Skip to the text

Articulus 5

Quousque et in quibus subditi teneantur suis obedire prælatis, videlicet an in omnibus.

AD Colossenses scribit Apostolus:1 Filii, obedite parentibus per omnia;2 et iterum: Servi, obedite per omnia dominis carnalibus. Si ergo filii et ministri jubentur suis carnalibus parentibus ac temporalibus et sæcularibus dominis per omnia seu in omnibus obedire, multo magis (ut apparet) tenentur tam ipsi quam ceteri

A Christifideles in omnibus obedire spiritualibus suis patribus ac prælatis. Sed advertendum, quod sicut egregius doctor Alexander de Hales, Petrus de Tarantasia ceterique doctores super Sententias concorditer scribunt, ista est regula generalis infallibilisque doctrina, quod unicuique prælato seu præsidenti ac judici vel superiori obediendum est a subditis suis in omnibus quæ ad ejus spectant officium, jurisdictionem seu cathedram. Idcirco verba præallegata Apostoli, et omnes auctoritates consimiles, intelligenda sunt cum distributione accommoda, non absoluta.

Hinc in secunda secundæ, quæstione centesima quarta, ait Thomas: In his quæ pertinent ad dispositionem actionum et rerum humanarum, tenetur subditus suo obedire superiori secundum mensuram et rationem superioritatis: sicut miles duci exercitus, in his quæ pertinent ad bellum; servus domino, in pertinentibus ad exsequenda servilia opera; filius patri, in his quæ pertinent ad disciplinam vitæ et curam domesticam; sicque de aliis.

Rursus eodem libro asserit Thomas: Obediens movetur ad imperium præcipientis quadam necessitate justitiæ, sicut res naturalis movetur ex virtute sui motoris necessitate naturæ. Quod autem res aliqua naturalis non moveatur a suo motore, dupliciter potest contingere. Primo, ex impedimento proveniente ex fortiori virtute alterius moventis: sicut lignum non comburitur ab igne, si fortior vis aquæ impediat. Secundo, ex defectu ordinis mobilis ad motorem; quia etsi mobile subjiciatur actioni motoris quantum ad aliquid, non tamen quantum ad omnia: quemadmodum humor interdum subjicitur actioni caloris quoad hoc ut calefiat, non tamen ut exsiccetur aut consumatur. Conformiter ex duobus potest contingere quod subditus non teneatur suo superiori in omnibus obedire. Primo, propter præceptum potestatis sublimioris: sicut civis non debet obedire proconsuli, si rex aut Imperator contrarium jubeat. Secundo, si superior aliquid præcipiat inferiori in quo non habet potestatem et jurisdictionem super inferiorem: ut si parentes præcipiant soboli suæ ingredi claustrum, aut non contrahere matrimonium.

Postremo, super secundum Sententiarum, ultima distinctione, sanctus Doctor fatetur: Illi qui obedientiam non profitentur, videlicet sæculares, non tenentur in omnibus obedire spiritualibus prælatis, nisi in his quæ pertinent ad regulam quam in Baptismo professi sunt, ut scilicet abrenuntiantes Satanæ et omnibus pompis ejus, christianam vitam exerceant, et novum induant hominem, qui secundum Deum creatus est.3

Et breviter, unusquisque tenetur obedire suo superiori in omnibus in quibus est suus superior, atque in illis quæ ad suam spectant vocationem. Imo sic unusquisque tenetur obedire Deo, et Ecclesiæ, id est prælatis, ac rectæ rationi seu judicio conscientiæ suæ: nam quidquid fit contra conscientiam, ædificat ad gehennam, ut asserit Augustinus.

Footnotes

  1. ss. III, ↩

  2. d. 22. ↩

  3. Ephes. iv, 24. ↩

Chapter 6 of 11