Articulus 10
De gloria quam habet Maria in electis atque Beatis.
DATE ei de fructu manuum suarum, et laudent eam in portis opera ejus. In superioribus, si recte teneo, id ipsum ostensum est, quia quo Filium suum Mater virgo magis dilexit, eo utique fructum passionis sanguinisque ipsius præcordialius concupivit. Denique, quo hunc vehementius suspiravit, eo in ipso jam obtento atque adepto, exuberantius gaudet.
Ingens ergo tibi, o Imperatrix inclyta, o gratiosa Maria, est exsultatio, dum dilecti tui mortem et sanguinem in tot millibus Sanctorum, in tot decies millies centenis millibus electorum fructificasse intendis, dum per te sanctissimi illius pretio sanguinis sic cernis despoliari inferos, salvari homines, repleri cœlos. Denique in his qui te vel genuerunt, aut gignendam cecinerunt, Patriarchas loquor atque Prophetas, merito utique valde exsultas; itemque in illis cum quibus olim in terris tam familiariter, amanter humiliterque conversata es; rursus quoque in his qui te in hoc mundo tam devote coluerunt, tam singulariter venerati sunt et sic ardenter amaverunt, seque per te specialiter adjutos ac recuperatos lætantur, in quibus nonnulli sunt qui tam desperati, desolati ac scelerati olim fuerunt: etenim hi utique tibi gratias agere nunquam desistunt. Porro, in mundissimo illo dulcique virginum choro, ingens tibi, o
Chapter 109 of 110