Articulus 7
De sublimi illa lætitia quam in contemplatione humanitatis Christi jucundissima Virgo suscepit.
DILECTUS meus mihi, et ego illi, qui pascitur inter lilia.1 Essentiale electorum præmium, Dei visio est. Porro gloria quæ in creaturis Dei habetur, accidentale præmium perhibetur.2 Nempe si lætatur Dominus in operibus suis, certum utique quoniam et creatæ mentes in decore operum Creatoris sui exsultant. Ideoque Psalmographus: Quam dilecta (ait) tabernacula tua, Domine virtutum! Concupiscit et deficit anima mea in atria Domini.3 Denique, quo creatura pulchrior, quo sanctior, quo perfectior, quo Deo vicinior, eo prorsus amabilior censenda est. Elucescit autem quoniam Christi humanitas nedum Divinitati proxima sit, sed sola totius universi, omnium quoque et item singulorum electorum, pulchritudinem, gratiam et gloriam, dulcedinem, sanctitatem felicitatemque excedit. Propterea in ejus speculatione, summa (post eam quæ in Divinitatis visione sita est gloriam) consistit jucunditas. Nec comparari queunt universæ simul quæ in cœlo terraque in creaturarum possessione sunt delectationes, gloriæ huic quam in contemplatione humanitatis Christi Sancti in patria sortiuntur.
Adhuc autem, in ea homines beati singulariter gaudent: quippe per quam salvati sunt; quam propter eorum salutem tanta tolerasse agnoscunt; a qua demum in tam eximia dilectione præventi sunt; quam sibi tam similem cernunt; atque per quam ipsa eorum natura sic exaltata deificataque est. Sed tibi, o Domina, plenior nimis est in ipsius adspectu lætitia, eo utique sublimior quo eam amplius amas, quo illius et tui major est unitas, et quo insuper ejus gloriæ vehementius congratularis. Quis vero conscribere queat quam intime humanitatem Christi diligas, o mundissima, quam virgo concepisti, in utero fovisti, quæ substantiæ tuæ portio est et aliquid tui, per quam tu gloriam tantam tantumque honorem assecuta es? Porro, quam eminenter beatitudini humanitatis dilecti tui congaudeas, effari quis possit? Eo (ni fallor) plus ei congratularis quo eam plus diligis, et item quo ipsius olim laboribus et amaritudinibus, passioni atque contemptui cordialius pœnaliusque condoluisti.
Jam ergo, o Christifera Virgo, o præclara Maria, in amantissimo tuo Jesu lætare, et singulari tripudio in ipso exsulta : quoniam quem olim velut novissimum virorum reputari vidisti, universæ creaturæ præsidentem imperantemque cernis;4 quem ut leprosum, specie et decore destitutum, olim cum materna compassione adspexisti, nunc immensa claritate omnia quæ in cœlis sunt illustrante circumdatum contueris;5 et quem a cunctis vilipendi lugubri mente pensasti, jam a cœli militia adorari intendis.6 Nunc eum laudant astra matutina, et jubilant ei omnes filii Dei. Jam epulare cum carissimo tuo sponso; æternas secum nuptias age; indissolubiliter ipsi conjungere, et requiesce, o felix, cum eo requie secura atque æterna.
Footnotes
Chapter 106 of 110