Articulus 11
De gloria et claritate carnis admirabilis et magnificandæ Mariæ.
OPORTET autem corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem.1 Quatuor (ut theologi aiunt) sunt glorificatorum corporum dotes, impassibilitas videlicet, agilitas, subtilitas et claritas: quæ tamen eo eminentiori modo exsistunt in corpore, quo sublimiori intimiorique modo fuerit spiritus Divinitatis luci unitus.2 Quoniam ergo, juxta præinducta, incomparabilis nimis est Mariæ in mente felicitas, estque post Christi animam cunctis mentibus creatis ineffabiliter Deo vicinior atque intimior, innotescit quoniam corporis quoque dotes proportionaliter eidem conveniant.
Et quidem de claritate ejus quid utique dicam?3 Etenim, si in die illo erit lux solis septempliciter, et ea nihilo minus splendidiora erunt etiam inferiorum corpora Sanctorum: quis divinare possit quam multipliciter solare jubar, claritas corporis principis vitæ, quod Deum in se recepit vitamque inchoavit, excellat? Verumtamen, dum claritatem serenissimæ carnis sanctæ Virginis contemplari desidero, vehementer obstupesco prorsusque deficio. Intendo nempe in primis, quo deceat honore talem matrem a tali filio venerari: quoniam quidem mater ipsa benignissima est, affectuosissima, castissima atque sanctissima; porro filio hæc quoque conveniunt (quia qualis mater, talis et filius), et id insuper, quod immensæ est majestatis, incircumscriptæ bonitatis et munificentiæ indefectibilis.456 At vero id secundo intueor, quam fuerit Deo caro illa virginea in vita hac familiaris et cara itemque obsequiosa. Venter ejus Deum suscepit, et de purissimis suis sanguinibus veram ipsi naturam exhibuit, habitaculumque, atque (ut sic fatear) templum, et item latibulum ministravit; sacratissimo suo virgineo lacte Deum aluit, et cetera quæ tam ubertim effata sunt, materno affectu impendit.
Ex his (ni fallor) palam est, incomparabilem ac omnino indicibilem virgineæ maternæque carni a Fonte luminum inditam esse claritatem. Et certissime talis tantaque claritas hæc censenda est, ut eam sol admiretur et luna; nec sunt, in comparatione ejus, stellæ cœli splendentes. Enimvero, quemadmodum lunaris splendor, post solis fulgorem, stellarum vehementer lumen præcellit; sic prorsus, post deiformis superexaltatique corporis claritatem, ceterorum claritudinem universorum claritas sanctæ carnis divinæ Genitricis sublimi altitudine vincit. Ideoque, quemadmodum mundum hunc terramque nostram luna emicans exhilarat, adornat atque illuminat; sic tu, o Domina, in regione vivorum, in terra viventium splendens, universorum animas lætificas, et per omnem empyrei cœli latitudinem splendidissimos radios fundis, supermundanum paradisum venustas, ac singulorum intellectus in tuæ admiratione pulchritudinis suspensos reddis, dulcedine tua et suavitatis tuæ fragrantia inexcogitabiliter recreas, atque tuæ demum amabilitate bonitatis vehementer accendis. Et quid amplius loquar? Summa est, o Domina, post Filium tuum felicitas, tibi adhærere, tibi uniri, in te permanere, et Dei bonitatem in te speculari. Denique non utique aureolarum decore privaris, quippe quum sis virginitatis primiceria, martyrum princeps, plus quam martyr, et item summorum atque primorum nostrorum doctrix doctorum.
Nunc igitur, o præstantissima creaturarum Dei, o felix Maria, parce servo tuo, et imperfecto meo ignosce. Noli, o sancta, peccatoris laudem juste contemnere, nec præsumptionis me judices, sed juxta insitam tibi incredibilem pietatem suscipe hoc opus. Non enim sic orsus sum aut prosecutus, tanquam me, sicut laudabilis et magna es, te laudare putaverim dignum vel idoneum, sed ut ego quoque te pro viribus laudarem, quæ Dei mei et Creatoris mei Mater es, et quam laudat omnis cœtus Sanctorum. Fateor autem, o unica, quia si quid dignum aptumque conscripsi, hoc tui muneris est; porro quidquid inefficaciæ et insufficientiæ exsistit, mihi attribuo.
Denique te quoque precor, o Jesu benigne, o rex Messia, o adorande Christe, ne mihi, quod tam immunda mente pollutoque ore serenissimam sanctissimamque tuam Matrem laudare præsumpsi, indigneris; sed per eam ignosce, per eam me suscipe, conserva et posside, qui propter me ejus esse filius elegisti, qui omnium princeps exsistis et cuncta gubernas, Deus sublimis et benedictus. Amen.
Footnotes
Chapter 110 of 110