Skip to the text

Articulus 6

An religiosi teneantur superioribus suis in omnibus obedire.

POSSET autem aliquis opinari quod religiosi teneantur absolute in omnibus obedire superioribus suis. Primo, quoniam vita et status religiosorum in veteri Testamento præfigurabantur per sacrificium illud dignissimum quod vocatum est holocaustum, quod ad divinæ majestatis honorem totaliter incendebatur et comburebatur usque ad minutissimos cineres: per quod designabatur quod religiosi in evangelica lege debent se ipsos plene et integre Deo offerre, ut unusquisque eorum sit hostia viva, sancta ac placita Creatori. Ergo non debent sibi aliquid reservare de propria voluntate, sed se ipsos totaliter abnegare, atque simpliciter in omnibus obedire.1 — Præterea, sanctus pater Basilius quærit in Regula sua: Usquequo monachus debet obediens esse? Et respondet, quod monachus debet sequi Christum, de quo ait Apostolus, quod factus est obediens usque ad mortem.2 Sicque religiosus obedire [debet] usque ad mortem, non solum quantum ad obedientiæ dominationem, sed etiam in omni actione et passione quæ citra vel usque ad mortem exerceri potest aut sustineri. Unde beatissimus princeps Apostolorum testatur:3 Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia ejus. — Insuper, B. Benedictus ait in Regula sua, quod etsi prælatus aliquid impossibile jubeat, subditus debet tamen attentare ut impleat. Ergo in omni re possibili debet se ad obediendum exponere. — Amplius, S. Bernardus fatetur, quod illorum obedientia non est sincera et plena, qui judicant et discernunt in quibus debeant obedire, et in quibus non. Rursus ait, quod judicium pertinet ad superiorem, cujus est discernere de actibus subditorum, non econverso. Et de hoc illustrissimi patres nostri Climacus et Cassianus multa conscribunt. Si autem religiosus non tenetur obedire superiori suo in omnibus, ergo licite potest judicare in quibus debet obtemperare, et in quibus non; et si superior suus quædam ad quæ non tenetur præceperit ei, potest præceptum sui superioris dijudicare: quod indecens esse videtur.

Verumtamen, quod religiosus non tenetur superiori absolute in omnibus obedire, ex præhabitis innotescit. Non enim tenetur obedire suo superiori nisi in pertinentibus ad cathedram præsidentis, hoc est in his quæ continentur in regula quam est professus.4 Imo, si tenetur subditus obedire in omnibus, unus Ordo non est perfectior alio: quia perfectio Ordinum maxime attenditur penes perfectionem obedientiæ quam religiosi promittunt. Unde, quum Fratres Cartusienses promittunt obedientiam absolute, et non secundum regulam debitam ac certam, propter quod nec regulam habent, sed statuta; ideo S. Bernardus scribit ad eos in epistola ad Fratres de Monte Dei, qui erant Cartusienses: Altissima est professio vestra. Cœlos penetrat, par angelis est, angelicæ similis puritati. Non enim solum promisistis omnem sanctitatem, sed omnis sanctitatis perfectionem, et omnis consummationis finem.5

Ad hanc quæstionem S. Thomas, Durandus et alii quidam super secundum Sententiarum, Joannes quoque in Summa confessorum et Bartholomæus in Summa Pisana respondent, dicentes quod quædam sit obedientia imperfecta et sufficiens ad salutem; et de illa loquendo, non tenetur religiosus obedire nisi in his quæ exprimuntur in regula quam profitetur. Alia est obedientia perfecta, quæ potest dici supererogationis, per quam subditus sponte obedire conatur non solum in his ad quæ ex voto adstringitur, sed item in omnibus quæ non contrariantur legi divinæ, aut regulæ suæ professionis.

Porro quod hæc ita se habeant, probatur ex verbis Bernardi, in libro de Dispensatione et præcepto dicentis: Nihil me prælatus prohibeat eorum quæ promisi, nec plus requirat a me quam promisi. Et rursus: Hoc non parum præscribitur voluntati prælati, quod is qui profitetur, spondet quidem obedientiam, non tamen omnimodam, sed determinatam secundum regulam aliquam. Idcirco prælatus sciat ex regula præfixam sibi mensuram: sicque sua moderetur imperia circa id solum quod rectum est; nec tamen circa quodlibet rectum, sed circa hoc tantum quod constituit regula. — His verbis addit Bernardus: Ceterum subditus hujusmodi obedientiam quæ voti finibus coarctatur, esse noverit imperfectam. De plena vero obedientia loquitur idem sanctus pater Bernardus: Perfecta obedientia legem nescit, terminis non arctatur, nec continetur professionis angustiis; sed largiori voluntate fertur in latitudinem caritatis, atque ad omne quod injungitur spontanea, liberalis alacrisque animi vigore in infinitam libertatem extenditur, non considerans modum. Et ita auctoritates Basilii et Benedicti et consimilium Patrum de hac obedientia sunt supra allegatæ. Et per ista patet solutio ad objecta.

Verumtamen, quum status religionis sit status perfectionis saltem acquirendæ, ita quod religiosus tenetur ad spiritualem profectum; ad perfectionem quotidie proficisci omnino exhortandi sunt religiosi, ut ad perfectam obedientiam se accingant, Deoque serviant corde perfecto atque verissimo:6 ita ut semper in omni humilitate concrescant, et universum obsequium quod Omnipotenti offerunt quasi pro nihilo reputantes, æmulentur indesinenter charismata meliora, pensantes illud Apostoli, Quæ priora sunt obliviscens, in anteriora extendo me ipsum;78 et ita unusquisque infatigabiliter quærat, apprehendat et exsequatur meliora ac viciniora saluti.

Footnotes

  1. Rom. xii, 1. ↩

  2. Philippi. 11, 8. ↩

  3. 1 Petr. 21. ↩

  4. art. præce ↩

  5. st. XLIV. ↩

  6. Josue xxiv, 14. ↩

  7. Philipp. III, 13. ↩

  8. I Cor. xii, 31. ↩

Chapter 7 of 11