Articulus 5
Quod super universos angelorum choros sit Maria exaltata.
Veni de Libano, sponsa mea, veni de Libano, veni; coronaberis de capite Amana, de vertice Sanir et Hermon, de cubilibus leonum, de montibus pardorum. Merito proinde (ni fallor) throno Divinitatis immediate approximare meruit quæ Verbum Deum concepit et peperit; et juste omnino universitatis Conditor propriam Genitricem omni utique creaturæ prætulit et sublimiorem effecit.
Porro, secundum præinducta in libro primo, tantam decuit sanctitatem inesse Matri veri Dei, qua sub Deo major esse nequit;1 ideoque proximus Deo ei juste locus præstatur : ampliori namque sanctitati locum deberi altiorem, palam est. Denique, qui plus diligit, Deo vicinior erit : caritati enim essentiale præmium deberi fatentur theologi. Palam autem quod nulla mens creata, post animam Christi, tam intime atque ardenter quemadmodum Maria Deum dilexit : quippe quæ eum ut unicum propriumque Filium adamavit. Etenim si quominus, non utique eum tantum dilexisset quantum eum ab ipsa diligi par justumque exstitit.
Verumtamen non hoc sic intelligendum opinor, quod Maria ut viatrix præ angelis Deum intensiori caritate dilexerit : non enim æquari valet caritas viæ caritati patriæ, quemadmodum nec cognitio in qua caritas radicatur. Ideoque Christus Dominus : Qui minor est (inquit) in regno cœlorum, id est infimus comprehensor, major est illo :2 illo utique de quo paulo ante perhibuit, Inter natos mulierum non surrexit major Joanne Baptista :3 insinuans, ut reor, atque contestans, perfectionem viæ perfectioni patriæ coæquari non posse. Quomodo ergo omnibus ardentius Deum amasse et summam sanctitatem sortita Maria censenda est? nisi quod eatenus, si rite considero, Deum dilexit, tantaque ei caritate adhæsit, quæ supra omnem angelicam altitudinem exaltari meruit. Nempe hoc quoque modo, etsi is qui minor est in regno cœlorum, major est illo, id est Joanne, nihilo minus multis eorum Joannes præferri promeruit.
Verumtamen post Mariam hominum quempiam angelicis cunctis choris censere prælatum, temerarium arbitror. Nam etsi similitudo promittitur, prælatio tamen negatur. Hoc post hominem Deum Mariæ dumtaxat reservatum censemus. Ex eo namque quod Verbum, o Maria, Deum filium habes, angelorum quoque domina imperatrixque exsistis, et ipsis, ut libet, jubere justissime potes, elucescit quoniam tu, o felix et sublimis Maria, Deo contigua sis. In cujus rei typo, dum olim ad filium suum Salomonem Bethsabee intrasset, thronus ei a dextris filii locatus est. Et insuper ipsa olim modica Esther sic regi potentissimo atque ditissimo Assuero complacuit, ut post eum in omni ejus regno ipsa regnaret. Sic, o Domina, æterno adorandoque Principi, Regi regum et Domino dominorum, Deo sancto atque excelso, te humilem suam ancillam, incredibili tamen pulchritudine venustam, superexaltare sibique proximam statuere placuit.
O admirabilis et veneranda Maria, quæ splendidissima illa, altissima simplicissimaque Seraphim divino fervore præcellis; quæ lucidissima Cherubim sapientia vincis; in qua amplius veriusque quam in Thronis Deus residet, et per quam vehementius propriorum judiciorum censuram decernit ! Denique, o altissima, sanctis Dominationibus altior es atque liberior, et super eas itemque præ eis, ceteris sacris subordinatis phalangis quid agendum sit jubes atque insinuas; demum et ipsis Principatibus principaris.
Footnotes
Chapter 104 of 110