Articulus 1
De assumptione sublimis Mariæ.
VOX dilecti mei : Surge, propera, amica mea, columba mea, formosa mea, et veni; jam enim hiems transiit, imber abiit et recessit.1 De gloriosa almaque Virginis, Dei benedicti vera ac præstantissima Matre, aliud in Scripturis authenticis, quid post Filii resurrectionem egerit, ubive manserit, aut quamdiu supervixerit, non reminiscor conscriptum, quam id quod
Lucas in Actibus refert : Hi omnes, inquiens (de Apostolis autem eloquitur), erant unanimiter in oratione perseverantes cum Maria Matre Jesu. Unde (ni fallor) innotescit, quod cum Apostolis præsertim ac ceteris mulieribus sanctis, post missionem Paracleti conversata sit.2 Denique, dispersis discipulis, et Apostolis quoque prædicationi longe lateque incumbentibus, in domo juxta montem Sion locata remansisse perhibetur felix Maria, et sanctissima, omni quo vixit tempore, Filii sui loca, in quibus locutus, operatus, baptizatus, captus suspensusque fuerat, et unde demum resurrexit atque ascendit, indesinenter affectuosissime visitavit. Erant insuper (ut creditur) cohabitantes ei, et in ipsius ministerio, si opus erat, reverenter intentæ, centum viginti virgines mundæ.
Igitur, dum Mater divina et Domina mundi indefectibiliter semperque calidius Unigeniti sui arderet desiderio et amore ferveret, uno quodam dierum æstuans maternæ mentis dilectio, se amplius continere nequiens et separationis quoque impatiens, nimium ebulliit itemque flagravit, petivitque a Filio ei eam uniri, neque ipsius adhuc præsentia mora longiori frustrari. Quemadmodum ergo a sanctis catholicisque viris creditum est atque conscriptum, confestim Matri Filius Deus angelum mittit, et quemadmodum jam assumenda sit, prænuntiat, et ob venerandam ei exhibendam sepulturam, ad ipsius domicilium Apostolos miraculose repenteque colligit. Itaque ipsa in primis filio suo Joanni et demum aliis causam insinuat : quam illi non sine dolore audientes, se et item omnem Christi Ecclesiam eidem committunt. Post hæc, laudantibus eam Apostolis, domus ipsa suavitate repletur dulcissima; et Christus Dominus cœlestium vallatus exercitu, Matris suæ dulci animam exspiratione tradentis, mox spiritum inenarrabili splendore micantem suscipit atque complectitur, et ad præparatam ei ab origine proprio proximam throno sedem deducit, et cum immensa gloria secum in æterna felicitate locat. Porro, loto corpore a virginibus sacro, illud in prædio Gethsemani sepelierunt : quod paulo post animæ denuo reunitum et a Christo ad supercœlestem beatitudinem creditur exaltatum.
Enimvero, si Christus ceteris quibusdam A Sanctorum mortis horam prænuntiasse, vel in propria persona in exitu apparuisse, vel certe a cœlestibus quosdam in auxilium consolationemque destinasse, certissime creditur, et eosdem cum jucundo processu ad cœlestia regna traduxisse agnoscitur: quanto magis cum incomparabili eminentia Matri suæ carissimæ atque dignissimæ ea quæ nunc tacta sunt, et plura quoque majora, impendisse censendus est? Plurima nempe de præsenti materia mira et pulchra conscripta sunt, quæ quia alibi lucide satis habentur, modo derelinquenda putavi. Verumtamen hoc prorsus certum opinor, quoniam unicam suam singularemque sponsam ac amantissimam Matrem, cœlestis sponsus dulcissimo ad se evocavit et item invitavit elogio:3 Surge, inquiens, propera, amica mea, columba mea, formosa mea, immaculata mea, et veni, æternæ beatitudinis palmam et incessabilis gloriæ adeptura triumphum; jam enim hiems tribulationis transiit, imber piæ compassionis lacrimarum abiit, flores apparuerunt in terra nostra, tempus putationis advenit. Præ sermonum horum dulcedine, et præ excellentissima cœlestium contemplatione, suavissima separatione anima illa sanctissima a corpore sejuncta est.
Footnotes
Chapter 100 of 110