Skip to the text

Articulus 8

Quod inferiores prælati frequenter et fervide exhortari debent subditos suos ad diligentem impletionem eorum quæ superiores eorum ordinaverint aut præceperint.

SANCTUS doctor Augustinus affirmat : Nihil iniquius quam velle sibi obtemperari a subditis, et nolle obtemperare superiori. Hoc ergo perpendens minister ac prælatus inferior, suo superiori vigilanter obediat, atque ad idem subditos suos inducat, ut scilicet ordinationibus Visitatorum et generalis Ministri seu præsidentis atque capituli cum omni reverentia atque fervore semper obediant, præsertim quia nunc dictum est, quod quanto potestas est altior, tanto vitiosius est non obedire eidem. Denique divinus Dionysius : Ordo, inquit, est optimum quid in rebus. Saluberrimum ergo est in omni religione, ut omnia fiant in ea ordinate, et unicuique superiori prompte obtemperetur juxta mensuram et dignitatem suæ superioritatis.

Chapter 9 of 11