Articulus 6
De ineffabili felicitate Mariæ, quam in visione divinæ essentiæ ac superbenedictæ Trinitatis profundissima agnitione sortita est.
HÆC est (ait ad Patrem Unigenitus) vita æterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum.1 Scimus autem quia caritas ecstasim facit : quippe quæ amantem unit amato, eosque in se invicem transformat ac indissolubiliter colligat. Quoniam ergo, secundum præinducta, excellentissimo Deum Maria ardore dilexit, palam quia ei intima, et (ut verbis utar magni amatoris Mariæ) quantum post personalem unionem creaturæ suffert conditio, inaccessibili æternæque luci Maria immersa esse videatur. Amplius autem, fidei succedit visio. Quemadmodum ergo universorum fidem, secundum præostensa, fides Mariæ magnanimitate illuminationeque excessit, sic ei et subtilissima visio successit. Adhuc autem, obedienti sibi spopondit Christus : Ego (inquiens) manifestabo ei me ipsum. Quis autem in cœlo terraque sic Christi voluntatem implevit quemadmodum singularis sua sponsa, unica columba et carissima Mater ? Clarissime igitur ei se ipsum manifestasse fatendus est. At vero, puritati cordis Dei visio repromissa cognoscitur : nempe beati mundi corde, quoniam ipsi Deum videbunt.2 Mens ergo illa Mariæ mundissima, quæ nulla unquam labe usquequaque maculata exstitit, qua claritate Deum agnoscit ?
Amplius, quemadmodum ex Maria Deus quod Mariæ erat assumpsit, sic utique, secundum ipsius capacitatem, et quod divinitatis est eidem rependit. Suscepit autem ex ea veram naturam, filialem alimoniam et perfectam educationem : quibus, nisi a Deo Filio, reddi nequit (ut ait Aristoteles) æquivalens. Diis, inquit, parentibus et magistris non valet dari æquivalens. Ideoque, quum natura divina non sit hypostatice unita Mariæ, palam quia incomprehensibilem et superexcellentem sui fruitionem Deus sanctus et summus ipsi impertitus sit, tantoque ei incomparabiliorem et item evidentiorem communicaverit notionem, quo amplius ei obligatus sponte factus est, plusque ab ea assumpsit.
Porro, quo in patria Dei visio clarior, eo felicitas major. Denuo, quoniam convenienti et bono itemque dilecto conjungi delectabile exstat, quo Deum Virgo sancta plus dilexit et diligit, eo sibi uniri delectabilius ipsi consistit. Et rursus, quo unio ista intimior, eo gloria major. Quo insuper unionis hujus objectum melius convenientiusque exsistit, eo ipsi tam clare tamque immediate copulari delectabilius est, gloriosius atque suavius.345 Deus autem incircumscripta est bonitas, et omni utique menti summe conveniens. Tua itaque, o Maria, in Deo beatitudo delectabilissima est, suavissima ac summe secura. Tu in Deum absorpta prorsusque immersa es; illi resoluta et liquefacta, simplificata et quietata es in ipso. Tu unus spiritus cum illo: illi adhærere, tibi est esse;6 eum sapere, tibi vivere; eum amare, tuæ deliciæ; in eo manere, perfecta tibi contentatio exstat.
Amplius, quo tu superbenedictæ Trinitati familiarior, carior atque vicinior, eo utique clarius eam vides, calidius amas, et in ipsa dulcius conquiescis. Constat autem quia tu Dei Patris unica sponsa, tu Unigeniti ejus Mater electa, tu Spiritus Sancti triclinium, et totius supersanctæ Trinitatis splendidissimum reclinatorium. Tibi Deus Pater obumbravit, tantamque secum communionem impendere incomprehensibili benevolentia dignatus est, ut eumdem secum unicum Filium possideres.7 Te Spiritus Sanctus imprægnavit, eoque germine a quo ipse procedit te fecundam constituit. In te Filius Dei descendit, et ex te veraciter nascens effluxit. Præterea per te tota superfelix Trinitas gloriam adepta est. Nempe per te fides ejus mundo innotuit; atque te, o sacra, mediante, cœlestis est reparata felicitas. Jamque te modo, o Regina lætitiæ, Trinitas sancta lætanter complectitur; te superlucenti splendore circumdat, gloria implet, et incomparabili honore exaltat.
Footnotes
Chapter 105 of 110