est in præcipiendo ac ordinando, ne subditi immoderate graventur, sed ex caritate et sancta libertate, in puritate atque justitia Creatori suo jugiter famulentur : qui est super omnia Deus sublimis et benedictus. Amen.
Footnotes
Chapter 11 of 11