Articulus 3
De rationibus fidelis Augustini, quibus Mariam cum corpore jam assumptam confirmat.
QUATUOR autem introduxit Augustinus rationes, quibus Christo Filio Virginem Matrem mente et carne unitam conglorificatamque asseruit. Et quidem prima ex perfecta ejus integritate elicitur. Ait equidem: Si voluit Dominus integram Matrem virginitatis servare pudore, cur non velit incorruptam a putredinis servare fœtore? Et revera caro illa serenissima, quæ nec ante partum est contacta, nec in partu læsa, neque demum post partum violata; per quam insuper universa tam cœlestia quam terrena olim confracta, redintegrata jam sunt: quo, quæso, pacto dissoluta credenda est atque consumpta ?
Amplius autem (et est ratio Augustini secunda) : Numquid, inquit, non pertinet ad benignitatem Domini, Matris servare honorem, quippe qui legem venerat implere, non solvere ?1 Sicut ergo in vita præcordialissimam et utique inexcogitabiliter prædilectam prorsusque amabilissimam suam Matrem, excellentiori præ ceteris gratia decoravit ; sic et in morte singulari eam honore veneratus est. Et utique piissima illa, quæ ipsi tanquam Filio omnem quem valuit honorem gloriamque impendit, quomodo non a clementissimo justissimoque Filio vicissitudinem sortita credi valet ? Enimvero ipse qui ceterorum sic glorificat corpora Sanctorum exstincta, si Matris corpus in terra sic ignotum inhonoratumque relinqueret, modicum satis Matrem venerari videretur, qui nihilo minus ait :2 Ego glorificantes me glorifico. Quomodo ergo eam quæ tam summe eum a puerperio usque in requiem glorificavit, non sublimius glorificasset ? Nisi forte is qui omnibus tam liberalis exsistit atque munificus, propriæ dumtaxat Matri tam parcus fuerit itemque tam tenax. Et hanc rationem Bernardus induxit.
Adhuc (et est Augustini ratio tertia), quum sit carnis Christi atque Mariæ unitas tanta, rationabile prorsus est ut nec loco separentur, neque intervallo tanto dividantur. Unde, quum putredo et vermis humanæ sint opprobrium conditionis, a quo quum sit Christus alienus, inde Mariæ natura, quam ex ea Christus suscepit, excipitur. Quumque major utique sit unitas naturæ quam gratiæ, et Christo atque Mariæ sit naturæ unitas (filius nempe est ex substantia parentis et aliquid ejus) ; amplior esset ipsorum conjunctio, quam Christi cum ceteris Sanctis. Si igitur ob gratiæ unitatem Christus disseruit, Volo, Pater, ut ubi sum ego, illic sit et minister meus :3 quanto utique hoc potius, ut caro illa deificata atque purissima, cujus ipsa sua propria caro portio quædam consistit, nequaquam a suo separetur corpore deiformi ?
At vero quarta ratio ex dignitate virgineæ carnis virtutem sortitur. Si non obviat, ait Augustinus, necdum perspecta auctoritas, vere credo quoniam tanta sanctificatio dignior est cœlo quam terra ; thronum Dei, thalamum Domini cœli atque tabernaculum Christi dignum est ibi esse ubi ille est ; thesaurum tam pretiosum dignius est cœlum quam terra servare. Tantam ergo integritatem merito incorruptibilitas, non ulla putredinis resolutio, sequitur. Istud sacratissimum corpus in escam vermibus traditum, quia sentire non valeo, dicere pertimesco. Hæc Augustinus. Enimvero caro illa castissima Christo tam cara, quæ ipsum aluit, cujus ipse ubera suxit, quæ ipsi ab initio tam reverenter maternaliterque ministravit, quæ eum toties amplexata osculataque est, in cujus ipse sacro gremio tam ubertim resedit, in cujus ulnis quievit, juxta cujus maternum pectus tam crebro dormivit : quomodo utique a Christo, cujus ipsa templum fuit itemque sacrarium, data esset videre corruptionem ? Quomodo non sic ipse rependit ei quemadmodum ipsa sibi ? Quomodo a se eam tam diu separari pati posset, et Matris beatitudinem incompletam relinqueret ?
Footnotes
Chapter 102 of 110