Skip to the text

Articulus 4

Solutio principalis quæstionis ex præinductis.

QUALIS et quanta auctoritas seu jurisdictio collata sit ab apostolica Sede generali Ministro Fratrum de tertia Regula, tam in foro interiori conscientioso quam in foro exteriori contentioso, constat ex præcedenti articulo. In quo per consequens patet, in quibus et qualiter tam ministri speciales quam Fratres eis crediti ac subjecti teneantur suo generali obedire Ministro. Nempe in omnibus illis ei obtemperare sunt obligati, in quibus Pontifex summus contulit ei potestatem et jurisdictionem super ipsos. Et quæ sint illa, præcedens expressit articulus. Potest namque, ex indulto apostolico, tam ipse generalis Minister quam illi quibus ipse vices suas committit, scilicet Visitatores domorum, ordinare atque statuere quæcumque justa, honesta seu virtuosa quæ illorum religioni ac subditis prosint et congruant: et hoc præsertim in actu visitationis; et quæcumque tunc taliter jubent ac ordinant, vim sortiuntur, et obligant tam ipsos ministros qui visitantur quam subditos eorumdem, usque ad visitationem sequentem, vel usque ad tempus præfixum a generali Ministro seu Visitatoribus. Porro in foro contentioso potest tam generalis Minister quam Visitatores corripere, corrigere et incarcerare eos, præsertim rebelles et criminosos, sicut ex bulla in præhabito allegatur articulo. In foro autem conscientioso possunt subditos suos ab universis peccatis, præterquam Sedi apostolicæ reservatis, absolvere, atque eis pœnitentiam injungere salutarem. Insuper in generali Ministro, non solum in actu visitationis, sed per totum jugiter annum, manet ac residet potestas sibi collata in his quæ cathedram seu generalis officii sui præsidentiam sollicitudinemque concernunt: per quam semper prospicere, providere potest communi sui Ordinis utilitati, atque in occurrentibus arduis casibus vel gravibus causis in quibus ad ipsum habetur recursus, determinare ac judicare quod rectum expediensque consistit.

Denique per istam generalem communem Ministri auctoritatem, ob quam Fratres Ordinis sui tenentur ei potius obedire quam propriis suis ministris, in punctis et causis ac casibus jam prætactis ejus magisterium ac cathedram specialiter concernentibus: per hanc, inquam, auctoritatem, quam Pontifex summus vocat plenariam potestatem, in nullo derogavit auctoritati et obedientiæ propriorum inferiorumque ministrorum, quoniam professio obediendi eis impendenda est, salvo debito ordine ac respectu ad potestatem superiorum, tam Visitatorum quam generalis Ministri, et præsertim generalis eorum capituli, cui et ipse generalis Minister subjicitur et parere tenetur; a quo etiam potest judicari, atque (si justa exegerit causa) deponi, sicut in bulla continetur papali.

Itaque obedientia exhibenda immediato prælato monastico propriove ministro, essentialis est religioni inseparabilisque ab ea, quantum ad ea quæ prælationem et cathedram talis præsidentis concernunt seu ad ejus spectant officium, et hoc quamdiu subditus ac professus manet sub immediato prælato. Imo nec summus Pontifex a tali obligatione et voto solenni obediendi potest religiosum absolvere, secundum doctores præcipuos. Hinc super quartum Sententiarum, distinctione tricesima octava, Bonaventura testatur: Dum Papa aliquem a religione ad prælationem assumit vel ad se vocat, religiosus ille non absolvitur ab obedientiæ voto, quoniam omnem obedientiam quam prius debebat suo superiori, jam debet Papæ, nec potest eum Papa absolvere ab obedientia sua.

Præterea, omnia ista copiosissime possent probari ex verbis divini et magni Dionysii in libris de Angelica et Ecclesiastica hierarchiis, et ex dictis Hugonis, Alberti et aliorum doctorum super libros præfatos. Sed præhabitas probationes reor sufficere, et brevitati studendum est.

Chapter 5 of 11