Skip to the text

Articulus 2

De testimonio magni atque divini Dionysii, quod ipse de dormitione illibatæ Virginis testatus est.

AMANTISSIMUS et profundissimus Pauli discipulus, sacer Dionysius, martyr victoriosissimus et theologorum altissimus, immaculatæ atque sanctissimæ Virginis, perfectæ Mariæ se interfuisse dormitioni contestans, Apostolos et multos quoque discipulorum eidem adfuisse edocuit. Unde propter testimonii ejus excellentiam verba ipsius secundum duplicem translationem inducere placuit.

Itaque in libro de Divinis nominibus Timotheum orsus affari:1 Nos, inquit, ut nosti, et ipse, et multi sanctorum nostrorum fratrum, convenimus ad visitationem corporis vitæ principis et quod Deum suscepit;2 aderat autem et frater Domini Jacobus, et Petrus summa et provectissima theologorum summitas. Postea visum est post visionem, ut universi hierarchæ laudarent, sicut unusquisque erat sufficiens, infinitæ virtutis bonitatem thearchicæ infirmitatis. Porro alia translatio hunc sensum sic complectitur. Nempe Timotheo loquens: Nos, ait, ut æstimatur, et tu, et multi sanctorum nostrorum fratrum, in visionem vitam inchoantis et Deum recipientis corporis convenimus;3 aderat autem et Dei frater Jacobus, et Petrus vertex et honorabilissima theologorum summitas. Deinde placuit post visionem laudare summos sacerdotes simul omnes, quomodo unusquisque erat idoneus, multum potentem bonitatem divinæ infirmitatis: id est, placuit ut Mariam, ex se quidem infirmam, ex Deo autem multum potentem, Apostolorum singuli, prout quisque suffecit, laudarent: quod et fiebat.

Footnotes

  1. cap. III. ↩

  2. translatio Joann. Sarraceni. ↩

  3. translatio Joann. Scoti. ↩

Chapter 101 of 110