Skip to the text

Articulus 8

De præclaro ac incomparabili honore quem virgineæ Matri Unigenitus semper impendit.

QUI me confessus fuerit coram hominibus (ait Christus), confitebor et ego eum coram Patre meo.12 Nonne ergo, o Christe Dei, o benedicte Domini, Matrem tuam, quæ te nedum nunquam erubuit, sed præ nimia humilitate se vix tui matrem appellare audebat, magis autem ancillam vocavit, atque in cunctis sanctis tuis sermonibus obedientissima fuit: nonne, inquam, eam coram Patre tuo, angelis ejus omnibusque electis jam nunc confiteris? Prorsus confiteris coram summa sanctaque Trinitate, et in conspectu millies millium universorumque in supercœlesti throno sedentem adorantium, quia ipsa est vere Mater tua, quæ de luce cœlesti concepit, quæ tibi affectuosissime, reverentissime et humillime ministravit. Non erubescis fateri in cœlis quod dignatus es fieri in terris: imo nec spernis eam ut venerabilissimam ac honestissimam honorare inter tuos et in propriis, qui illi subditus es in suis et paruisti in cunctis. Tu piissimus, sapientissimus, liberalissimus gratissimusque Filius, mitissimam humillimamque Matrem in cunctis indicibiliter veneraris.

Footnotes

  1. Matth. x, 32; ↩

  2. Luc. xii, 8. ↩

Chapter 107 of 110